Hadriani T.T.S.Crysogoni S.R.E. presb. card. Botoien De sermone Latino, & modis Latinè loquendi liber nunc demum sua integritati & pristino nitori redditus. Eiusdem Venatio ad Ascanium cardinalem. Item Iter Iulij II pontificis Romani. Cum indice locu

발행: 1581년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a 3 ADRIANVs CARDINA LIS

pidae par esse delictum videtur. Sed molestius equidem,

culpatusque esse arbitror,veiba noua,incognita, in au

dita dicere, quam invulgata, & sordentia. Notia autem videri dico etiam ea,quae sunt inusitata,& desita, tametsi sint vetusta. C. etiam Caesar libro de analogia monuit, infrequens,atque insolens verbum tanquam scopulum fugiendum esse. Suetonius quoque de Augusto scribes, Genus eloquentiae, inquit,secutus est elegans,& temperatum,vitatis sententiarum ineptijs, eique inconcinnitate,& reeonditorum verborum i ut ipse dieit j foetoribus, praecipuamque curam dixit sensum animi , quam apertissime exprimere, Cacozelos autem,& antiquarios diuerso genere vitiosos , pari fastidio spreuit. Sed nec Tiberio parcit exoletas interdum, & reconditas voces aucupanti. M. quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribetem,quae mirentur potius homines,quam intelligant: Sed opus est inquit, dare te operam,ne moleste scribas, aut loquaris. ain Augustum. A. Gellius ab eloquentia,de latinitate laudat, dum dicit Diuus etia

Augustus memoriarum veterum exequentissimus , linguae Latinae non nescius,munditiarum patris sui in sermonibus sectator. Et Cicero de oratore, praecia remonet vitanda esse verba prisca,& a consuetudine sui temporis, quo perfectio sermois vigebat, remota, cum dieit.Sunt enim illi veteres, qui ornare nondum poterantea quae dicebant, omnes prope praeclare locuti quorum sermone assuefacti qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine.Neque tamen erit utendum verbis ijs , quibus iam consuetudo nostra non utitur, nisi quando ornandi causa paree. Sed usitatis ita poterit uti, lectissimis, ut utatur is, qui in veteribus erit scriptis studiose,& multum volutatus: atq; ut latine loquamur, n5 solum videdum est,ut & ver ba afferamus ea, quae nemo iure reprehendat. haec Cic. Sed quanquam in omni redissicilium est formam optimi exponere , quod aliud

alijs videtur optimum luaria enim sunt iudicia,nec facilis explicatio,quae forma excellati dubitari tamen a Tecte considerantibus nequaquam poterit, quin illa multorum nostri temporis insulsitas, & insolentia, ac quaedam ut ita dieam j orationis insania, siccitas, inopia,a malorum lectione, & imitatione nascatur. Quare cum

32쪽

sit eloquentiae , scut reliquarum rerum fundamentum sapientia : unde in poetica testatur Horatius.

Seribendi recte sapere est, & principium & fons:& in

bonis omnia quae summa sunt, iure laudentur, verbo iubonorum delectus est in primis sapienter habendus, idque facile assequemur, si delegerimus nostratia,non peregrina, propria,non inepte transsata, usitata, no noua,

pura, non horrida , luminosa, non tenebricosa. Quod contingere certe nulli poterit nisi et,qui autores diumet illius Ciceronis aetatis perlegerit. Sublimitas enim Mmagnificentia, & nitor, & autoritas ex optimis illis eius seculi autoribus tantummodo prouenit,ij soli locutionem emendatam,&Latinam originem, & quasi solum, ac fundamentum quoddam eloquentiae posuerunt. Insequentium autem autorum lectio doctrinam quidem diuersarum rerum conferre poterit, elegantiam autem α nitorem non poterit: quin potius mixtura verborum, quibus illi usi postea fuerunt, omnem prope florem incorrupti illius sermonis, quem quis ex optimorum lectione collegerit,breui quasi de manibus excutiet,balabarumque omnino reddet. Cum autem quicquid literis mandatur, id commendari omni eruditorum iudicio

