Arn. Clapmarii De arcanis rerumpublicarum libri sex, illustrati a Ioan. Corvino ic. Accessit Chr. Besoldi de eadem materia discursus. Nec non Arnoldi Clapmarii et aliorum conclusiones de iure publico

발행: 1644년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

4 Tisionis Corvini Breriiurium cana Rerumpublicarum cognoscantur, pretium sit scire , circa quae ista jura dc sacra

versentur. Ea sunt I. comitia, a. Magistratus, 3 . judicia. 4. arma dc armorum uluS.Ipsa vero arcana sunt abstrusae artes,per quaSa jure Imperii seditiosi homines arcentur. Differunt a jure Imperii non uno modo. Ius imperii est ρ id ipsum quod conservandum eri arcana imperii conservationis modi & rationes. Ius imperii unum est in omnibus Rebuspublicis , arcana pro Reipublicae forma varia. 3. Ius imperii purum, arcana simulatoria &Definitur jus imperiis potestas absoluta ο-mnirem earum rerum qu te ad majestatem rexniein Rei publicae pertinent, sive belli titulo, sive subditorum patientia acquisitum, tale, ut aliis non facile demandetlir. Consistit vero potissimum in duobus, T. ut imperium qui habet ipse sit solutus legibus, a. ut aliis leges det, Principem dico. sed in Regno obtinet ista duo rex, in Republica populus, in Aristocratia Patricii. At vero & latius patet majestas. Quae tamen ad undecim capita fere adstringi potest, or-- dine enarranda. I . Primum est, ut dictum, le-- gibus solutii esse; quod in Romano Principatu principes certis legibus alios solverint, c. g. conjuge lege Voconia, Annaria liberos Augustus. Sed de stante republica Dictato-

42쪽

De Amnis 'rumpublicarum. yres in bellum ituri solvebantur ad tempus. Alterum est, leges dare, nec nisi a summo ea' Deo accipere. Cui accedit, leetes abrogare, υ di subrogare. Equidem id ejusdem est cujus est leges dare. Eadem enim est majestas , nolumodo subditis leges condere,& ut quis eaS egrediatur non permittere ; sed & ipsis legibus imperare. Tertium est jus Comitiorum & ei connexum ius creandi magist ra

tus. Hanc enim maximam esse partem mu

neris imperatorii recte Zonaras. Plane, ut Modestinus , Magistratuum creationem

non ad favorem populi pertinere ait, sed ad curam Principis, Qui si eam aliis,puta Vica' ea, riis suis demandat, sui fieri quandoque so- I . . let minorum Magistratuum ratione) su

ficit assensum creationem comitari. Quar- cc

tum s jus rerum sacrarum; ab antiquissimis regibus adeo cultum , ut idem rex e get

sacerdos, ut apud Romanos, primo reges , inde iis ejectis magnus Senatus; mutata iterumRepublica,Imperatores sacrorum praesides essent. Pontificum tantum erat scire ea Sc administrare. Quo non contenti hodierni Pontifices Romani,Imperatorum sive lenitate, sive religione, summum istud jus sibi in sacris arrogando, imo vero dc in Reipublicae negotiale immittendo, biceps fecerunt imperium. Qii itum ius cudendae ea di sua imagine signand ae monetae. CujuS e-

43쪽

s Iovinnis Corvini Breviarium

tiam olim Imperio Romano summa erat xeligio. Hodie in tot fere partes quot sunt

Principatus, comitatus Zc civitates, est distractum. Sextum, ius vitae, dc necis omnium civium dominium. Vnde condemnare , condemnatos a se absolvere , honoribus , Ordini, atque adeo in integrum plene restituere,delictorum veniam tribuere,commeatum, remeatum concedere, solus potest

qui Principatum obtinet. Septimum est jus legationis. h. e. legatos mittendi & recipie- dis olim a Romanis concessum pauci S; Occupato Imperio a primis Imperatoribus Senatui relictum. Octoum. Extremae provocationis. Id aprimis regibus Romanis usurpatum, ijs ejectis liber factus populus invasit, ac pro firmo adversus Consules propugnaculo h buit. Augustus, mutata Republica, sub Tribunitiae potestatis imagine sibi reservavit. Nonam. ius belli decernendi & pacis faciendae. Vnde iniussu Principis bella gere

tes lege majestatis tenetur; dc ducibus spondentibus inita pax rata non est, nisi Principe annuente. Decimum; jus vectigalium. Quod ipsum aliquamdiu, acri adhuc libertate, primi Imperatores concessere Consulibus &Tribunis. VIιιmum jus est nundinarum. Vt a nemine,sine indultu,constitui eae possint, dc a solo ImperatoIe impetrentur. l.unic C.

