M. Tullii Ciceronis Selectae orationes ad exemplar probatissimorum codicum expressae, cum Christophori Cellarii argumentis ... et interpretationibus ..

발행: 1743년

분량: 529페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

vota enim faceret ἰs, ut in eos se potius mitteret, qua in in vestra s posisessiones in vestra tecta, vestras pecunias, pecunias dico λ a liberis, a lI. beris, medius fidius , ct conjugibus vestris nunquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset . mogi haec putatis , quae patent λ haec, 'quae nota sunt omnibus λ quae tenentur λ sera votum exercitus illum in urbe conscripturum suisse, per quos totam rem p. resque privatas omnium posis deret Quamobrem , si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius, Adeste, quaeso atque avd Ite cives: P. Clodium interfecI: ejus furores, quos nullis jam legibus, nullis judiciis frenare poteramus, hoc ferro, & hac dextera a cervicibus vestris repuli; per me unum effectum est , ut jus, aequitas, leges, libertas, Pudor , pudicitia in civitate manerent reget vero o timendum , quonam modo id factum ferret civitas . Nune

enim quis est, qui non probet λ qui non laudet λ qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum reip. profuisse, maxima Iae. titia populum R. cunctam ItalIam , nationes omnes adfecisse dc dicat, sentiat Nequeo, vetera illa popu-

colatur Strabo lib. ret f. o. edit.Casa ubo de his Iosephus Beli. Iud. lib. h. e. s. Graeci. o. est vero timendum ) Ironia .

362쪽

li R. quanta fuerint gaudia , ius

care: multas tamen jam summorum imperatorum clarIssimas victorias artas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam, nec tantam . Mandate hoc memoriae,

judices: spero multa vos liberosque vestros in re p. bona esse visuros. In Ials singulis ita semper existimabitis vivo P. Clodio, nihil eorum vos visuros fuisse . In spem maximam , & , quemadmodum confido , verissimam' ' adducti sumus, hunc ipsum annum, hoc ipso summo I viro consule , compressa hominum licentia , cupi

ditatibus fractis , legibus de judiciis

constitutis, salutarem civitati sore. Num quis Igitur est tam demens , qui hoc. P. Clodio vivo, contingere po- rarisse ,rbitretui uid λ ea , quae t anet: s, prIVata, atque Vestra, dominante homine furioso, quod jus per-Petnae possessionis habere potuissent λXXIX. Non timeo , judices , ne odio inimicitiarum mearum inflammatus, libentius haec in illum evomere videar, quam Verius , etenim etsi praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnIum ille ho- sis, ut in communi odio pene aequaliter Versaretur odium meum. Nori

potest dici satis , ne cogitari quidem , quantum in illo sceleris , quantum

4 r. summo οἰro eos. 4 Pompeio si he collega .

363쪽

exitii fuerit. Quin sic attendite ,-8judices : nempe haec est quaestio de interitu P. Clodii, singite animis et liberae enim sunt cogitationes nostrae,& quae volunt, sic intuentur, ut eaeernimus , quae videmus. Fingiis igitur cogitat Ione ining lnem hujus condit Ionis meae ; si possim efficere , ni Μilonem absolvatis, sed Ita, si P. Clodius revixerit. Qtild vultu extimuistis λ quonam modo ille vos vivus adficeret, qui mortuus inani co

gitatione percussit λ Quid λ si Ipse

Cn. Pompejus, qui ea virtute ac se tuna est , ut ea potuerit semper, qua nemo praeter illum; si is, inquam, potuisset , ut quaestionem de morte

P. Clodii serre, se ipsum ab inferis

excitare, utrum putatis potius facturum fuisse λ etiam si propter Aa amicitiam vellet illum ab inferis revo. Care , propter rem p. non feci sset. Elus igitur n ortis sedetis ultores,

cujus vitam si putetis per vos restrutui posse, nolitis e ct da ejus n celata quaestio est , qui si ea tem lege reviviscere posset, lata lex nunquam esset. Hujus ergo interfector si esset ; In confitendo ab iis ne poenam timeret, quos liberavisset λ Graeci

364쪽

Μ. T. C. ORATIO

homines deorum honores tribuunt Iis viris , qui tyrannos necaverunt. Quae

ego via ε ε 3 Athenis 3 quae aliis in urbibus Graeciae λ quas res divinas talibus institutas viris p quos cantus

quae carmina λ prope ad immortalitatis & religionem , & memoriam con iecrantur. Vos tanti conservatorem populi , tanti sceleris ultorem non

modo honoribus nullis adficietis, sed ad supplicium rapi etiam patiemini

Confiteretur , confiteretur , inquam , si se e stit, di magno animo & liben. ter se fecisse, libertatis omnium causa , quod ei certe non confitendummodo, verum etiam praedicandum .