deceat: sitque decus hominis ingenium, ingenij vero

eloquentia. nec tam praeclarum scire latine, quam turpe nescire: eniti,&toto ut aiunt pectore incumbere debemus, ut non vulgares literas, sed interiores,& perfectas verborum grauitatem, & elegantiam, nitorem, & candorem,atque veram denique Romani sermonis eloquεtiam de perfectorum illorum quos connumeraui, auto rum fontibus hauriamus : abiecta obsoleta, prisca nimium & vetusta priorum, nouaque omnia sequentium autorum fugiamus. Sed in hoc verborum delectu auriuquoque quoddam iudicium adhibendum est, quod non arte aliqua perpenditur,sed quodam quasi naturali sensu, prudentiaque percipitur. Clim vero ex verbis omnis conficiatur oratio, atque idcirco illustria verba ex optimo quoque id aetatis autore legenda sint,ut latina , Melelans surgat oratio, id quoque maxime obseruadum

est, ne qua nimis elaborata concinnitas,lumen eloquentiae potius extinguat,quam accendat. Remonendus erit

igitur ut ait CiceJomnis in signis ornatus,nec calam

33쪽

stri quidem adii bebuntur sileati, etia medicamenta ea doris, & ruboris omnia repellantur, elegantia tantum, di m uditia quaeratur,se mo purus,& Latinus remaneat, dilucidus, luculentus, politus, planus: quid deceat circonspiciatur. Omni enim pars orationis esse debet laudabistis, sicut verbum nullum nisi graue aut elegans excidat. Cumque in omnibus, rebus videndum sit, quatenus, ne

nostra modum excedat oratio,vna, breuique Ciceronis

lausula eonesudemus, Sic, inquit, modo is, quidicet,aut scribet institutus liberaliter, educatione, doctrinaque puerili,& flagret stud io,& . natura adiuuetur:& Yniuese forum generum infinit:s disceptationibus exercitatus, ornatissimos scriptores, orato iesque ad imitandum cognouerit, nae ille haud sane, quemadmodii verba struat,& illuminet a magistris istis requiret,ita facile in rerum abundantia ad orationis ornamentae iduce natura ipsa, s modo est exercitata ) labetur Haec ille . Exereitatione

autem haec omnia Deile consequemur. Stilus enim optimus scribendi artifex, stru cturam non inopem, nDn m nutam, non interpunctam,sed locupletem,numerosam,

aptamque confici ci.Omillis igitur,di repudiatis nouitiis istis,&semidoctis,qui ignobisia nimis,& sordentia,n uata fictaque verba de impei sectis autoribus eruere, tain usum latinae linguae introducere, ae veluti ciuitate donare, &quas latinam eo loniam deducere gestiunt literarum ostentatione,inepti verius quam glorios Alab

remus veluti apes lectissimis sioribus insidere.Prosequi enim quod quisque unquam vel contemptissim oriunbominum dixerit aut nimiae mi seriae est , aut certe inanis iactatiae, di detinet atque Obruit ingenia,melius alijs vacatura Eruditionem vernaculam,ac plebeiam,& verborum monstra vitemus eorum homicitam,q i inquinate, εc parum composito minusque elegantes scripserant, quorum Ea est confula oratio ita perturbata, tantaquet in solontia ae peruersi ate verborum plena, Vt Oetatio,

quae lumen rebus adhibere dc bot,obscuritatem potius,& tenebras afferat. Dum enim exquisitis,nouisque verbis uti volunt,infantissimi reperiuntur,qui cum emetndatores usitati sermonis esse veIint,deterreri non possun quo minus imisitatis verbis utantur, nil ilia tua recte, Alatine loqui putantes,nisi noue,ta inusitate loqui. Vex-

bisque

34쪽

DE sERMONE LATINO.