44쪽

De Arcano Rerumpublicarim. Z-Accensetur quidem his a nonnullis juscursus publicos instituendi, dandi ciuitate, muniendi & portis interdicendi ue sed dubio

forte judicio. Omnino vero non accensen da ea quae regalia vocantur s ac in seudum aliis conceduntur; aut militare imperium. Scilicet jura Imp.majestatis sunt, dc Princi- pi in modum g reservantur, nec facile in seudum concedutur; regalia,sive ma lora, sive minora,facilius; non secus ac immobilia; nec quicquam habent majestatis. Ius militare, in castris tantu obtinet, & ex- μ'

tra Rempub. est, & penes belli duces. Qui δὴ 'tamen summum,de quo nos loqvimur m perium nunquam habuere. Vtpote quod penes Principem, a quo exercitum accepe re, semper mansit. Hactenus recensita imperii capita,ea sunt Libex quibus arcana eruuntur. Quae pro Reru- publicarum varietate, & circa eam pruden- V tia secundum eorum, a quibus in singulis Principatum tenenti periculum est, conditionem metienda) variares cum iam monuerimus, singula videnda ex ordine ; dc quide primo arcana Aristocratica, eaque adversus plebem libertatis amantem. Sunt ea,

Occulta consilia per quae in 'publιca plebs ita in' is escatur , ut putet se habere id quod non habet.

Versantur, secundum Aristotelem, circa 3.Comitia. Σ.Magistratus. 3 .Iudicia. .AI-

45쪽

s Ioannis Corvini Breviarium

π' ma. Armorum usum. Circa comitia ar-' ' canum est , plebi ad Magistratuu creatione senestram nec aperire , nec claudere ue eam specie tenus admittendo revera ab ista creatione , scd artibus avertere : Puta sancita

lege absentiae , poenas indicere Patriciis &divitibus, plebi remittere, ut domestica sui de suorum cura occupata fatis habeat copiam Reipublicae sibi dari, ac ultro abstinens op- eam solis Patriciis relinquat. Circa Magistratum itidem , eundem in finem , indulgenda plebi renuntiandi licentia, Patriciis& Optimatibus renuntiantibus poena di-ccnda. Nec alia est ratio jurisdictionis. Equidem licet in ea non sit proprie summum Imperium; cum tamen jus dicentis sitamplissimum, non facile ad jurisdictionem tebs est admittenda. Vt vero sine pericuo arceatur, juxta Charondae legem, in Patricios , nisi postulanti jus dicant, severe animadvertendum; Plebeii minime, vel modo leviter puniendi. Arma habere plebem, . cum , ob dubium ejus animum , sit periculosistimum , Optimates ut arma habeant, indicta similiter gravi poenas plebs ut caree p. at, concessa impunitate curandum. Simili-7. que ratione, ut qui primas in Republica tenent, corumque liberi armis se exerceant, ab isto exercitio plebs abstineat, atque ita,

otio & luxuria torpescente picbe, nobilium

46쪽

De Arcanis ''rumpaticinum. Dpropria sit militaris scientia efficiendum.

Quo sane arcano etiam in Principatu regum liberi iis cxercentur quae ad imperan dum convenire videntur. Nec desunt alia arcana a Romanis Patribus ad dementan- ,

dam plebem usurpara , Talia suere. r. Im- 'petrata ab iis Tribunorum apud Collegas ad componedum quod inter ipsos Sc plebem esset certamen intercessio. Vtpote perquam saepe plebis fregere insolentiam.

a. IIybernaculorum aedificatios utpote per eam ademta plebi copia usurpandi libertatem, de creandi Magistratus. 3. Belli cepe adornationes ad ablegandam iuventutem. . Objectae plebi, poli eam exasperatam agrorum divisiones, deductae Coloniae,aliaque. Imprimis vero, ut plebem a Magistratu averteret, verterunt rem ad religionem, s. persuaseruntque ad Deos magis, quam ad se pertinere, non vulgari honores , ex casu etiam objecto aliquando metu , ne, inde

pollutis sacris, clades aliqua Reipublicae

Obveniret. 3. Sunt & alia patriciorum consilia adversus plebem, quibus aut nulla plane , aut ς' sane exigua inest simulatio. Puta o I A en tutis secundum praesentem Rei p. statum educatio. 2.Legum ad eam confirmatio. 3.

Reipublicae , ne sive ex progressu tempo-ium, sive Imperantium incuria, quid attra

47쪽

'n s Ioannis Corvini Breviarium nat quo sormam mutet, in sua principia r solutio. Denique pecuniae publicae, per magna exstructa aedificia, erectas Academias, 1imiliaque in splendorem conversio.

