Hadriani T.T.S.Crysogoni S.R.E. presb. card. Botoien De sermone Latino, & modis Latinè loquendi liber nunc demum sua integritati & pristino nitori redditus. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item Iter Iulij II pontificis Romani. Cum indice locu

발행: 1581년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Et eundem iam desitsi legi testatur,cum ait Catonε verδ quis nostror uotatoru, qui quide nunc sunt elegiti aut quis nouit omninoὶEt subdit, n5 ignorare se, nondu latis esse poli tu huc,&quaere dii esse aliquid psectius. Quo tepore etia fuit Cornelius Caelegus,quε Cicero primu fuisse eloquentem assirmat, Ennij testimonio, qui in annalibus suis se de eo scripsit Additur orator Cornet.

suaui loquente ore Caelegus. Paulo vero post fuerunt Nenius, Plaut Caecilius, bacuuius, Actius,C. Laelius,P. Scipio , Gracchi fratres , Sequola, L. Crassus,M.Anto nius,Philippus,c. Cotta,& innumeri alij, quos qtas Cis ceronis modo priscos, modo veteres, modo patres, interdum antiquos, aliquando superiores appellat. Quos quidem veteres nimis antique & pleraque dure locutos notauit Horatius, cum dicit. Si sieteres ita miratur, laudatque nerat. Hi nihil anuferat,nihil illis comparet ,σμα Si quadam nimis antique, si pleraquc dare

Dιcery credat eos ignaue multis fiatetur,

Ei Apis, 2 mecum facit, Ioue audicat aequo. Cicero quoque veterum illum sermonem se quoque improbare , ostendit, cum in Bruto dieit, Illius autem aetatis qui sermo fuerit:ea Nquianis seriptis eolligi potest,& subdit, Caecilium, & Paeuuium male locutos vademus .Hinc Quintili Actio,inquit,&Pacuuio nitor: Msumma in ex collcndis operibus manus : magis viderii potest temporibus,qua ipsis defuisse. t dem etia dixit Lu- cretium non facere phrasim, idest corpus eloquentiae, Martialis etiam de ijs ait. Actius , & qui equi a Pacuuiusque,Vomunt. Et Cieero in Bruto. Carbonis,& Graec bibabemus orationes unondum satis splendidas vel bis, sed acutas,& subdit C. Gracchu de superioribus solu lego,

manus tame extrema no aecessit operibus eius,& praeelare inchoat multa, perfecta non plane , Et iterum, L. Cotta cum verbis,tum et a sono quasi subrustico per sequebatur,atque imitabatur antiquitalcm. Et in eodem. Curionis loci sane inanes r veruntamen nondum tritis nostrorum hominum auribus , nec erudita ciuitate to- letabilis. Et Quint. pueros monet, ne veteἔum admiratores

22쪽

'tores sint dum se praecepit. Nequis, pucros antiquitatis nimius admirator in Graechorum, Catonisque, & aliorum similium lectione durescere velit,fient enim,horridi,& ieiuni. Tum aute quod quasi per gradus eloquetia ad perfectionem ascenderit testatur Cie. in eod. Bruto eum dieit.Quae fuerit ascensio,& quam in omnibus rebus dissiellis optimi perfectio, atque absolutio, ex eo quod di eam aestimari potest.Et Paulo post, eon numeratis aliquot oratoribus, qui seni iam Ennio sueeeierant, subiungit. lam enim erat quaedam unctior,& sple-didior consuetudo loquendi, Et subdit. Sergius d inde Galba princeps ex latinis contulit orationi propria ornamenta. Videre licet alios deinde gradus cum idem Cieero subdit, L. Furius Pilus per bene loqui l tita putabatur,literatiusque quam caeteri, L. Scςvola, Paulo etiam copiosior, & addit. Erat etiam PBilipphus an primis ut temporibus illis, Graeeis literis institutus.Et

