J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Juris Receptioris. 9 Si . autem in posteriori testamento Liberi fuerunt instituti , non rumpetur per posterius , nisi hoc persectum fuerit , & specialem , expressamque prioris illius revocationem contineat . s a IEt quamris generalis regula tradatur, ne prius testamentum , nisi per aliud pretectum rumpatur , tamen siquis , cum imperfecta testetur , deci raret heredem 1n priore testamento i stitutum, esse indignum ex iniuria, qua Testatorem affecit ; instituto excluso , hereditatem Fiscus occupabit : b Quamvis alioquin , neque ex in siecto testamento Princeps capere possit , neque illam hereditatem adire , in qua institutus fuit ad opprimendum Adve carium Testatoris metu potentatus,

a) Auth. hoc intae Liberos C. de testam. Pereri eod. tit. sub n. 28.

I b d L. hereditas . C. de his quidi ut ind.

102쪽

De inincioso Testamento.

tatis. ossicium Filium exhere verit per quaerelam , quae Hos testamenti nuncupatur , ut furiosus arguitur, & ejus voluntas postrema, i inquam amentra evertitur : sicuti ii evertituri etiam testamentum Matri, per o hanc ,quaerelam , ubi Filiusiuit 'ab ea . praeteritus quia praeteritio Matris , quae non habet Filium in potestatem, non reddit nullum testamen-. tum Iab initio . Sed quoniam ipsius uraeteritio pro exheredat' habetur , ideo Filius tamquam exheredatus quaerelam intendet rin Militis tantum testamentum est ab omni quaerela securum propter militare

'' Υ ieet autem exheredare Filium,

nisi expressa per ipsum Testatorem camsa . probanda Vero per heredem . . Causae veris , propter quas Patri . lIcet pilium exheredare sunt quatuordecim, nempe . t a J - - a Auth. non licet. Eo de lib. praeter.

103쪽

Juris Receptionis. Prima ; si quis Parentibus violentas manus attulerit . Secunda , si contumelia eos affecerit . Tertia , si capitali

crimine eos accusaverit , excepta Cau

sa Maiestatis . Quarta , si cum malem cis , maleficii causa consuescat . Quinta, si Parentibus mortem moliatur. Se ta , si cum Noverca , vel Patris Concubina se conjunxerit inhonestἡ . S ptima , si Parentes ingenti eorum dispendio , aut detulerit, aut Magistrativus prodiderit . Octava , si eos fidei bendo vinculis estimere, noluerit. N na , si eos testamentum condere prohibuerit . Decima si praeter voluntatem ,& prosessionem paternam cum Arenariis , Gladiatoribus, & Μimis versetur. Undecima, si Filia nondum et . annum egressa, nec Patre Dotem negante , t xuriosae vitae se dederit . a Duodecima , si Pati m furentem curare, aut alere neglexeris . Decimatertia , si P trem captivum non redemerit : quo etiam Patre in captivitate morsuo , bona Filio erepta , tamquam indigni , Ecclesiae, in alicruis Captivorum re- E , a dem-

a J L. si Filia , junct. auth. seq. C.

104쪽

I oo Ins tutiones demtionem traduntur . Decimaquarta, si Patre Ortodoxo , Filius in haeresim labatur . a Filio verb licet exheredare Patrem ex his causis : Prima , si Filium capi tis accusaverit , excepto crimine Majestatis . Secunda, si lethales ei struxerit insidias , Tertia , si cum Nura concubuerit . Quarta , si Filium testari volentem de bonis sibi permissis prohibuerit . Quinta si Filium captivum redimere noluerit . Sexta, si eumdem furentem alere recusaverit . Septima , si Pater sit haereticus . t Λ Frater autem his ex causis Fratrem exheredare poterit. Primo , si Fratris testantis vitae insidietur . Secundo , si Fratrem eumdem capitis accersierit . Tertio, si bonis eum exuere tentaverit. Sciendum est , rescisso per quaerelam Testamento , institutionem tantum cor ruere , firmis manentibus legatis , &

. Com-s a J D. novell. ras. h. e. auth. ut cum de appellatione cognosci g. aliud quoque cap. 7.s b J Nov. aa. f. penult. auth. de nupt.

Coll. 4. tit. a.

s e J Auth. ex causa C. de lib. praeti

105쪽

Juris Receptissis. IOICompetit quaereti haec liberis etiam adoptivis, si ab Avo paterno, vel materno adoptentur : exceptis adrogatis propter quartam , quam accipiunt ex

rescripto D. Pii . f a J Non tamen Iquaerela legitimati , excluduntur . b Et qui e Concutana suseipiuntur, quamvis Patris nequeant Matris tamen accusare in cisse testamentum possunt ecum ab ejus Successione non repellam

tur .

UndE quamvis legitimus , non verb naturalis Pater quaerelam hanc habeat adversus Filii testamentum ; tamen Mater , etsi non legitimis ex nuptiis conceperit , tamen accusare Filii nat ratis testamentum poterit, cum ad ejus Successionem vocetur. f c Parentibus autem utriusque sexus legitimis quaerela eompetit , etiamst non exheredentur , sed praetereantur :quia ea praeteritio testamentum non irritat , sed pro exheredatione habe

a L. 8. g. si quis 1 s. T inoff. test. b Novell. 8ρ. g. a. tit. de haeredit quae ab intest. dess c J L. t . C. inoff. Testam.