bisque improprijs gaudentes, redundantibus, obscuris,

ambiguis, nouis, Graecanicis, quo magis eorum expurgandus est sermo,fugiendaque barbaria: ediscenda de Cicerone, de Ciceronis aequalibus vera Latinitas, quae mi, taliud est nisi incorrupta loquendi obseruatio ieesidum Romanam linguam. Cuius ut dixit licet veteres

illi, quos connumeraui quasi genitores ertiterint, eam tamen seculum illud Ciceronis emendauit, excoluit, expolivit Sed fatis sit hoc admonendi, non docendi causa cixisse, propter agrestes quosdam,&indomitos certatores, qui cum imitari nesciant autores bonos, malos causa nouitatis extollunt. Nee id vitio mihi dari debet. Anset ait Varro reprehendendus sit,qui orationem minus valentem tpropter malam consuetudinem traducit in melioreὶ An eu quis perpera consueuerit quid faeere in ciuitate, non modo patiemur, sed etiam poena assietemus Idem, si quis perperam cosseuerit dicere Verbum, non corrigemus, cum id fiat sine pernat adde quod peta fugio literarum dilid gratius nihil tu eundius, nihil homine libero dignius inuenio agitario enim mentis in stitutae ad agendum semper aliquid dignum viro,tanti L per adquielcit, dum in literar si itu dijs versatur. Ea enim vel discendo, vel seribendo aliter, in eaque scientiae, Aecognitionis delectatione perfunditur, fitque sui ait M. O Varro ut dum ita mussitamus, pluribus horis vivamus: ' quanquam ea demum solaque dicenda est vita, quae sine CHRIs To Deo non vivitur. Vale.

35쪽

IROR admodum post aureum illud Ciceronis secul um,plerosque doctissimos viros, qui ad nostram usque memoriam,multa eruditissime scripserunt, ne odoratos

quidem esse tam suaves dicendi flosculos, qui passim fragrant, & enitescunt in lectione perfectissimorum autorum, quos quasi inuictissimos Heroas immortalis illa, ac prope coelestis Ciceronis aetas , veluti equus ille Troianus effudit, e quibus,ego quod sine arrogantia dixerim in accurate, diligenterque, nonnullos collegi, ac propemodum in fasciculos manipulosque sigillatim ac suo quenque loco disposui,quo & his lite

rulis desideriti urbis Romae,aqua tot iam annos absum, lenirem,&simul ut bonarum literarum studiosis, ac potasteritati utcunque prodessem. Cum autem sint nonnulli, qui non modo elegantiam verborum, sed proprietatem ipsam & verum, ac natiuum dicendi succum nihil fata ciant,ad sensum vero solum respiciant, in eaque heresiita hereant, atque tabescant, ut ad suam opinionem etiam leges per capillos attrahant repugnantes. Addu- eunt enim vi planum,de adimendis legatis,lege, siquis. Sed melius est, inquit, sensum, quam verba amplecti.&eundem de praescriptis verbis, lege,Natura rerum inductum, ut plura sint negotia , quam vocabula,& Celsum de legibus, Scire leges, non hoc est, verba earum tene re, sed vim ac potestatem habere, & Paulum de fundo instructo,lege, Cum de lanionis. Optimum ergo esse, Pedius ait, non propriam verborum significationem scrutari, sed in primis quid testator demonstrare voluerit. Iidem non attendunt, id solum a Iurisconsultis

praescribi, cum quid manifeste eolligitur, aliud quem ensisse quam dixisse, aut scripsisse, quod praecipue in

testa

36쪽

testamentis usu venire solet. In eaeteris vero veluti ea pite sanet tu esse , ut troprietas verborum, quibus su-gulis tota oratio eonficitur, omnino obseruetur Naim quis nescit proprietate verborum neglecta, quibus totum orationis eorpus, velut quibusdam filis contei