in eodem Bruto,ad Gracchorum aetatem, laus eloquentiae persecta nongum fuit. Eloquentiae autem veluti gradus, ut dixi, factos esset docet idem Cie in Tusc. dice . At contra oratorem celeriter complexi sumus, nee eum primo eruditum .aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum. Nam, Galbam, Africanum , Laelium doctos fui me memoriae traditum est. Studiosum autem eum qui hos aetate anteibat, Catonem, post vero Lepidum Carbonem Gracchos, deinde ita magnos nostram ad aetatem ut non multum, adi nihil omn: no Giaecia ce deretur. Et alibi, P. Scipio Latine loquendo omnes s perabat. Et iterum, Quinti Catuli non antiquo illo more, sed pene hoc nostro. LtCice. in eodem Bruto notat aetatem aetati suae proximam nondum perfecte i curam , dicens. Inferiores autem aetatis erat proximus L. Sisenna doctus vir, studijs optimis deditus, bene L tine loquens. Huius omnis facultas ex historia ipsina perspici potest. Qui cum facile omnes vincat superi res, indicat tamen quantum absit a summo et nam in Ius cst aliquando veteribus verbis , & ab usu perfecto, M auribus eruditis remotis. Recte enim loqui

putabat esse, inuisitate loqui. De ijs gradibus Rux tilianus ita meminit. Faerunt quaedam genera dicen di conditione temporam horridiora, alioquin magna B a vim

23쪽

1o ADRIANVS CARDINALI s.

vim i gennij praeseserentia. Hi ne sunt Lelij, Africani,

Catones Gracchi, mediam illam sormam tenet L. Crassus Q. Hortensius, tum deinde efforescit non multum inter se distantium huiusmodi oratorum ingens prouentus. Sed Cornelius Taeitus de elaris oratoribus haedistinctam ita perfectionem veterum notat ijs verbis.

Quod ad Ser Galbam, & C. Lelium attinet,& si quos alios antiquorum agitare non desistis, non exigit defensionem, cum fatear quaedam eloquentiae eorum , vinascenti adhue, nee satis adultae defuisse. Sed hane nimia

vetustatem Cieero omnino explodendam in Bruto monet. sed nimia inquit vetustas nec habet eam quam quettimus summitatem,nec est sane tolerabilis. Ac TENVs de tempore antiquo,de inceps de perfecto dicemus. Caesar,idem Cicero refert,rationem adhibens, consuetudinem prisci sermonis vitiosam,& corruptam. pura& incorrupta consuetudine emendabat, splendidam quandam minimόque veteratoriam ratio nem dicendi tenens, seripsitq; ad Ciceronem, de ratione latine loquendi, ae in primo libro dixit. Verborum delectum originem esse eloquentiae,eiusque copiae principem, inuentorEmq; Ciceronem esse. Quod affirmare videtur, &ipse Cicero dum in Bruto se loquitur, Certe nos & boni aliquid attullimus iuuentuti, magnificentius quam fuerit illud genus dicendi,&ornatius,& no euimus fortasse,quod veteres orationes post nostras noa me quidem l meis enim illas antepono sed a pleri 1-que legi sunt desitae. Et subdit.Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me qui

quid esset esse perfectum & habere maturitatem quandam suam .Fuisse autem eandem persectionem in plerisque Ciceronis aequalibus, testatur idem in eodem libro ubi connumeratis compluribus sui temporis oratoribus. Nec ulla, inquit, aetate uberior oratorum foetus fuit. Et in eodem triginta annis mihi Crassus aetate praestabat. Quod ideirco posui, ut dicendi prima maturitas an qua aetate extitisset, posset notari, & intelligeretur iaad summu pene esse perductam: ut eo nihil serme quinquam addere possit. Et idem in in Tusculanis non in lam perfectionem aetatis suae testatur sed interituram. breui

24쪽

breui eloquentiam praedicit. oratorum, inquit, laus ita ducta ab humili venit ad summum, ut iam quod natura

fert in omnibus rebus, fere senescat, breuique tempore ad nihilum ventura videatur. De cuius aetatis perfectione, Cicero in quadam epistola ad Atticum de Tulliola filia loquens, Ego inquit, ijs temporibus tam eruditis

quantum fieri poterit, illam cosecrabo omni genere monumentorum. Et Horatius.Venimus ad summum fori nae,pingimus, atque Psallimus,& luctamus Achiuis doctius unctis. Et solinus de Augusto. loquens. Quod te pus, inquit, ferme solum repertum est,quo plurimum,&arma cessarunt,& ingenia floruerunt. Et Plinius de n tu rali historia de M.Varrone loquens. In illa, inquit,in genioru, quae tune fuit multitudine. Et Horatius veteruaetatem carpens, & suam perfectam affirmans, de Lucilio sie seribit. Si foret hoe nostram fato delapsus in quum.

