장음표시 사용
371쪽
Narrarunt autem mihiJudsi ibi degentes, singulis annis nono die Julii ex illis sudorem aquae instar manare. Illic etiam spelunca ubi Titus filius Vespasiani vasa sedis sacrae seposuit, quae Hierosolymis attulerat. Est& alia crypta in monte ad fluminis
Tiberis ripam , ubi sepulti decem justi
laudatae memoriae, qui sub regno tyrannico occisi fuere. Porro ante tem
plum imaginis Lateranensis sculptus est Samson globum lapideum manu totiens : Absalon fistus Davidis, & Rex Consantinus qui Constantinam exinstruxit de nomine ipsius vocatamCOnstantinopolin. Sculptura ejus & equi ex aere, sed obducta erat auro. Alia
etiam sunt Romae aedificia ac opera, quae nemo recensere queat. Hinc ad Capuam est iter quatridui. civitas magna est, quam Cans rex quondam 1truxisὰ fertur : elegantia etiam Gimia ; aquae tamen insalubres, ut regio quasi abortum faciat. Ulterius profectus sui Puteolos quondam Surentum dictam, urbem magnam , quam olim condidit Tynman Hadar-Ezer, quum
metu Davidis regis sin pace quiescentis) aufugis lat. Verumenimvero mare
372쪽
PEREGRINA N S. 3 sinundans cives utraque urbio parte Obruit. Ac etiamnum fora & turres, quae in media civitate fuerunt, a quovis conspiciuntur. Ex ipso loco medius 1 caturit fons : ubi olearia mater in
aq iae superficie collectam ad medicamenta conficienda seponunt. Ibidem thermae sive balnea aquarum calidarum,quae eX fundo scaturiunt in maris littore. Sunt autem duo balnea quae ab Omnibus morbo laborantibus . De quentantur : quippe quae salutifera doloremque lenientia deprehenduntur. Et aegroti omne genus e Lombardia eo aestate confluunt. Hinc per milliaria quindecim sub montibus iter con ficitur. Operis author est Romulus, qui Romam condidit, atque haec omnia fecit cum sibi a Davide Israelitarum rege & Ioabo exercitus duce metueret. Alia etiam cum supra, tum infra montes urbis Neapolis exstruxit: quae civitas munitissima in littore maris sita est, a Graecis olim condita. Hinc diei itinere Salernum venitur, scholam medicorum Edomaeorum. Oppidum a continente muro cingitur; ab altera autem parte maris littori immineti
373쪽
turrimque habet in montis cacumine. ' municillimam. Inde dimidii diei itinere distat Malfi: Gentiles autem qui
regionem incolunt merca es sunt, qui uc illuc mercaturam eXercentes proflaiscuntur : agros non conserunt,
sed quaevis sibi pecunia compars ni quippe qui in altis montibus & petrarum cacuminibus habitant. Abundant 'tamen terrae fructibus e vinetis, Olive- .
tis, hortis & pomariis. Nec quisquam cum ipsis .bello contendere pote1t. Hinc unius diei itinere Benevεntum deveni urbem magnam in littore de, monte quodam sitam: Inde bidui iti- nere distat Malihi in Apuliae regione, quae fabis abundat. Ulterius acl es culum est iter unius diei: Hinc abest Uu bus stationibus Traxe in littore sita: quo conveniunt quicunque Hierosolyma versus transfretare cupiunt; quia hic. est portus sive ista commouissimus. Urbs ipsa elegans & spatiosa. Ab hac una statione abest Michael de Barcivitas olim magna: quam vastavit Siciliae rex Nilhelmus. Ulterius dimidiato die Tarentum veni, initium regni regionis Calabriae: ubi incolae Graedi.