8o XXX. Etenim , si id non negat , ex quo nihil petit, nisi ut Ignoscaturr dubItaret id fateri, ex quo etiam Praemia laudis essent petenda λ nisi vero gratIus putat esse vobis, sui se capitis, quam vestri ordinis defensorem fuisse : cum praesertim in ea eo sessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non probaretur quanquam qui poterat salus sua cuique

non ogo vIa1 Asbou3s J VI detur respieere statuas Harmodii & Arἱ ei tonis i qui Hippiae tyranni fratrem Hipparchum occiderant γ tam mirabiles. ut Xerxes eas in

Persidem transferret e Seleucus vero Graeci in reddidit Hororie e. si GI. Σ. 1 4

quam restitutionem Antiocho tribuit Pau'canias Artie. e.

365쪽

pllo T. ANNIO MILONE. yy

non probari λ sed tamen si minus

fortissimi viri virtus civibus prata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. Nam

quid esset ingratius quam laetari ceteros, urgere eum sol iam , propter Aquem ceteri laetarentur λ tanquam' hoc animo semper suimus omnes inratriae proditoribus opprimendis , ut , quoniam nostra futura esset gloria , periculum qu rque, ct invidiam nostram putaremus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tan tum in consulatu meo pro vobIs ac liberis vestris ausus essem, si id , quod conabar, sine maximis dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer 8 quae mulier sceleratum ac perniciosum civem occidere non aude

ret , si periculum non timeret λ Proinposita invidia , morte, poena , qUl ni Io segnius rem p. defendit, is vir Vere putandus est . Populi gr il est praemiis afficere bene meritos de re p. cives: viri sortIs , ne suppliciis quidem moverI. ut fori Iter fecisse poe

niteat . Quamobrem uteretur eadem

confessione T. Annius. 4 qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius , qua Narius, qua nosmetipsi : ct si grata resp. esset, laetaretur: si ingrata , tamen in

horum egregia iacta Catil. v. num. 3. 4. notata esse.

366쪽

In gravi fortuna conscientia sua niteretur. Sed hujus beneficii gratiam judices, sortuna populi R. & vestra felicitas , dc dii immortales sibi de here putant. Nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit, numen ve div I-num : quem neque Imperii vestri magnitudo, neque sol ille, nec coeli signorumque motus, nec vicissitudines

rerum atque ordines movent, neque

id quod maximum est, maiorum nostrorum sapientia : qui sacra , qui eae rimonias, qui ait spicia & Ipsi sanctissime coluerunt, di nobis, suis posteris, prodiderunt. t XXX l. Est, est profecto pila v Ist' neque in his corporibus, atque in hac imbecillitate nostra inest quI dam , quod vigeat, ct sentiat , ct non

inest In hoc tanto naturae , tam prae claro motu . Nisi forte idcirco esse non putant, quia non apparet, ne

eernitur: perinde quasi nostram ipsam mentem , qua sapimus , qua providemus, qua ipsa haec ag Imus ac dicimus, Videre, aut plane, qualis, aut ubi sit , sentire possimus. Ea VIs , ea igitur ipsa, quae saepe Incredibiles huic urbi felicitates, atque opes attulit: quae illam perniciem extinxit ac sustulit: cui prim Em mentem injecit, ut Vi irri lare , ferroque la-Assere sortissimum virum auderet ,

367쪽

vincereturque ab eo, quem si vici G. set, habiturus esset impunitatem &. licentiam sempiternam. Non est hu- .gmano consilio, ne mediocri quidem 6 judices, deorum Immortalium cura, 'res illa perfecta. Religiones meheriscule ipsae, quae illam belluam caderm viderunt, Commovisse se videntur, ct jus in illo suum retinuisse. Vos enim , 6s Albani tumuli atque luci, Vos, inquam, imploro atque testor, vosque Albanorum obrutae arae, sacrorum populi R. sociae & aequa res, quas ille praeceps amentia , caesis prostratisque sanctissimis lucis, sub-s rumonum insanis molibus oppresierat λ vestrae tum arae, vestrae religiones viguerunt, Vestra vis valuitis quam ille cinni scelere polluerat , tuque ex tuo edito monte q6 Latia

ris, sancte jupiter, cujus il Ie la-

Albani etimuI J eolles montes cirea Albam urbem. Prudentius lin. χω contra Symmaeh v. 34 s. probat , priscum populum

pilor carini populi una eum Romanis au Otore Tarquinio Superbo sacra Iovi Latiari in monte qui Albae imminet , quotannis celebranda instituerunt . Lat na , scilicet se

ad montem Albanum, maior vicino lacus Dianae , etsi hune Strabo l. s.

aeum mar amulum vocaverat Cens, Virg. AEn. v. 38s. .