Deteret sibi multa,recideret omncs, quod ultra Perfectum trahetur,& in versu faciendo Sqpe caput scaberet, vivos & roderet ungues.

Et Quintilianus post quam ut potuindefendit Luellium

a nota Hortatij, qui eum fluere lutulentum dixerat, perfectiorem eo Horatium fatetur, cum dicit. Multo est te si or, ac purus magis Horatius. Hanc pei sectionem idem

Quintilianus dat Tibullo, dicens. Tersus atq; elegansividetur esse Tibullus , sunt qui Propertium maliqt. Ev idem de Virgilio loquens, ut illi naturae ecelesti atque immortali cesserimus, ita curae, Sc diligentiae. Et subditi Caeteri longe sequentur. Et de Ciceronez Nec vero quod in quoque optimum fuit,studio consecutus est ta-tum,sed ut plurimas , aut potius omnes ex seipso virtutes extulit, immortalis illa ingenij, & beatissima ubertas, & subdit:ut non hominis nomen, sed eloquentiae VL .deatur. Et de Caesare,quod persccte loqueretur, Cicero in Bruto, Caesar latine loquebatur elegantissime, nec id solum domestica consuetudine, tamen ut esset persecta illa bene loquendi laus, multis literis , &ijs quidem reconditis , de exquisitis summo studio,& diligentia est co secutus. Erat praetera Hortesius ut tu quit Clea verborum splendore elegans. Erant in L. Torquato plurimκ

25쪽

ii HARDIANVS CARDINALI s

itiermnon hae vulgares,sed interiores, & reconditae, &summa verborum grauitas,& elegantia. L. Domitius nulla quidem arte, ted Latine dicebat. Erat Pisoni verborum delectus elegans. In M. Claudio autem verbum nullum, aut durum,aut insolens,aut humile,aut in longius ductu Marcellus lectis verbis utebatur. Quid plures huius aetatis coner praeterea conquirere 3 quorum nomina ut doctissimorum virorum multis in locis con- numerata comperire poterimus. Scripta autem eum sint vetustate deleta nusquam reperiemus,quin potius eius temporis ea proferamus, quorum monumenta quotidie in manibus versantnr, Lege multorum epistolas,

quae inter Ciceronis epistolas leguntur, ut Servij sul-pith, M. Marcelli, Metelli Celeris, inbtem Metelli nepotis, P. Vaniij, L Luce ij, M. Bithini j x urionis, M. Caelij. Dolo bellae , Gn. Placi. Galbae, C Asinij Pollio'nis, M Lepidi, A.Cecinnae, Deeij Bruti, M. item Bruti, C. Cassij,C,Marij,P.Lentuli, Trebonij, M. Catonis, C.

Caesaris, Gn. Pompeij, Q. Ciceronas filij, Cornelij Balbi, Oppij. Hircij quos, & pene infinitos alios eruditis.

simos viros florentissima naee Ciceronis aetas effudite

dices in hae sola inesse succum illum , & quasi sanguinem ineorruptae Latinitatis, ac non fiteatum, sed naturalem quendam eloquentiae nitere candorem, pari

propemodum ingenii felicitate, & verborum elega tia i si titulos dempseris, illas non Deile a Cieeionis epistolis internoscas, Quod praeclare Cornelius Taeitus de esaris oratoribus comprobat, cum dicit. Sicut a- ud nos Cicero quidem caeteros eorundem temporumisertos antecessit, se Caluus, & Asinius, & Caesar, &Brutus, iure prioribus, & sequentibus anteponuntur. Nee te fert quod inter se specie differant, cum genere

consentiant, at astrictior Caluus enumerosior Asinius, splendidior Caesar, amarior Caelius,grauior Brutus, vehementior,& hac valentior Cicero,omnes tamen eandem sanctitatem eloquentiae ferunt, ut si omnium pariter tibi os in manum sumpseris, fatearis quamuis in diuersis ingenijs esse quandam iudicij ae voluminis G. militudinem,& eognationem. SED iam de imperfecto, & eorrupto potius, ae vitioso tempore ut proposuimus, aliquid afferamus. Secuta

