Arn. Clapmarii De arcanis rerumpublicarum libri sex, illustrati a Ioan. Corvino ic. Accessit Chr. Besoldi de eadem materia discursus. Nec non Arnoldi Clapmarii et aliorum conclusiones de iure publico

발행: 1644년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

yis qui imperio carent usurpantur , ut quod non habent, habere tamen videantur. Equidem ea cum in V eneta Republica , tum in hodierno Imperio maxime notanda monet autor, professus regia stimulacra in veteri Repub. Romana pauca se reperire t Tale tamen in eadem esse, I. Regis sacrificuli creationem, per quam sacerdotium Pontifici subjecere , ne nomini honos additus, aliquid officeret l: rtati. 2. Item duorum Consulum, dc quidem

annuam creationem 3 tanquam per eam magis introducta libertate. Authorem alia sparsim inserentem sequemur. 3. Simu- ilacrum puta non immerito Videatur , Ie-

Η gio more non reges sepelire. 4. Regi Victo,' post subjectum diadema, inanes Sc sine re, quasi regias dignitates petenti gratiam facere. s. Victis pristinum nomen relinquerω, & victorum nomen , linguam , &habitum assumere , ne cogantur, quasi non victi essent, gratiam facere. IunoniS' pro Troadibus petitione, & Iovis eidem annuentis remissione, illustre exemplum, i Mutata in regnum republica, aIistocr .ca into simulacra , relictae quaedam libertatis imagines , eo fine , ne omnibus uno momento relictis interitum sibi Princeps s funesto Iulii Caesaris exemplo) acceleret. Talia sunt. I . Eadem Magistratuum

72쪽

De Arearis Ivmmpublisarum. . 3 svocabula relinquere, & paulatim, quasi per

Veterem morem incipiendo , Principem

exercere. Σ. Non alios, quam in vetere Republica usitatos titulos usurpare. 3. ΕΚ ' ternam Reipublicae formam aliquamdiu conservare. 4. Comitiorum, & aliorum Em

quae sunt imperii, imaginem, sub Prin- π.cipis arbitrio ac moderamine , Senatui relinquere. s. Consulum renuntiatione in se transata , minorum magistratuum creationem commendatione tamen sua interposita ad Senatum referre. 6. Dissen- ρήsiones & altercationes Senatus super con- s.cesso sibi jure , liberas relinquere, & ad

eas silere. 7. Patres, cum cuncta ad Principem reserunt, castigare. 8. Res novas molientem Senatui damnandum tradere. u. Retenta Imperii vi, Senatui leviora concedere. Io. Corripere exercitibus

praesectos, si de donis tribuendis militibus ad se , non ad Senatum reserant ; quasi illorum id jus esset, non solius Principis. II. In majoribus negotiis Senatui adversari. Eiusdem notae apud Romanos & alia ea'. sueres puta. I a. Decennalia illa Imperii, ' eorumque petita prorogatio ue quibus sperestitutionis Senatum lactavit, & produci Augustus. I 3. Provinciis imbellibus, ac minus serocibus, Senatus administrationi iielictis .

Diuiti eo

73쪽

36. Ioannis Goini Bre id iurelictis, potentiores administrationis suae fc se velle; atque ita,quasi transata in se bel- , limolestia , speciose sibi arma & militem

servare,dc inermem Senatum facere, ac nihilominus non sutim, sed Senatus exerci tum appellare. I . Vectigalium indictionem , quae summi est Principis) ad tem- cap. pus Consulibus indulgere. Sed & aliae ex a Q. Historia Romana notantur a Clapmario nostro blanditiae,quibus imprimis usus Tiberius, simulandi peritissimus .nOS, compedio agentes, ad Democratici imperii simulacra properamuS. Talia sunt,cum in regno,tum in aristo cratia, ea quae plebi obtruduntur, ut iis in- fatuata, veluti hine, se pascat. Varia tequi de excogitavit Augustus, occupato recens Imperio , ut pristinae libertatis adhuc memore populum occuparet. Imprimis ludos, spectacula, aliasque voluptates. Equidem Otii amans vulgus,facile voluptatibus fra fitur, earumdemque immunitate, quasi li-ertati S imagine conservatur. 2. Tale est pro dominatione vulgus adorare. Item apud seditiosos milites, in officio ut eos c5- 'tineas, vel eo reducas, simulatis appellationibus, laudibus, monitionibus, gratiisque quasi ob impigram militiam actis, popula-os. ritatem histrionicam exercere. 3. Maju S.

