Gulielmi Cole, M.D. Londinensis celeberr. Tractatus de secretione animali

발행: 1698년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

PLURIMI elapsi sunt Anni

ex quo dubitare coeperim an Febrium Intermittendum cauta ab

Antiquis recte assignarentur, an Ver earum origo a Nervosio genere re

ctius petenda esset. Nam & hic loci plerunque se prodere solent earum Symplomata quae primo ingruunt, eaque ipsa sitat ejusmodi ut ab alio fonte derivari vix possint. Tum prae

terea ubi animo meo penitus intadisset, Nervorum munia, arctiOIiabus licet cancellis olim clauderentur, IeVera multo patere latius, atque ad plura, quam Veteribus visum est,

pertinere squod quidem in Tract

tu, De Secretione Animali ante osten

deram) facile hinc erat suspicari, potuisse .etiam plures Morbos, imo ichas ipsas Febres, ab eadem scaturiqgine

122쪽

rigine manare. Sed tanti apud me

fuit ponderis ac momenti magno rum Nominum authoritas,qui aliunde eas arcesserent , ut omnem ejus rei cogitationem aut prorsus negligemdam, aut saltem dissimulandam censuerim : Donec annis abhinc circi ter decem, si recte memini, occasione oblata attentius contemplandi Quartanam vernalem, quae mox infra memorabitur, in eam plane sententiam perductus sum, primo hanc,& deinceps facili ductu caeteras Om nes Febrium Intermittentium Species , a Nervoso genere pendere, hunc focum agnoscere, mineramque earum hic sitam esse. Quam quidem opinionem ubi altius imbib ram, mecum ue saepe ac serio revolverem , tanto mihi plus lucis ad Symplomata solvenda indies assula gere Videbatur , ut tandem cogita tiones meas succisivis horis in Adversaria summatim conjicerem, eaC

que cum Medicis quibusdam doctis,

123쪽

P R AE F A T I in ut fors tulit , identidem dissererem. Denique id unum mihi superesse vi-km est, ut experirer utrum in cu

randis hujusmodi Febribus Cortici

Peruviani vis atque effectus cum Hypothesi nostra ita conveniret ut me chanica ratione fatis apte explicari posset : Nam', ut de me semel fatear , in Morborum productione eorumque curatione, & in Corporeis operationibus quibuscunque explanandis, non conquiescit animus,

aut satisfieri sibi patitur , priusquam

intellexerit qua via , quibus instru mentis, quo Naturae artificio & apparatu plane me hanico efficiantur. Hisce igitur invicem collatis ut satis quadrare compereram, cuncta illico dine disposita in chartas retuli, ea fere serma qua nunc prodeunt. Cum autem ante septennium Doctissimo D. Gibbon is fortuito occurgerem, eque conjecturaS meas apexirem; ille, librorum magnus helluo edixit mihi non perinde novas esse

124쪽

PRAEFATIO. tque ipse reputaveram; quippe Cel. Alphonsum Borellum L. de Motu Animalium) in Succo Nervose Febrium Intermittentium sedem posuisse ;quin etiam Doctis . Mundio nostrati

in Biρου-λομαὶ ante Borellum idem

subolevisse. Quos Authores mihi occupationibus practicis, & quidem ruri, implicato subi libri, istius

praesertim generis, nuper editi, prae

emptorum paucitate raro Veneunt

nequaquam legisse contigerat. Itaque his auditis , calamum abjicere, &adversaria flammis commIttere primo statim impetu decrevi, ne cram-ben ante coctam quae nauseam creare possit apponerem. At vero, postquam sedatiore ansemo perlegissem quicquid uterque super hac re scriptis mandaverat, statim comperi, Hunc breviter tantum &strictius rem attingere, Illum longe aliter atque, ego conceperam explicare ; denique multo maximam Hypotheseos meae partem nunquam al- h I. A terutri

125쪽

terutri in mentem Venisse. .

Ex sane Mundius, ipsa rei eviden tia, ut puto, adductus, videtur Hyripotheseos nostrae notionem habuisse

aliquam, eamque, ut Caesalpinus olim Circulationem Sanguinis, quodam modo per transennam conspexisse ;quam ii penitius introspexerat, i tamque animo fuerat complexus, non paucis tantum lineis breviter

adumbratam, sed copiosius, atque ut par erat) pro rei dignitate multo plenius explicatam traderet. Iam Vero ille , .c an libri sui3 o. in Materiam Febrium Intermitten. tium, a sanguine licet suppeditatam, in latice Cerebrum & Spinalem M

dullam perluente hospitari supponit,

cum eodem fermentescere, membra. nas eorum vellicare atque contraherre , eaque contractione in Nervos

adigi , unde rigor & tremor, laesa scit. tum motus tum sensus facultate. Hac porro commotione e Nervis

iterum excin, inque massim Sangui-

126쪽

PRAEFATIO.neam per lymphae ductus transferri

statuit, ubi novos tumultus concitans Febrilem effervescentiam inducit , quae post aliquot horas, exclusa per poros materia Febrili , sedatur sHinc apyrexiam succedere , donec satis novi fomitis in eundem focum

denuo Congeratur.

