GeorgI HornI ... Ulyssea sive Studiosus peregrinans omnia lustrans littora

발행: 1671년

분량: 624페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

PEREGRINANS. 37s est Multam medanorum,quod vocatur synagoga Damascena, cui par non est aedificium in orbe totos & olin Benhadaia palatium fuisse dicitur. Hic

magorum artificio vitreus murus comstructus est, in quo foramina sunt sol ris anni diebus paria : per quorum singula sol illapsus duodecim istis gradiabus descendit, qui diei horis respon- ο dent: ideoque homines in isto muro diei horas dignoscunt. Intra Palatium loca eX auro & argento exstructa sunt, quorum singula magnum labrum re ferunt, ut eo ad lavandum tres simuι ingredi queant. In palatio medio gigantis alicujus costa quaedam dependet , quae longitudine spithamas noώvem, latitudine duas aequat. Is fuit rex giganteus unus ex antiquissimis illis,

ptum erat in quodam sepulchri lapide, . ubi addebatur , per totum orbem regnasse. Hic tria ferme Israelitarum millia, in quibus erant diversi sapientiae studiosi & divites: Κaraitae, siveqni soli Scripturae sacrς adhaerent,istic ferme ducenti ; Samaritans vero qua dringenti : hi pacem quidem colunt, sed inter se connubia non jungunti,

istinc

402쪽

3 6 U L et s s E SIstinc unius diei itinere distat Galaad, quae Gioad olim: ubi sexaginta fer me fraeliis quorum primas Doctor Tladoc.) loco vivunt amplo, qui aquarum rivis, hortis ac pomariis abundat. Unde de dimidiato die Salcatham, sive Salecam profectus 3 postea eodem temporis spatio veni Baab secum: quae quondam Baalath dicebatur, a Salomone in L 1bani valle in filiae Pharaonis gratiam condita,vel restaurata. Pa- Iatium maximis lapidibus, quorum longitudo viginti spithamas .' latitudo duodecim aequar, constructum est: ita tamen ut lapides nulla re cohaereant; ideoque vulgo ferunt, solius Asmodaei opera istud aedificium structum fuisse. Ante divitatem fons magnus scaturiens, mediam perlabitur instar magni fluvii cui in ipsa civitate molς, horti, ic maria adjacent. Tadmor etiam in deserto : quam urbem Salomon pariter magnis lapidibus condidit, quaeque muro cingitur. In deserto sita, procul ab inhabitata regione abest, & a commemorata Baalath, quatuor dierum itinere. In ipsa urbe duo fere reperiuntur Iudaeorum millia, fortes bello, qui

cum Christianir di Arabibus , qui im-

403쪽

PEREGRINANS . '377perio Nor-Aldini parent, bellum gerunt ; & vicinis suis Q. Ismaelitis suinpetias ferunt: habentque sibi praefectos Doctorem Isaacum Graecum D. N

moriae. Quum hinc dimidiato die Κi 'athin sive Κidathajim profectus,nullum ibi Judaeum, uno tisctore eXcepto, reperissem ;unius diei itinere Hamam Veni. Haec Hamath olim dicta ri- pae soki imminet, sub ipso monte Libano. Tum temporis magno terrae motu in ista civitate uno die periere quindecim hominum millia , uno inquam die: adeo ut septuaginta tantum Nemanerent; quorum primarii D. Oula

sacerdos , senex Abou-Algaleb, &Muchtar. Hinc dimidiato die Schμham, olim Halsor dictam;indeque tribus parasangis Tamin profectus suis S postea bidui itinere Habesum , sive

Aram TIMAE. Haec est regia regis No Aldini, in cujus medio palatium habet altissimo muro cinctum. Nullus in civitate fons aut fluvius; sed imbres hi-buntur , quos singuli in aedibus suis cisterna Algub vocata excipiunt. Hinc ad Baliis bidui iter est, quae alias Pe-