tur , orationem ipsam contui bari, Incertamque & ambiguam reddi Z QDm opinionem a legibus profectam, leges ipsae aperte postea infirmant: ut Mareellus delegatis II I. Non aliter inquit, a significatione verbo-

leniisse testatorem. Et subdit: Cum plerunque abu- hue loquantur, nee proprijs nominibus ae voeabulis semper utantur. Et Celsus De supellectile legata, l. Labeo, g. ix Non enim inquit, ex opinionibus singulo- .RI L , 'ς ς'inmuni usu nomina exaudiri debere.& lubdit: Equidem non arbitror quenquam dicere,

quod non lentiat: ut maxime nomine vius sit, quo id

appellari non solet. Et post Paulis: Non tamen a Seruio dassentis, non videri quempiam dixisse qui non suo nomine u sis sit. Et Paulus De rebus dubijs, l. iii. . ab Uuo inquies sermone non utrunque diei mus, sed ad duntaxat, quod volumus, Itaque qui aliud dieit, quam vult: neque id dicit quod vox significat, quia novuIt neque id, quod vult, quia id non loquitur. Simili-

vicietur Diodorus,cui crona cognomentum

fuit Nullu,inquit,verbuest ambigusi , nec quisquilambiguum dicit aut sentit, nee aliud diei videri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dieit. At eum ego, inquit,aliud sensi,tu aliud aecepistit obseure magis dictum, quam ambigue videri potest Quare lut in Bruto

ait Cieeroi eum eonfluxerint in hane urbe multi inquinate loquentes ex diuersis locis, eo magis expurgandus est sermo,&adhibenda ratio, quae mutari no pos Iri: nec utendum prauissima consuetudinis regu Ia. Nam cum eloquentia cui ait Cicero de optimo genere oratorum constet ex verbis de sententiis perficiendum est ut pure Memendate loquetes,quod est Latine, verboru propriorum & transi atorum elegantiam persequamur Sed ia in quod instat, agamus.

Quam abstrusus, & quam diu apud veteres veluti de industria latitane modus hie dicendi a multis C non

37쪽

HlADRIAN. CARDINALI s.

non intellectus, a nullis sere recte obseruatus estὶ Acinnum enim referre & expensem ferre , nemo ha ctenus, quod sciam, recte collegit. Quae verba eum frequenter apud bonos autores diluinae it Iius Ciceronis aetatis Iegissem, collatis locis,&diseussis, id videtur mihi esse a ceptum referre , quod peruerso loquendi modo dicunt, ponere ad introitum: expensum autem ferre id esse, quod corrupto sermone dicunt, Ponere ad exitum . Quod ut clarius eognoscatur, loca ipsa, quae collegi, ponere ,&paulo altius repetere statui. Duae

erant apud veteres tabulae, ut etiam nunc fit: una accepti, altera expensi Hae postea mutato dicendi genere, ut in plerisque alijs, a multis tabulae dati & aecepti dictae sunt. Sed nos optima quaeque verba Latina quaerenda eensemus , barbara dc noua relinquenda. Q Aod autem aeeepti &expensi tabulae voearentur, Cicerotestatur pro Roscio Comoedo, cum diei trTabu his Fanniusaeeepti & expensi profert suas. Et paulo post: Virum

caetera nomina in eodicem accepti & expensi digesta habes, an non & ibidem 1 Non habere se hoc nomen in eo dicaaecepti,&expensi:&io eodem : Quandotium CCC LIR. in eodice aecepti, & expensi non sunt, M subdit Tum in eo diee acceptum & expensum esse debuit. Plautus in Mostel. Bene igitur ratio accepti atque

expensi inter vos conuenit. Cicero in Verrem: Nunc ad sociorum tabulas aecepti & ex lensi reuertamur. Cum

aute in se libebant in tabula accepti. se pee niam ab Titio aceepisse. Titio dicebant pecuniam acceptam refer-r .:ubi velo in altera tabula notabant, se pecuniam Titio dedisse , Titio scribebant peeuniam expensam ferre. Declarat hoc Asconius Pedianus cum dicit: Qua