Urbs magna est. Inde itinere bidui abest
374쪽
PEREGRINAN3. 3 7 abest civitas Otranto in maris littore, ditio Graecorum: Hinc transfretantes bidui spatio Comu pervenire possunt; atque hactenus Siciliae regno accense
Hinc itinere bidui maritimo distat Labia forte Larta) initium regni
Emaguelis Graecorum regis: vicus est; hinc dimidii diei itinere distat Natoli-2on ita brachio maris sita. Unde maristatione una Patram veni, Antipatri Graecosum regis urbem: qui unus fuite quatuor 'illis regisus, post Alexandrum regem imperantibus. Hic magna & antiqua sunt aedificia: ab hac uris . he ad Lepantum dimidii diei maritimum iter est: Hinc sesquidiei iter ad Crissam: ubi mons Parnassiis. Inde tridui itinere distat urbs Corinthus me- . tropolis: Unde tertio die Thebas de- Veni,urbem magnam. Istinc unius diei itinere prosectus fui Euriphou civitatem magnam ad mare sitam: ad quam e quavis mundi plaga & angulo mercatores commeant. Hinc una st tione
ad Dbustersam urbem maritimam: Inde Robinica unius diei itinere dis stat: Unde iterum uno die distat πιbuos : Haec est Halachiae initium; Ρ6 cujus
375쪽
U L Y s s E S . . cuj incolae montes incolunt gens ipsa Vatichorum nomen gerit. Celeritate cum capreolis conferendi, ε monti hus in Graecorum regionem descendunt, ut spolium & praedam auferant. Nemo illos bello lacessere potest: neque rex ullus eos domare potest. Christianorum instituta non Obser ant: suisque Judaica nomina imponunt.. unde nonnulli Judaeos fuisse afferunt, Judaeosque appellare fratres suos ;quumque hos ostendunt, eos spoliare, sed non occidere, quemadmodum occidunt Graecos: vivere denique exleges. Inde duabus stationibus deveni Gardeon urbem vastatam quam pauci Graeci ac Judaei incolunt. Ulterius bidui itinere Ammiloneis urbem magnam Camque maritimam , Venetis, Pisanis& Genuensibus, omnibusque merca-thribus eci venientibus . emporium
commodum. Regio est spatiosa. Hinc diei unius iter est Bi nam petentibus: Inde mari itinere bidui Seleuciam appuli : quam Seleaens rex unus ex illis quatuor Graeciae propaginibus, quae post Alexandrum surrexerunt) statuit. Urbs maxima est; Hinc duabus statio
376쪽
PEREGRINANS. 3 9bus Darmam veni: Postea unico itinere Canistolis profectus : hinc tridui spatio ad Abidum civitatem in littore sitam conficitur iter: unde ulterius inister montes quinque dierum iter est magnam usque Constantinopolin. Quae regni caput est in universa ditione Graecorum quos Graecianos vocant: Regiaque est Imperatoris Emanuelis, cujus imperio parent reges duodecim; quibus singulis suum est Constantino poli palatium.Turres habent & urbes,
dominiumque in totam terram obtinent. quorum caput IeX. Primo nomen Praepositus magnus 3 secundo sive domesticus major; tertio Dominus; quarto Vsi. ve magnus Dux; quinto ομέ- id est, magnus oeconomus: reluquaque illorum nomina hisce sunt similia. Caeterum Consantinopolis in circuitu octodecim patet milliaria 33 idque ea ratione, ut medietas una mari alluatur; altera vero in continente haereat : imminetque duobus maris brachiis, quorum unum h Rumae;alterum ex Hispaniarum mari oritur.huc etiam cujusvis generis mercatores conVeniunt e Babylonia, totaque Mesopotamia
377쪽
regno, Cananaea, regno Rustiae, Hungaria, Pesi inhi&Buria, Lombardiac denique & Hispania. Hic ingens hominum strepitus: quum eo negotia. tionis ergo ex omnibus regionibus Conveniant, qua mari, qua terra: adeo ut huic urbi nulla, par uspiam reperiatur. Hic etiam templum Sophiae r &Graecorum Papa ; quia religioni Papae Romani non consentiunt. Fana ibidem dies anni numero sequant. Et tam ingens est, ut ratio iniri nequeat,pecu nice summa: quam eo quotannis ex utraque regione, arcibus, munitisque locis illius ditionis conferunt, ut in nullis totius orbis templis tantae divitiae reperiantur. In medio templo conspiciuntur aureae & argenteae colum-Lae , aureaque ac argentea candelabra