26쪽

euta post aetatem Cice. alia doctorum aeras, satis vel eorum proprio testimonio indicauit, non solum quantuma cacumine,& fastigio praecedentis aetatis abfuerisiversi etiam mutato dicendi genere,& eloquentia omni prope in barbariem versa,ad imum eelerius quidem quam ascenderat,properarit. Quod ut luce clarius videatur, pauca quae ex multis,breuitatis causa, collegi,labeti stila veluti quodam inducto freno subnectam. Seneca in prologo primae declamationis. Vt possitis, inquit, aestimare quantum quotidie ingenia decrescant,& nescio qua iniquitate,& ad malum pronitate naturae, eloquentia se retro tulerit. Quicquid habet Romana neundia, quod insolenti Graeciae aut opponat, aut prς ferar, circa Ciceronem essior uit. Omnia ingenia quς lucem nostris stud;js attulerunt, tune nata sunt. In deterius quotidie data res est, ut ad summum perducta rursus ad infimum velocius quidem quam ascenderat, relabatur. Quod etiam assirmat,Statius in epistola Sylvarum suarum, d cens,Manlius certe Vopiscus vir eruditissimus,qui vindieat a situ literas iam pene fugientes. Et Quinti Dicendi, inquit, mutauimus genus,& vltra nobis quam oportebat indulsimus. Et alibi. Quid multa λ totus prope mutatus est sermo.Et Diomedes grammaticus hanc literarum bonarum quasi ruinam testatur ., eum dicit, Iniecit postera aetas manum, & veluti disciplinam pristini seculi, ita sermonem fastidire coepit, &noua veluti parturire verba Et alibi quasi ante oculos ponit, non solum imperfectionem sui seculi, sed etiam nostri, dum

ait, uid quod nihil iam proprium placet, dum parum

creditur disertum,quod alius dixerit A corruptissimo quoqne poetarum figuras , seu translationes mutuamur,tum demum ingeniosi, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. Et A. Gellius, Animaduertere est plexaque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt decessisse, vel aliam longe, vel in proximam , eamque decessionem fictam esse consuetudine, M inscitia temere dicetium,quae euiusmodi sint non dedicerunt.Cornelius vero Tacitus in eo libello, quem de claris oratoribus seripsit haec omnia latius persequitur,cum in dialogo Maternum quaerentem inducit,ΕὐPrime inquit, Materne causas,cur tantum ab eloquetia

27쪽

S HADRIANV s CARDINALI s

eorum recesserimus, eum praesertim centum viginti annos ab interitu Ciceronis in hue diem effet ratio temporii collegerit. Et subdit. Quis enim ignorat eloquentiam,ac caeteras artes desciuisse ab ista vetere gloria Zno inopia hominu, sed desidia inuetutis,& negligentia parentum,& inscitia praecipientiu,& obliuione moris antiqui .Quae mala primu in urbe nata, mox per Italia fusa,iam in prouincias manat. Quod adeo negligitur ab horum temporu disertis,ut in actionibus eo tu, in quoq; verbo quotidiani sermonis foeda ac pudeda vitia deprehendantur. Et subdit,Vt in paucissimos sensus, & angustas sentεtias detrudant eloquentia velut expulsam regno suo,ut quae olim omnium artiu,ut dicunt,pulcherrimo comitatu pectora implebat,nunc circucisa, & amputata,sine apparatu,sne honore pene dixerim, sine 1genuitate,quasi una ex sordidissimis artibus discatur Ergo hane primamin praecipua causam arbitramur, cur tantum ab eloquentia recesserimus. Imperfectionem etiam sui temporis testatur Pliu.In Epistoli naturalis historiae, eum libros suos respersos esse assirmat plurimu rerum, aut rusticis vocabulis,aut externis, imo barbaris, no sine honoris praefatione ponendis. Et ut per gradus ad summum ascenderat eloquentia,sie eam per gradus ad imum destendisse videamus, Maerobius etiam tempora sua hae imperfectione infecta signifieat, cum dicit,