s. Arcana aristocratica contra remumdem niuntur, occultae rationes ne unm aliquis In

optimatum P ublica nimis potcns fiat, sedeoque crescat , ut spem concipiat occupandae dominationis Talia sunt. I . Crescentem pote tia, honoris specie, in bellum ablegare,& cito pari simulatione revocare, reverso urbanos honores offerre. 2. Nemini diu magnia Magistratum, praesertirn bellicum committere. 3. Nemini bis eandem potestatem deserre. 4. Vires nimis crestentis, maxime objectis rationibus per quas a se ipso ruat,perdis ambages frangere. S. Gliscentes inter viros, a. magnos & principes civitatis factiones, ne serpant,ut mature, ita arte& prudentia dirimere. 6. Cavere ne plures ex una familia magnos Magist ratus eodem tepore gerant. Arcana Democratica contra Optimates ςs' eadem fere sunt; sed ordine inversa. Nempe δ i' hiePlebs, ut ad Magistratum contedat, praemiis & mercede allicienda , nulla divit bus paena constituta. 2. Curandum ut armorum usui & meditationibus vacet 3. Vt

imperent qui populares sunt, & qui Reipu

blicae praesentis statum amanis opibus pollentes arceantur. .Ratio rerum gestarnm a Magi-

48쪽

De Areanis Rerampublicarum r

Magistratu saepe petatur. s. LegeS sint populares. 5. Popularis educatio. 7. Liberae Patricioru accusationes. 8. Cavendia ne plebs Penuria laboret. 9. Danda opera, ut per legitimos, at occultos sinus divites em Uaantur.

Contra regnum, seu libidine imperitim V affectantes a quibus in populari statu ma- ''ximum est periculum stabiliendae libertati,

ne quis animi mobilitate novis imperiis studeat, etiam specialia sunt arcana. I. Post eam ejectis regibus partam, a Populo Romano, fuit tale arcanum, Bruti factum, quo iuramento adegit populum neminem se passuros regnare, regia bona diripienda plebi dedit, domum regiam, ut area monumento esset oppressae nefariae spei, dirui jussit. a. Talia etiam sunt,Lege ne qui STyranni imaginem habeat, caVere. 3. Damnare memoriam regnum affectantium , de eorum imagines frangere. 4. Non sinere

magna Imperia esse diuturna. Imprimis seditiones, ac bella cj vilia tanquam regnum parturientia ) avertere. Regia, seu Imperii arcana contra plebem

sunt. I . Sive eX emetitis,aut extortis legib',' N SCtis occupati imperii excogitatus titu- Ius ac color. 2. Aserer/υς seu tergiversatio in accipiendo imperio; hoc est,aVide eXpe 1 6.tita imperiade dignitates,cum demandantur

quasi μητως sesupere. 3 . Plcbi per bella, eam

49쪽

et Ioannis Corvini Breviariam vel quando iis opus non est, per alios labores fatigatae conjurationum & turbarum otium auferrc, . Civium animos discernere,

popularitati tanquam pro signo affectari regni scmper aestimatae nimium studentcs notare, obsequiis promtos, & quibus claritudo sua eis protegenda, in pretio habere.

. Adversus Patricios arcana sunt. I . Impc- ria , imprimis in recenter occupato princise patu ne ad priorem statum reducatur non prorogare, sed pluribus gratificandi occasionem servare. 2. Si proroganda omnino Videantur, ea non prorogare nisi τὰ κρις scu viris pietatis immobilis erga Principcm. 3. Magna Imperia togatis potius, quam militaribus hominibus committere. s. q. Ne extra Romam , seu imperii sedem yψ Princeps creetur. s. Quo vis tempore certuS

sit imperii heres. Quod mortuosine licrede rege, vel distrahatur in partes, vel in aliam Rempublicam facile mutetur Principatus. an 6.Vt Omnia quae ad Majestatem regni per- , tinent solus administret Princeps s vel ne alius occupet principalem locum saltem

moderetur : in consilium tamen viros prudentes vocet,per quos ordinet quae ad gloriam suam 3c regni beatitudinem spectant. 7. Cavere ne Principatus facile distrahatur; sed ut omnis imperii vis penes unum ma in

50쪽

De franis 'rempubliearlin. rs praesertim novo, amo Veantur quae Rempu-dlicam in pristinum statum possent reducere.Tale,dc imprimis quide est, ne viri magni inopia premantur, pro idere, eos egcnos vel aucto censu, vel statuta annua pecunia, dc quidem servato ipsorum ordine, juvareia Puta ne ad pristinam Rempublicam recuperandam animos eorum rcs angusta accedat. omnia vero ista arcana antecedit moderata gerbernatio , dc talis per quam novi status neminem poeniteat. Lo Arcana Reri mpublicaru quae imperan- ZII.

tium securitati immediate inserviunt spro- 'prie arcana dominationis dicta ) sunt qui- δ' dem a praecedentibus tanquam ipsam Re publicam immediate respicientibus, diversa : iis tamen valde conjuncta , atque com finia. Nec enim potest non salvo Principe aut Proceribus, salva es. Respublica; necesse salva Republic non salvis iis qui principatum tenent.

Non tamen confundenda sunt ista arca na cum jure imperii-Equidem disserunt. I. Quod iura Imperii eadem sint in omni Republica; arcana dominationis pro Reipubli- ae forma Varia. 2. Iura Imperii omnibus sunt conspieua, arcana dominationis abscondita. 3. Iura imperii augusta,& maje-- statis plena; dominationis arcana multo hin.

aniliora. Vnde di ta illa committens

SEARCH

MENU NAVIGATION