106쪽

ror Inclitutiones Fratribus verb tam utrinque conjunctis , quam saltem Consanguineis, nori uterinis l. 24. C. de inoff. test. &C. Theodos eod. ) contra testantem. tum Fratris tum quaerela competit , cum in eo turpis persona instituitur :nisi ipse actus non sit turpis. a Porrb tum accusare ininciose testamentum licet , cum nullum aliud vitium invenitur , unde corruat s vel cum inutiliter aliud vitium fuerit obie

ctum . c b Adeout si vel minimum quid fuerit

a Patre relictum, quaerela conticescati: Iiceatqua Filio sui3plementum legitimae debitaeque portionis petere per condictionem ex l. omnimodὸ C. in . resiam. reputatis bonis a vivente Patre donatis.

e Et relinquenda est legitima pomtio titulo honorifico institutionis. s d J Est autem portio debita , quae legi- . timas a J L. II. C. inoff. test. l. 4s. ff. soluti

Matrim.

s b J L. contra I 6. C. inois testam. e L. si quando 3 s. g. a. , dc ῖ. C. inost. Testam. δ) Nov. iis. g. aliud quoque Capitu lum tit. ut cum de appell. cost.

107쪽

Juris Receptissis. IOIitima vulgo nuncupatur , vel triens, si minus suam quinque liberos Testatoc reliquerit nempe quatuor unciae , vel semis , nempe Sex unciae , si reliquerit supra quatuor. a J Eaque portio cum omni onere carere debeat , nullum Fideicommissum , aut conditionem impositam recipit: rejici enim ex ea posetione s b ab herede potest . t , Perimitur , ius opponendae quaerelae quinquennio nec ad haeredes transmittitur, nisi praeparata . f c J , ' . Caret ea qui agnovit legatum ex tostamento : Iacut & qui testamentum accusavit legatum inde capere prohi

betur . e

Datur autem contra omnesi, qui ha

xedes sunt, yel in eius locum succedunt , ut Fideicommissarius , & Fi

b L. quoniam in prioribus 32. Q

108쪽

r- sensitutiones

De Haeredum qualitate , σDisterentia . TITULUS XV.

H Fredes, aut neeessarii sunt, qua

les erant servi, quorum nunc perquam rarum est usus ; aut, sui & n

cessarii , quales sunt liberi in potestate, puta Filius ., inut i Nepos , qui succedit in locum Filii descendentis ; aut extranei, qui pluribus rationibus differunt ab haeredibus suis , & necessariis :quia heres suus est Filius in

te, quem nemo gradu praecedit , ac propter vim patriae potestatis, &coniunctionem paternam heres intellia situr ; sivE Dominus , etiam vivente atre , cum tantum eXercitis careat , ideoque suus nuncupatur, eaque V non raro nomen est in hoc articulo Juris, sed nomen adiectivum . Extr neus verb heres est qui, aut nullo vinculo potestatis, aut nullo nexu Cognationis cum Testatore coniungitur. In aditione item hereditatis extranei differunt plurimum a suis , quos ut hereditatem paternam adeant, sufficit esse

109쪽

Ium Receptioris. ro capaces tempore Testamenit, & tempore mortis Testatoris ; iam enim .nisi te abstinuerint beneficio Praetoris , post mortem Patris confestim heredes ext terunt , cum extranei, ut hereditatem adquirant capaces esse debeant etiam tempore aditionis : quo tempore , si Civitatem amiserint, nihil ejus prodest capaces suisse tempore testamenti, &

es Immb, si de institutione conditionali

agatur, capax esse debet etiam imple dae conditionis tempore : nam quae t ter haec extrema currunt tempora minime considerantur . Capax autem dicitur is, qui testamenti actionem habeat , saliem passivam : hoc est , qui

etsi testamentum condendi facultate careat , ex testamento tamen capere non prohibeaturia

Ad haereditatem adeundam a lex annum dat heredi, exordiendum i die ouo scivit hereditatem sibi delatam . Et si heres ulterius aditionem distulerit, Creditoribus perinde ac si adiisset , o E s lias a J L. ult. f. & haec quidem C.. tajur. delib.

110쪽

1o6 Institutiones ligatur ; obligatur ; item & legatariis .a Et respectu substituti , ac legitimorum haeredum hereditas habetur pro repudiata, & ad eos transit b J substituto, quamvis . in illius locum ingrediatur , tamen & tempus aliud ad deliberandum datur. Atissi heres decesserit deliberationi, tempore nondum expleto, quod sibi superfuit temporis ad heredem transmi tit proprium e ut intra id residuum de adeunda hereditate deliberet. f e J suus vero heres, qui se abstinuit, potest, rebus integris , hoc est, non venditis ,

intra triennium abstensiionem revoca

.Verum hoc deliberandi ius per amnum a lege concessum minustest necessarium post inventarium a Iustiniam excogitatum . Cujus inventarii: -

a J D. L. ult. g. sin autem hoc. C. tuta delib. b in Leg. quandiu 69. ff. adquiri heis

e L. cum antiquioribus. C. de iuri delib. t d J ult. C. repud. vel abstin. he.

SEARCH

MENU NAVIGATION