thora dicta fuit, in Euphratia ripa: ubi

etiam

404쪽

Beoris, sputrescat impiorum nomen inquam ea ratione aedificavit, quae diei horis respondeat. Hinc dimidiato die XaL-Gaberum sive Sela-Midbaram profectus sum : quam Arabes retin Ue-Iunt, quum Turcae ipsorum regionem Occuparent, eosque in deserta abigerent. Inde Rahiam uno die profectus fui, quae olim Caiae dicebatur ad Mesopotamiae ingressium condita,Turcarum regnum a Mesopotamia distinguens. Hinc itinere bidui Hananem antiquam veni: ubi viginti ferme J daei, & consimiliter quaedam Earae θ' Nagoga. Quo vero loco sedes Abrahami patris nostri quondam suere, nullum extat aedifiCium: eumque Mu-hammedani religiose colentes, Pre candi causa frequentant. Duobus hinc itineribus erumpit flumen Alcabor,

id est, Habor, inque Mediam tendens

in montem Gozen incidit: Inde itinere bidui υUin veni, civitatem magnam fluviisque abundantem: ulterius biduo profectus fui ad civitatem, cui nomen erat insula filii Omaris in m dio flumine Tigridis conditae, ad radices montium Ararat. Quatuor milliaribus

405쪽

PEREGRINANS. 379liaribus ab eo loco distat, ubi Noaehi arca quievit : sed Omar Alcitata filius

arcam e cacumine duplicis montis desumpsit, atque inde Multam medanorum synagogam sive templum stluxit. Non procul ab arca etiamnum elistat

EZraescribae synagoga quaedam : quo J udari festis diebus e vicina civitate ad Precandum conveniunt. Hinc biduo Profectus sum Agis tralem, id est , Asse schurem magnam: Illa civitas, jam inde a diebus priscis maxima, Persidis initium est, ad Tigrin flumen sita : in ter quam & Niniven pons tantum intercedit. Haec devastata est: attamen multos pagos & arces habet. A Ninive Arbeelem usque una est parasanga. Ni nive autem Tigridis ripae imminet. Hinc tridui itinere profectus sum Rahabam antiquitus Rohoboth: quae ad Eum ratis ripam sita. Urbs muro cincta, pulcherrima, magna dc munita, circumcirca hortis & pomariis ornatur. Inde uno die Xarlesiam squς olim Carcemis dicebatur) deveni. Euphratis ripae imminet: Hinc duobus itineribus distat Alyobar, quae eadem cum Pombedilha in Nehardea : ubi duo ferme Judaeorum millia , in quibus sunt sapieΩ-

406쪽

qgo U L Y s s E S. sapientiae studiosi, quorum antesignani Magister Hen,Doctor Moses & D. Elia im. Hic sepulchrum magistri Judae & Doctoris Samuelis , atque ante unumquodq; prosia synagoga, quam quisque ante obitum struxerat:praetem ea sepulchrum D. Bastenset Principis qui fuit caput exulum , Doctoris Nathanis & D. Nahmanis filii Paphae. Inde Hardam usque quinque sunt itinera : Hinc profectus,biduo post veni Okberami quam civitatem Ieconias rex Judaeorum condidit : Hinc eodem temporis spatio Bagdadum veni , civitatem mmimam: quae metropolis est imperii Caliphae praefecti credentium Abasidae , qui ex ipsorum Prophetae familia genus ducit. Hic Muhamme damorum religionis antistes esti ipsique omnes Muham. reges fasces submittunt: iis enim eodem modo praeest, quo Papa Christianis. Bagdadi pal tium habet, quod tria patet milliaria:

in cujus medio sylva magna est,omnibus arboru m cum fructiferarum , tum sterilium generibus quae in Orbe reperiuntur, instructa; quin etiam omnibus ferarum generibus. In media sylva receptaculum est aquarum, quae e Ti-

407쪽

PER EGRI NAN s. ut gri flumine derivantur. Quum exspatiari & se oblectare ac convivari inibi desiderat, aucupio aves ipsi parantur, similiter ferae & pisces venatione de piscatione; ipse deinde palatium suum Ingreditur cum consiliariis & principibus suis. Nomen magni istius regia est Abasides Almeae impense amat Israelitas, quorum plurimi ipsi minis strant: omnes callet linguas , legisque Mosaicae peritus est, ac saninum idi ma non solum legit,sed etiam scribendo exprimit. Nulla re quam manuum

suarum labore parta frui cupit: store senim conficit, quas sigillo suo signatas Per principes sitos in foro divendit, easque viri summi emunnatque ex hoc pretio edit ac bibit. Vir bonus est ac

fidelis, & obvios quosque salute im

Periit. Ismaelitis tamen eum videre non datur. Peregrini vero qui e longinquis. regionibus Meceam in regi nem Elymam tendunt, eum adire ali horant, & e palatio eum inclamant; Domina noster, Iismaelitarum lux delegis nostrae lumen, ostende nobis vul-xus tui splendorem : sed ipse eorum verba siisque deque habet. Deinde pri se pes & servi qui ei ministrant accedentes