368쪽

mis , nemora, finesque De e omnI neis fario stupro & scelere macularat, a Mquando ad eum puniendum oeulos s. aperuistis: v.b s illae, vobis vestro in conspecto serae, sed tui ae tamen , di debitae poenae selutae sint. Nisi iam hoc etiam casia factum eta dicemus, ut ante ipsum sacrarium' η Bonae

deae, quod est in fundo T. Sextii Galli, in primis honesti dc ornati ad ole scenistis, ante i psam, inquam, Bonam deam, cum praelium commisisset , primum

illud vulnus acceperit, quo teterri mam mortem obiret: ut non absolutus

ludicio illo nefario videretur, sed ad

hanc insignem poenam reservatus. XXX ll. Nec vero non eadem ira

deorum hane ejus satellitibus injecitamentiam, ut sine 69 imaginibus ,sne cantu . si ne o ludis, sine exsequiis , ii ne lamentis , sine Ialau

dationibus, sine s3 funere, oblitus

A8- ante 'sum saerarΙ m Bona in Aseonius scribit et prope eum Deum , in Eoua deae cellum ess . 4ν imag nibus f e ) Expositum supra num 33 3o- IMAiso gladiatoriis squos in illustrium virorum foeminarumque funeribus edi moris fuit. Livii Epitom.

'unia patrἐι ea ait primus . Plura vide in Li . Satur. t r. c set . sine ex qu is sine comitatu eorum , qui funus exsequuntur . Iaussae ouἐbtis vide supra num. 33-

fune a 3 vel summam dictor nis hoe et bo facit orator a vel ipsam cadaveris ela tr nem intestigit. Nu. abram a

369쪽

PRO T. ANNIO MILONE .

cruore & luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, quam concedere etiam inimici solent, ambureretur abjectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum formas illi te- terrimo parricidae aliquid decoris a Dferre , neque ullo in loco potius in omtem ejus lacerari, quam in quo vita esset damnata. Dura mihi, me

dius fidius, jam fortuna populi R. &

crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem p. insultare videret,& pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones: senatus gravis I-.ma decreta perfregerat e pecunia se palam a judicibus redemerat : vexa rat in tribunatu senatum : omnium ordinum consensu pro salute rei p. ge sta resciderate me patria expulerat :bona diripuerat: domum Incenderat :liberos, conjugem meam vexaverat: Cn. Pompeju nefarium bellum indixerat e magistratuum, privatorumque caedes effecerat: domum mei I fratris incenderat e vastarat Etruriam e multos sedibus ac fortunis ejecerat r instabat, urgebat: capere ejus amen tiam civitas, Italia, provinciae, re gna, non poterant. Incidebantur II

y4. domum mel fratr a neenaerae Narratur hoe elarius lib. 4. ad Attic. Epist. 3.s s. Ineidebantur il. in aes . Lepum enim tabulae aeneae fuerunt Suet. Caec. 28. Iege ἰ u

370쪽

iam domi leges, quae nos nostrIs se vis addicerent : nihil erat cujusquam , quod quidem ille adamasset, quod non hoc anno suum sere piriaret: obstabat ejus cogitationibus nemo , praeter Milonem ipsum illum, qui poterat obstare : Cn. Pompeium novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur : Caesaris potentiam , suam potentiam esse dicebat: bonorum animos etiam in meo casu contemserat, Milo unus Urgebat.

XXXIII. Hic dii immortales , Ut supra dixi , mentem dederunt illi perdito ac surioso , ut huic faceret insidias . Aliter perire pestis illa non potuit: nunquam illum resp. suo jure esset ulta. Senatus , credo, prae torem eum circumscripsisset, ne eum

solebat quidem id facere in privato eodem hoc , aliquid profecerat. Anas consules in praetore coercendo sortes fuissent λ Primum , Milone occiso , habuisset suos 36 consules : deinde quis in eo praetore consul seri Is esset , per quem tribunum vIrtutem consularem 37 crudelissime vexatam

esse

rav t. eoss. sibi obnoxios & faventes , utpote quos ipse ereasset , Hypsaeum &Scipionem . 17. υἰrtutom eo. ιarem Ciceronis nimirum , viri consularis . Sed de temo- Re hac castigata consule Nota 5 Gruteri.

SEARCH

MENU NAVIGATION