stores urbana aerarium curabant, eiusque pecunias expensas & accepas in tabulas publieas referre consueuerunt et ex quibus pollea modus loquendi transatus est,ut edin quid officij in vos ab aliquo cotiseratur, id nos illi aeceptum referre: contra. si quid ab eo ad n xii accidat,improbitati illis expensum serre dicamus: viru- qne genus loquendi,quae his subscripsimus, loca manifestius demonstrabunt. Cicero pro Aulo Cecinna: Hae emptione facta pecuniasoluitur a Cesennia,cuius rei putat iste ratu,ne reddi

38쪽

DE sERMONE LATINO.

oon posse,qvδd ipse tabulas euerterit, se autem habere argentarii tabulas, in quibus sibi expensa pecunia latast, acceptaque relata : quasi id aliter sieri oportuerit, cum omnia ita tacta essent, quemadmodum nos defecidimus.

Idem in Verrem: Propter quod minus Dolobella Verri acceptum retulit, quam verres illi expensum tullit. In eundem: Homo stultissime atque amentissime, tabulas cum conficeres , dccum extraordinaria pecunia erimen subterfugere velles, satis te elapsurum omni suspicione arbitiabare,si qubus pecunia credebas, ijs expensam non ferres . neque in tuas tabulas ultu nonae referres, cum tot ibi nominibus Curtil referrent, quid proderat tibi expensum illi non tulisse In eundem: Foeneratio erat eiusmodi,iudices, ut etiahic quaestus huic cederetinum quas peeunias ferebar ijs expensas,quibus cum eontrahebat, aut seribae istius, aut Timarchidi, aut etiam ipsi isti referebat acceptas. in eundem. Si mihi acceptam non retulisset, putabat se aliqWid defensionis habiturum. In eundem Verrem: Sexcenta milia aecepta pupillo

Malleolo retulit , Et subdit: Quando Chry bogono expensa lata sunt. Ibidem: Tamen sex tertia sexecta millia cum accepta retulisset, sextertia quinque millia soluta non sunt. idem in Pirilippi eat . Ego amplius sextertiorum ducenties aceeptum haereditatibas retulit. idem pro Roscio Comoedo: Qui pecuniam expensam tulerunt.&subdit: Ille si non ii, ita huius expensum tulisset, non scripsisset. Et ut intelligatur acceptum referre, vel expensum ferre,id esse quod dixi, seribere videi ieet quem debere . vel creditorem esse, etiam si pe-eunia data non esset,Jeclarat Cieero in eodem Roscio, dicens: Haee pecunia neeesse est. aut data,aut expensalam,aut stipulata sit. Datam non esse, Fannius constetur: expensam laxam iton esse, eo dices Fannij confir 'mant: stipulatam non esse, taciturnitas testium concedit. Idem Rufo tsi mihi expensa ista sextertia centum tillisies. idem Attico: Pro eo tibi praesentem pecuniam solui .imperaui, ne tu expentam muneribus ferres . Eidem videas enim nde nummi fiat, mi biifcras expeta L. C et luna-

39쪽

,4 HADRIA. CARDIN.

sum. Idem in Philippiea: Quuis unquam in illo inuem xus est, qui Lueto Antonio mille nummsim serret ex pensum Horatius: Glatus Alexandro regi magno fuit ille Chaeritus: incultis qui versibus.& male natis, Rettulit aeeeptos regale numisma Philippos. Iulianus De iure dotium l. Tale stipulatione. Soeer g

nero suo sic legauerat ' Lucio Titio stia mea nomine centum hares mos dare uiamnas esso. bane peeuniam genera

petere debere, & exactam aeceptam legatis referri. Vlpianns ad senatu seonsultum Trebellianum l.Mulier ,.quare dicendum. Dicendum est. potius fructibus hoe expensem serendum quἱm fidei commisso. Alfenus De manumissionibus i. seruus. Sed si interis ea. dum eum manumitteret, aceeptum seruo retulisset:

videri peeulii fuisse.