408쪽

eos imperti, qui e remota regione accedentes, ad umbram decoris tuis . recipere gestiunt. Tum is sublatam vestis suae alam e fenestra demittit, quam accedentes peregrini OsCulantur. Deinde ad eos Principum non nemo; Abitecumsalute: jam enim vobis propitius salutem impertitus est dominus noster lux Iismaelitarum. Eumque Prophetae suo parem censent; & domum redeunt laeti, propter sermonem quem habebat ille Prjnceps, dum salutem impertitam diceret. Omnes etiam fratres totaque familia vestem ejus deosculatur: habentque singuli sua palatia in ipsius palatio; sed catenis ferreis vincti in singulis aedibus custodes habent, qui ne adversus maximum regem insurgant attendunt. Factum enim aliquando ut fratres adversus eum rebellarent; & ex sequendam crearent r gem : quapropter decretum de omnibus ejus consanguineis factum fuit, ut catenis ferreis consti ingerentur, ne in maximum regem insurgerent. Singuli tamen in suis pala iis admodum splenciae vivunt, dc pagos ac civitates imperio tuo subffectas habent, quarum

Praefecti

409쪽

PEREGRINANS .

praesecti ipsis tributa solvunt : itaque

edunt, bibunt, ac laetantur omnibus vitae suas diebus. Caeterum in illo maximi regis palatio magna sunt aedificia

cum argenteis ac aureis columnis, n-

clavibu, atquc omnibus gemmarum generibus: unde nonnisi semel quo annis prodire solet, idque festo Ramadan, ut ipsi vocant. Hoc die e remotis locis ejus videndi causa confluunt: quum ipse in mula equitat vestibus regiis ex auro argentoque confectis indutus, cidarim in capite gestans gemmis inaestimabilis pretii ornatam; cui nigrum sudarium incumbit ad testandam convenientem huic mundo modestiam: ac si diceretur, videtis totam hanc gloriam;sed mortis tempore eam

Occupabunt tenebrae. Et eum comitantur Omnes Muhammedanorum

.duces elegantibus vestibus induti , equisque insidentes, Principes A a-Φiae, Mediae , Persidis & regionis Tos-koth trimestri itinere ab Arabia remo tae. Ita palatio suo incedit usque ad Oratorium, quod proximum Bois Portam maximum est. Quicunq; cum ipso incedunt viri ac mulieres, vestitu sericeo ac purpureo induuntur. In v

410쪽

nias per omnes plateas ac fora, quovis musicae genere cantantes &saltantes Coram rege maximo, quem Calipham vocant. Eumque alta voce salutantes, acclamant, Bene sit tibi.domine noster Rex; ipse verti vestem suam osCulatur, quam manu prehendens salutem vicissim denotat: dc hoc modo ad pr Cum atrium pergit. Ubi conscenso suggestu ligneo illis legem suam enarrat : assurgentes autem Iismaelitarum sapientes pro eo precantur,summaque ejus majestate Sc pietate commemorata eum dimittunt , reliquique omnes Amen accinunt. Postea ipsis benedicit,& adductum sibi camelum mactat: atque hoc eorum pascha est. Portiones

principibus distribuit; qui avide ab ipso arripiunt, ut victimae manu sancti sui regis mactatς aliquid degustent: quo laetantur. Deinde ex oratorio discedit:& in Tigris fluminis ripa ad PD latium suum usque solus ambulat;dum Mahumm. magnates in ipso flumine

navibus in ejus conspectu Vehuntur, donec is suum palatium ingrediatur. Eadem autem qua venit via,non redit:& viam secundum fluminis ripam toto anno custodiunt,ne quis illac hominum

SEARCH

MENU NAVIGATION