H. simulacrum est, lubricum linguae plebi ita indui

74쪽

De Areois Mampsycamum. - indulgere. ut in Principem dicta ves ad c

gnitionem non Vocentur, ves friem laeta ἴ- dicis tamen notatis, ut ab iis se Princeps caveat' ad poenam non trahantur. Ad Ieri- ςΨ- ora delicta , ne nimiis remedijs itarentur seditiones,connivere; atrociora paucorum

supplicio punire ; supplicii vero invidiam

in ipsos reos transferre. S. Annonae, in aspe- , ris praeseriim rebus , cura. Tanquam Cuae

plebi unica est ex Republica. 6. In novo, &- quasi precario imperio , iniqua postulanti plebi, quasi afflictis civium fommis consulendo, ultro potius , quam ex necessitate concedere. 7. Consiletudinem & inanes et praerogativas provincialibus seri are ue civitatum commendationes , & laudes earum non gravate audire, serias secundum morem & consuetudinem,quae retro obtinuit,

dare. 8. Fasces & imperii insignia,ad evitandam assectati regni suspicionem , se

mittere. 9. Vt maiora captes,minora indulgere. Io.Benignis salutationibus,alloquiis, invitationibus , aliisque blanditiis plebis animum inducere. Istius gevis plura sunt,

quae, ut rei te Clapmarius, omnia referre, otiosa esici 'm ρεργεια.

Lubet Clapmario Aristotelica quaedam eapalia magni momenti subnota1e. Talia sunt, II. in populari statu,consultores ex divitibus' constituere; iisdem quantum pote parcerei

75쪽

3a Ioannis Corvini Breviariam

Communicare tamen etiam divitibus & Pa triciis ex omnibus rebus f sed ita ut summum penes populum , Vel pauperes remaneat imperium. In Aristo cratico haec; plebeiis seu pauperibus magistratus , ex quibus rem faciant, commendares ex iis quondam ad deliberationes vocare s creare Cκ

plebeiis, juxta ac Patriciis, qui de iis rebus disceptent, de quibus postea pauci Patricii pro suo statuant arbitrio ue ante ab Optimatibus decreta sciscendi potestatem populo committere; Insuper plebi potestatem leges

de non magnis rebus serendi relinquere; cives qui non sunt, tales nominares in tali imprimis Republica in qua omnes sunt capaces suffragiorum; eo fine, ut, ista contenti appellatione , quiescant,& res suaS agant. Et est quidem istorum omnium , similiumque simulacrorum ea vis, ut, pro Re rumpublicarum varietate, gubernandi m dum non nihil varien cfficiantque ut prompter varia simulacra una magis videatur vel minus popularis, vel magis aristocratica , vel regia; ipsum tamen Reipublicae statum nec constituus, nec mutant. Sic equidem accipiendum; ratione quidem gubernandi nonnunquam in istis simulacris. at Reipub. formam in ipsa vi Imperii consistere. Vnde & ista a iure imperii dilige ter distingue da, merito supra monuit Clapmar. noster.

76쪽

sed majoris momenti est ue non in pacis tantum, sed & bellicis negotiis hujus doctrinae usum esse maximum. Vt jurassicarcana dc simulacra , ut dc flagitia militaria enarrandi, ac exemplis illustrandi labore supersedet Autor 3 eo obtentu , quod obvia sint.Receset vero obiter, tanquam belli juraue jura spoliorum, depopulationes agroru,

vastarum urbium expugnationes, & eversiones.Ρro flagitio militari; saevitiam in mu a Ios& maenia.Pro arcanis; exercitui signum

dare, cespititium tribunal erigero, milites hiribunali alloqui ; aquilas corripere & alio transferre, consilia bellica inire ir ut pote quae solius essent Ducis.Pro simulacris quibus in officio milites cotineantur; gloriam 'ictoriarum militibus adscribere ue eos sibi pares facere singulos suppliciter alloqui; se coram ipsis,excitandae miserationi,prosterneret fugientes, quasi ad pugnam properantes hortari ad sortitudinem , similibuLque blanditiis potius , quam severa nuncupatione in militum animos induere s ut incussus pudor poenitentiam adserat, & deserendi officii mutans consilium, extinctam

denuo incendat Virtutem.

Istis quasi per transennam notatis id quod initio de communis vitae arca- 7-nis strictim monuit Autor repetens , talia esse docet ea, quibus multi se , vel

contra

77쪽

contra inimicorum injurias defendunt modo, vel iis suppressis emergunt.Ρro flagitiis vita quae & communis habet, notat, cum alter alterum per invidiam, sive subsidium sui supplantare conatur s Vel per CX-cusationes callide aliis sua vitia exprobrando, similique ratione, ex alieni nominis: jactura , sibi laudem quaerit. Arcanum Vero civilis vitae non e minimis est , oblatum casum in omni eventu ilico, & quidem aliud agendo, ad consilium flectere, Gu ουδ ν

videaris intelligere id quod intelligis ue Minus dicere quam sentire, similiaque. Simulacra sunt; blanditiae , ovibus non deteriorem quidem aliquem sacias, sed amici rem . Nec en m haec vita hominum aliud est quam simulatio, speciosae modo amicitiae, odia clandestina, & sucata omnis conversatio.