Peritum , impetratumque volumus: ut aequi bonique consulant,si in nostro sermone nativa Romani oris et

gantia desideretur. Apuleius autem, quem nostri temporis magis curiosi quam eruditi sequi, & emulari student, in principio operis sui Latinas literas ignorare fatetur,In urbe, inquit, Latia aduena studiorum Quirinium, indigena sermonem, erumnali labore, nullo magistro praeeunte aggressus excolui. En ecce praecamur veniam, si qKid exotici, ac forensis sermonis rudis Iocutor effudero, iam haec quidem ipsa vocis immutatio desultoriae scientiae stilo,quem accessimus respondet: Quis,rogo te, ferat non tam Apuleium, qui ut mali

edificu dominus, se architectum non adhibuisse, ita Iiteras, sine praeceptore coluisse gloriatur,quam aliquos esse, qui malint foetores, & quisquilias eius colligere, quam verborum fioribus perfectissime, Ciceronis aetatiss

28쪽

DE sERMONE LATINO . istis, quam signauimus, in herere 3 Sed quid alij Apuleio

similes,insequentium aetatum autores de seipsis de temporum suorum inscitia balbutiani videamus. Sidonius, de suis nugis. Talis est ordo, inquit, ut sine plurimis, nouisque verbis, quae praefata pace plurimorum elo uentium specialiter tibi, & Complatonicis tuis nota

unt,nugae ipsae no valuerint expediri. Et alio in loco deliberalibus artibus agens ita loquitur. Virtutes artium istarum seculis potius pristis secutor si rector ingenuit, quae per aetatem mundi iam senescentis lassatis veluti seminibus,emedullatae,parum aliquid hoc tempore, atque id in paucis mirandum ac memorabile ostentant.Et alibi. Increbuit, inqnit, multitudo desidiosorum, ut nisi vel paucissimi meram Latialis linguae proprietatem de triuialium barbarismoru rubigine vindicaueritis, eam breui abolitam defleamus.Et Fulgentius. Nostri, inquit temporis grumnosa miseria non dicendi petit studium, sed vivendi stet ergastulum. Nec famae amstedum poeticae, sed fami consulendum domesticae. Martianus v ro Capella, Martianum filium nugas suas non ferentem introducit, dum in principio operis sui se orditur. Dum crebrius istos Hymenaei versiculos, nescio quid

inopinatu intactumque moliens, respersum capillis albicantibus verticem,incrementisque lustratibus decuriarum,nugulas ineptas non perferens, Martianus interuenit.Quid de alijs aliarum aetatum hominibus di- eam λ quorum nonnulli etiam nostri temporis scriptores:cum quid scribere sunt aggressi, non solitin bonorum verborum delectum neglexerunt, sed illud maxume studuerunt,ut vel veteratorum rubiginem, vel nouorum autorum asperitatem suis scriptis admiscuisse, x similitudinem pessimi euiusque & corruptissimi vltro appetijsse videantur. Quod factum est, vino solum

proprietatem Romani sermonis, verum omnem penetillam suauitatem, & quasi salubritatem Latinae dictionis amiserint, obliti hune esse legendi fructum aemul ri meliora,& quae in alijs maxime probes , quaeve inter optimi cuiusque & elegantissimi ducta mireris,in aliquem usum no sine venustate,atque luce,ac mu litia verborum eo cinna derivatione couertere, sicuti Cicero, de

29쪽

1s HADRIANVS CARDINALI s

eius aetatis eandidissimi antores fecerunt, quamuis ad illud fastigium,illam summitate, & prope diuinitatem, aspirare nemo possit illa enim sublimitas, quanqualmirabilis illa quidem videtur cupienti, nillil tamen est experienti minus,audendum tame, & ita adnitendum, ut