plura quam quisquam dinumerare possit.Est quoque locus in quo se oblectare rex solet, isque aulae muro proXimus, dictus hippodromus ubi rex quotannis die natalitio 'su Nazareni magnum edit spectaculum. Nam in isto loco coram rege & regina omnia hominum totius mundi genera suis imaginibus exhibentur quolibet Prae
378쪽
PEREGRINANS . 3s Istigiarum genere. Producere etiam 1 lent leones, ursisS, pardos atque onagros : quos emittunt ut inter se conia certent; ut & aves. Nec ullibi par visi . tur spectaculum. Ipse autem reX Emanuel in regiam suam magnum in littore aedificavit palatium, praeter illud majoribus exstructum : idque Blachernas vocavit: & columnaS ac earum ornamenta auro & argento probato obduxit ; iisque cum bella ab antiquis antequam nasceretur gesta tum quae ipse gesterat insculpsit. Ibidem solium suum ex auro & gemmis paravit solioque aurea corona CX aurea catena im-
Pendet , aequali eum inferiori sedili
ambitu. In ista margaritae,quarum pretium nemo facile aestimet: etenim noctu nullis ibi lucernis opus habent; si quidem Omnes margaritarum luce fruantur, quae ipsos admodum illuminant Sunt & alia quae nemo recensere facile queat. Atque eo annuatim e tota Graecia omnia tributa inferunt, ut turres inde impleantur; cum vestibus soricis ec purpureis, tum etiam auro. Nec structura;nec divitiae tantae in ulla regione reperiuntur. Ipsius civitatis
tributum singulis diebus viginti aureo-
379쪽
rum millia conficere ηunt, cum ex locatione tabernarum tum ex foris venalitiis & mercatorum vectigalibus, qui mari ac terra eo Confluunt. Porro regionis incolae Graeci sunt divites, cum auro,tum margaritis abundantes:
ideoque vestibus incedunt sericis,quibus alias ocellatas auro intextas & acu pictar superinduunt. Ita equis vecti rem gum filiis videntur persimiles. Regia latissime patet, praestantissimis omne genus fructibus dives; pane etiam, carne & vino plenissima: nec illorum divitiis pares est invenire in Orbe universo. Sunt etiam in omnibus Graecorum libris versatissimi, comedentes &bibentes quisque sub vite & ficu sua.
Atque ex omnibus gentium nationibus, quas Barbaras vocant, milites conduCunt , qui cum Sullano rege Togarmanorum, quos Turcas dicunt, praelia ineant: quia nullo animi ardore ad
praeliandum imbuti, mulieribus h hentur similes,quum viribus ad retundendum hostem destituantur. In ipsa urbe nulli sunt inter illos Iudaei: quia
trans aquarum ingentem alveum ablegati sunt ; 8c maris Sophiae brachium ipsoa cingit a parte altera, & nonnisi
380쪽
P g REGR IN ANS . . via maris egredi permittuntur,ut mese' caturam cum civitatis incolis exerceant. Illic ferme his mille Judaei,iique
magistrorum doctrinae observatorcsSalii quoque discreti quingenti, iique
Karastae: in uer quos & priores sapientum discipulos est intergerinus paries. Sed ibi Judaeo fas non est ut equo vehatur, excepto R. Salomone AEgyptio 'regis medico: cujus opera Iudaei magnu in suo milio experiuntur levame: gravi enim in exilio versantur, magnumque sustinent odium coriario
rum, qui pelles praeparant : adeoque conspurcatam suam aquam in plateis ante illorum portas effundunt & Iu- .daeos inquinant. Similiter Graecis omnes Iudaei invisisunt nullo sono uiso malorum discrimine: si quidem contra Judaeos mundum concitant, eos in plateis verberant & dura premunt servitute. At Judaei opibus abundantes viri boni sunt benignitatis & praeceptorum observantes , qui exilium aequo animo ferunt. Loco, ubi Judaei habitant, nomen Pera. Inde bidui itinere mariti mo distat Rod on : Unde duabus stationibus Gallapolin veni: Hinc biduo MitFlenen devenitur u- . nam eX maris insulis: Unde ad Chium