Post explicata pleraque quae a scriptoribus arcanorum nomine sunt comprehensa, observandum. Vt pleraeque Reipublica sunt mixtae s ita & ipsis accommodari quidem ista arcana posse s prudentia tam on Opus esse, ne detegantur, aut detectae fallant authorem. Scilicet coloribus imbuenda sunt, ac variis sormis adumbranda , vera falsis sic miscenda, Primo ne mediam medio ve discrepet inmm Nee

78쪽

Ioannis Corvini Breviarimn 4 INec nimis multa plebi concededa,ne ad

majora, imo ad iniquissima, petenda audentiorem facias. Et invenient quidem prudentes Rerumpublicaru Rectores alia , quibus praecaveant, ne ex falsis bonis verum malum,procedente tempore, eVeniat. es

'Eξ επιμιπου quaedam Imperii Germa- I9.. nici, Turcici & Reipublicae Venetae arcana, modo attingere, quia libuit Autori, ita habendum 3 compagem Imperii quidem Germanici quod iuxta alia plura mixtum esse, ante dixit Clapmarius conservari mutuo Principum metu & respectu , Imperatoris in reliquos ordines speciosa Majestate, religionis libertate, de pace publica constitutione, dc de violata poe nati se ctione 3 quatuor, post Imperatorem, summis Imperii culminibus, & in iis eligendis Boliemi Regis praerogativa; inter membra omnia, ordinetque Imperii συμμοια, su

premo Imperii judicio.

Turcico Imperio stabiliendo arcana sa- ,. 'cit, violentam gubernationem; plebis,per maximas superstitiones incuta metu, i ductionem; bellicorum modo consiliorum agitationem, & inde bella continua, filios & heredes Imperii in custodia detentos;ma- ' na Bassis & Visieris indulta simulacra,pl

bem affinitatibus ornatam , dc mercatura saliisque rebus bellicis occupatam3Denique preces

79쪽

a Draηis Corvini Protarium preces devictis gentibus pro salute Principis in templisirohibitas.In Republica Veneta notat, 1peciem & simulacra Imperii penes Ducem, vim ipsam penes Senatum esse, lenta bella,neutralitatis studium, missisa sociis auxilia, humiliora plebi permissa&c. Nempe aut singularum Rerum publicarum arcana prodere, Clap-mario minime fuit propositum. De arc nis Imperii Φικῶς agens , ut exemplist doceret, ad veteris Romanae Reipublicae v riatas sormas attendit. V. Et hujus quidem doctrinae usumRebus. R G publicis in statu suo conservandis , aVertendisque earum mutationibus, esse amplissimum, quod iam monuit Autor in nemo ibit inficias. Vna haec restat Autoris observatio ; ad istorum arcanorum xion Omnes esse idoneos. Equidem non ingenia modo aestimanda , sed & vultus. I genium promptum sit oportet & versatiles non abscissum, quod negotiorum modum praecise terminet ; sed catum , aptumque ex re & tempore, pro ut casus ferunt, consilia capere : Vultus constans & exercitatus ut sive ad severitatem, sive ad blanditias componendus sit, pro ut seri simulationis necessitas, id constanter saciat. Nec enim hic .sufficit in scientiis tractandis aetatem

uixisse, leges, & civilia privati juris didicis-

80쪽

De Areunis Rerumpublicarum. 4 3 se praecepta, eaque accumulare posse. Parum ea saepe habent ponderis in praeruptis negotiis. Omnis hic ratio juris publici est, di omnia utilitate publica pendendi cognitio ac prudentia requiritur. Sane nec lex Censoria in publicis rebus spectaturi sed negotii conficiendi commoditas dc molestiae liberatio. Ad quae cum saepe pecuniae potius valeant,quam jura;& avarus ab his abesse debet animus. Denique ut neoari minime potest , praeter ingenium & scientiam , in omni negotio multum ad res gerendas valere exercitium; optime hac ob servatione concludit nostcr, eorum qui in foro dominantur , & res ne

publica tractantium distincta officia. Dicto huic calculum adiicimus. Sed nec ad caetera de fide Authoris quicquam derogamus. operis Summarium modo damus 3 non alio animo, quam, ut post ejusdem αυ BD udemonstratam

minore doctrina dignissimum percipi posisit argumentum. Benevoli Lectoris erit midi uin suum ad nostram accommodare intentionem. negotiaque eue debere

SEARCH

MENU NAVIGATION