Rodassequi non possumus .imitari saltem voluisse vi-eamur. Sed quoniam nihil nos praeeipiendi eausa dicere, neque magastri, sed aestimatores videri volumus: nec sermonem nune tam informamus bonum : qua deterremus malum, quantum Cicero, di ea aetate Latinitatis prinei pes noua verba vitaverint, unde omnis Latinae linguae pernicies comparata est, breuit et ostendamus. Cicero. in oratore oratorem instruens ita praecipit. Ergo ille tenuis orator modo sit elegans, nec in faciendis verbis erit audax,& in transferendis ver

cundus, & pareus, & in priscis , reliquisque ornamentis,& verborum,& sententiarum remissior. Quintilianus vero usitatis, inquit, verbis tutius utimur : nona non sine quodam perieulo fingimus Nam si rheepta

sunt modicam laudem asserunt,repudiata etia in iocos

exeunt. Audendum tamen, nanque, ut ait Cicero, etiam

quae primo dura visa sunt, usu moliuntur: sed nobis non est concessa fictio nominum. Si quis autem dixerit ideo novanda esse nobis verba quod eorum penuria laboremus, audiat Ciceronem, qui de natura deo tum ita

loquitur, Q nod illa quae a Grae eis accepissent, Latine dici posse dissiderent. In quo genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem cOpia vinceremur. Vt in Tusculanis. O verborum inops interdum , quibus abundare te semper putas Graecia. Et de finibus bonorum,& malorum, sed ita sentio,& sae pe di Ilerui. Latinam linguam non modo non inopem, vulgo putatur, sed locupletiorem esse quam Graecam. Sed dicet aliquis parienda esse necessario noua verba cum quid ex Graeco vertendum sit, & minus occurrat verbum Latinum usitatum. Sunt enim sui inquit Cicero de finibus bonorum,& malorsi imponeda noua nouis reb.nomina. Sed ad hoc quasi respondere videturA.Gellius eu dieit. Cu quid ex Gretco,quod no placere transferre voluisse, hoe ego supersedi vertere, quia nouis,& inc oditis vocibus ut eduesset, quas pati aures Per

inso

30쪽

insoletiam vix possient. Sed ipse idem Cic.qui dixit verba non parienda esse, imponendaque noua nouis rebus Domina uinque molienda, tuae dura prae nouitate viderentur,quam abstinens illorum fuerit,quam uenouitatε verborum vitaverit,incta ponemus. Cum in Bruto, De clamo verbum sui temporis nouum dicere vellet, Commentabar, inquit declamita ns: sic enim nunc loquutur.

Et idem in libello de mundo,Vt in singulis,inquit,essent bona media, vix enim audeo dicere medietates, sed quas ita dis et Lita intelligatur. Et in Philippieis M. Antoniunotans, quod verbum nouum protulisset, ita dicit, Tu .

Porro ne pios quidem sed piissimos quaeris,& quod verbum omnino nullum in lingua latina est , id propter

tuam diuinam pietatem nouum induces. Varro aute delingua Latina docet, antiquos etiam vitasse verba ni' mium noua, Extremum inquit,nouissimum quoque dici ceptum vulgo,quod mea memoria, ut Aelius Gallus, sic senes aliquando nimiu nouum quod estet, utebantur. Et A. Gellius. Quod a M. Varrone proloquium a M. Cicerone pronunciatum dictum est. Quo Cicero tamen vocabulo, tantisper uti se attestatus est, quoad melius inquit, inuenero. Quintilianus autem veriloquium,inquit

ipse Cice.qui finxit reformidat. Et Cl. de finibus bonorudc malorum,quasi eum dolore dixit,ut ita dicam, indo-ientia. Varro de analogia verborum repertores Verborum nouorum damnat, ostendens ipsas aures nouitates

has quodammodo respuere, eum dieit, Tantum inter duos sensus interesse volunt, ut oculis semper aliquas . figuras suppellectilis nouas conquirant, contra aures expertas esse velinr. Quotus quisque iam seruos habet priscis nominibus 3 quae mulier suum instrumentum vestis , atque auri veteribus vocabulis appellatrsed inductis non tam ita seendum, quam huiusce pra uitatis patroni. Et idem Editimum diei oportere censet magis quam Aedituum, quod alterum sit recentinouitate fictum , alterum antiqua origine incorruptum. Sed pro eo a plerisque Aeditus dicitur, noua dc commenticia usurpatione. Quae omnia cum ita sint, . A Gellius quasi de ijs sentetiam ferens libro undecimo, ita scriptum reliquit.Verbis uti aut nimis obsoletis, exculcatisque aut insolentibus, nouita usque durae,ia illepidae,

SEARCH

MENU NAVIGATION