Quae quidem opinio , quamvis

eodem fundamento nitatur cum mea

quam in sequentibus profero, in hoc tamen ab ea distat, quod contractum nimis & angustum, ut mihi videtur, focum assignaverit; quippe quem p totum ubique Fibrarum Systema, tam in Corporis habitu , quam in Cerebro & Spinali medulla , latius esse diffusum statuimus. Quinimo de Typorum ratione nihil suggerit quod non ante multoties dictum. quodque animo , probabilitatis sal

tem , aVido neutiquam satisfaciat. Borelli autem multo longius a meis recedunt sensa' Par. L. Propos

a. a. 7. M seqq. utpote qui non in ipse

127쪽

cerebro vel Systemate Nervoso in genere, sed in glandulis aliquibus ob

structis mineram suam collocaverit; qua causa Nervulorum illic sitorum extremitates pari ratione & necessitate sic obstrui supponit, ut buccum suum effundere non valeant, eumque propterea sensim coacervatum ha mora fermentescere , pravasque induere qualitates ; usque adeo ut tandem noxa, primo ad Cerebrum ,

deinde ad Cor & Sanguinem tranLmissa, singula suo ordine emergant

Symplomata. Veruntamen, Vix satis commode, ut mihi videtur, exposuit qua Via , quibusve machinis, haec materies ad Cerebrum, multo minus ad reliquas partes', per Corpus universum ita convehatur, ut, ictu fere oculi, prorumpant Paroxysmi. Ut taceam TDporum , quam affert, solutionem sex Authore petendam analogiamque qua nititur, 'uanquam forsan in liquoribus lentius motis concedantur, vix

128쪽

vix tamen in Corpore nostro locum

habere posse; in quo nempe & s

rapide per omnes partes movetur

Sanguis, & pluries in die diluitur sidque non raro tam diversi generis liquoribus & quandoque medicatis ;quos obstruentem materiam abstem gere, atque a conceptaculis suis dimovere necesse est ; cum tamen ει- roxysmi interim cursus suos nihilo

minus exacte repetant.

Quocirca ubi perpenderam docto

rum horum virorum senti meas non multum anticipare cogitationes, ni

hilque in se habere quod me a prae tituta semita cogat deflectere, imo eatenus saltem firmare, quod & ipsa in Nervola genere Febrium Inte

mittentium mineram constituant,

calamum quem deposueram i sed quem, arrepta hac ansa, ad 1ia gandas nuperae Apoplexiarum seque sis causas amicissimus Mei, doctissimusque D. Limberly a me ut resum sem impetraverat) ad intermisium

129쪽

diu hoc pensum amicorum quorun dam doctissimorum hortatu , a ginlicet, revocavi : & sic tandem ad umbilicum dissertatio haec , qualis

nunc prodit, perducta est. Dum vero de eadem edenda me ditor , Clarissimi Marioni circa eandem materiam doctissimus tractatus

in lucem prodiit ; in quo haberi non

pauca nostris consentanea serio mihi

gratulor; tum quod plurimum Viri judicio tribuam, tum prataerea quod ab 1llius exemplo fuerit desensio paratior , si forte novitatis assectatae arguar , ab iis scilicet quibus nisi quod excogitarunt Veteres nihil saΦpit. Sin veto me quandoque expis cationes a siris placitis discrepantes attulisse compererit, non est quod succenseat Vir Candidissimus, qui

Philosophandi libertatem ipse profi

tetur , eaque , ut par est , revera utitur'; praesertim si perpenderit eas non Contradicendi animo, sed diu ante evulgatum ejus librum a me con-

130쪽

RN E FA T I in Conceptas, imo descriptas esse; cujus rei plures appellare possum testes fide dignisi Os. Postremo , si quicquam ab aliis ante prolatum hic illic sparsum Lector invenerit, sciat velim, me nullius sensa mihi arrogare: quia γ' tius sibi quisque per me sua vindicet ; dummodo id tantum , quod

Certe verissimum est , concesserit,

invito mihi & prorsus imprudenti

excidisse. Cum enim tanta librorum copia ad Artem Medicam spectantium hoc seculum abundaverIt, mihique Memoria ab ipsa usque pueritia fuerit infirmior , neutrum spondere audeo , aut perlegisse me omnia quae sunt nuper evulgata, aut quae perlegerim Omnia meminisse. Ipsam vero Hypothesin quod attinet , de illa ausim profiteri,

quantum ex propria & aliorum lecticine, qui has chartas evolverunt, observari potuit, neminem hach eandem , aut plane consimi,

SEARCH

MENU NAVIGATION