Floren. De pignoratilia actione, i. Cdm & sortis no- mine & usurarum aliquid debetur. ab eo. qui sub pignoribus pecuniam debet: quidquid ex venditione pignorum recipietur, prim si usuris. quas iam tune deberi e stat:deinde. s quid superest.. sorti aeeeptiam ferendu est. Pomponius de peculio. l. Si mulier. Ite. si mulier creditori iri landum vendiderit, & tradiderit ea conditione,

ut emptor aceeptam pecuniam viro referar. . ' Papinianus, Qui portores,l.Si prior:vt primam tantum in pecuniam expensam serat. Titus Liuius ab urbe condita : Homines propὸcco.

produxisse dicitur, quibus Mnore expensaa pecunias tui i sset. Labeo delegatis. l. Qiii eoneu binam . mod acceptu

in tabulis suis ex ea haereditate retulisset. Hi reius in eomment. Pecuniae locupletibus imperabantur quas Longinus sbi expensas ferri non tantum pariebatur sed etiam cogebat. Ibidem: Sanatis vulneribus accersid omnes , qui sibi pecunias expensas tulerant aeceptasque eas iubet reserri quibus parum videbatur imposuisse oneris, ampliorε pecuniam imperar. Ibidem: Sibi quod rapuerant, aceeptum reserebant: quod interciderat, aut erat interpolatum, Cassio assignabant. Liquet ergo quod dixi, Acceptum referre,

40쪽

i4 esse quod in orationibus . in tabula videlicet areepti deseribebatur,vel solutum esseab aliquo , vel prosol tione admissum: & id esse ferre expensum, quod in t bula expensi notabatur quem debere stipnlata peeunia

vel alia re contracta: & ut notis saeculo nostro verbis vis tar: Aeceptum referre, erat ad introitum,quem sacere creditorem: & expensum serre, erat ad extitum facere

debitorem. Quod declarat etiam Astonius Pedianus, eum dicit: Expensum ferre, est scribere te pecu. niam dedisse. Id quoque aduertendum est: non solum diei peeunia

aeceptam referri,aut expensam serri erumetiam&alia quoque opera i infra.

Cieero in Verr.Rabonio opus inde aceeptum retulit. Caelius Cieeroni:Mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C.Caesari Pompeius. Marcell.ad legem Iuliam repetundarum,l Lex Iulia. Illud quoque eauetur,ne expensum seratur opus publiis eum saetendum,frumetum publiee dandum,praebendu, adprehendendum,sarta tecta tuenda,antequam perfecta probata,praestita legerint.

Iabolenus De suppellectile legata, L Qui vestem eo-munem omnem, & res plurium generum suppellectili

expensum ferre solitus erat.

Plautus sine aerepto posuit,quod pauci hactenus cutarbitror intellexerunticum in Asinaria dixit: Itaque ob asinos relatum preeium Sauriae numerati iussit seruo suo Leonidae, id est, preeium aeceptum relatum sauriae, quod in ratione aecepti Sauriae adscriptum erat Qb asinos,numerari Leonidae seruo iussit.Cieero etiam acceptum similiter omisit, eum in Verrem dixit: visi hanc ex scaenore populo pecuniam non retuleris, reddas societati. Hactenus de proprietate vel de modo dicen-d i eorum verborum diximus:mox pauea de transsinonet

dicemus.

Transsatio. Cato Caeeroni:si tu,qua in re nihil fortuito,sed summa tua ratione & continetia Reipublrouisam est. Dijs immortalibus gratulari vos,quam tibi referri acceptum magis gaudeo. Ciceto Attico:Te etiam atqi etiam oro, ut me totum

SEARCH

MENU NAVIGATION