J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

Juris Reeeptioris. III Si legatum sit genus, cuius species sint a Natura distinctae, aut circumscriptae, ut eligi possint, veluti Equus , Mulus , Bos , regulariter arbitrium est Legatarii quem eligere velit : nisi ex coniectura , vel testamenti verbis , electio ad heredem dirigatur. Cum autem optio , sive facultas etiagendi expresse legatur alicui , veluti

optet Titius ex Equis meis quem volet ssi Legatarius ante optionem moriatur , ad eius heredem eam facultatem transmittit . Et si optio legata sit

pluribus legatariis , qui de corpore eligendo inter se non conveniant, sortis

arbitrio res dirimetur . f ι JLegatum poreb rectὸ relinquitur iis

omnibus, qui possunt ex alieno test mento capere ς adeout etiam posthmmis rectὸ legetur, & personis etiam im Certis , quae aliquo eventu innotescere

queant .

Si Testator in nomine Legatarii, Vel rei l atae erraverit, veluti si pro Titio Sempronium, vel pro lando Tusculano Albanum expresserit ; dummodo constet des a J L. ult. C. com. de legat. Eadem l.

122쪽

1t 8 Institutiones de qua persona , vel quo lando Testator cogitaverit, legatum valebit : nisi Testator cum rem expressit, erraverit in nomine appellativo , & communi , luta, si vestem nominaverit pro suppellectile, non enim revera debebitur. Item falsa demonstratio, puta Equum, quem emi a Sempronio ; & falsa causa , veluti Titio centum, quia negocia mea curavit, non vitiant legatum : umdE dummodo Equus in hereditate inveniatur , & Titius vivat , legatum debebitur : quamvis neque Equus emtus . fuerit a Sempronio, nec Titius negocia

curaverit .

Sed si causa vertatur in conditionem, puta Titio centum, si negocia mea curaverit , legatum non valebit, nisi Titius negocia curasset. . .

. At si legetur sub modo , puta Titio centum, ut mihi monumentum eXtruat, peti possunt centum ante monumenti extrugionem , praestita cautione de iis restituendis , si modus non adimplea- Legatum autem cPditionale non petitur ante conditionis eventum ; nisi agatur de conditione negativa , quae consistat in non faciendo , cujus pol stas collata sit in Legatarium , Puta Tuis Iego centum, s Casum non accu

123쪽

. Turis Receptioris . . D vis . Tum enim per cautionem a Q. Mutio inventam, quae Mutiana prodipterea dicitur , potest Legatarius petere centum, ita tamen. , ut si Caium ac-saverit, per cRutionem iam praestitam , ea centum, una cum fructibus, si redditurus

Ualent etiam per Iustiniani Constitutionem legata ita relicta : nempe r linqua Titio centum pos momem Deredis mei ; aut pridie quam heres moriatur .s α Sicuti valent etiam nunc, per ejusdem Constitutionem legata reliina pCeriae nomine , veluti Heres meus sFiliam suam 'in mirimonium Titio col- locaverit , vel f non collocaverit Titio , centum dato . Nisi conditiones istae sint aut impossibiles , aut turpes :.quae rem jiciuntur manente legato . b in Permissum verb est relicta te ata , vel testamento aeque solemni , Vel cindicillis adimere , vel etiam tacith, sic, licet ex alienatione rei legatae voluntaria , vel exactione pecuniae nobis debia

e ..., tae ,

a ) L. unie. Q ut actio ab herede . I.

scrupulositatem . C. de contrah. emi.

124쪽

rro Institutionestae, quam alteri legaverimus ; vel cum vice Testatoris adimit lex exortis inimicitiis capitalibus inter Testatorem ,& Legatarium aut mutatione formae , atque rei legatae interitu . Transfertur autem legatum , si quis fundum Titio relict um postea Seio leget , vel si quis iussit ab alia persona dari, veluti centum , quae iusi Sempronium dare Titio , C tis dato . Vel si quis rem alienam loco rei legatae dari iubeat aut rei pur8 legatae conditionem adjecerit a J

De Lege Falcidia . '

L e Falcidia, quae nomen ducit a Falcidio Tribuno Pleb. Auctore suo , heredibus, quibus nihil , aut minus quarta parte relictum fuerit, licet eam quartam ex legatis detrahere , aret supplere, & ex donationibus ca sa

regat.

125쪽

Juris Receptioris. IaIsa mortis : ca inspecta quantitate Patrimonii ex tempore mortis Testatoris : unde, si hereditate iacente, p trimonium augeatur . heres habebit quartam . praeter illam etiam augumentum ; si minuatur , tantundem ei decedet ex quarta s non vero ex legatis . Eaque quarta detrahenda est deducto aere alieno ; sicut obtinet &in legatis , quae nonnisi deducto aere alieno debentur.

Ac si plures sint heredes , qui simuIomnes legatis onerentur , unam qua

tam detrahent inter se dividendam ;si seorsum proprium onus habeant legatorum , singuli quartam suam de

trahent . '

Atque ita quarta detrahitur , ut cuique Legatario quarta pars pro rata suae portionis adimatur. At non habet locum quartae detr

126쪽

1ra Insisutiones huit, a neque in hereditate, cuius Inventarium heres 'miserit, b ) neque si eius detractio fuerit Testatore

ditatibus ..TITULUS XIX.

f ' Ideicommissum est omne id , quod

quis rogatu defundii dare debet , aus facere . aῆ quod implendum neces- .state Juris adstringitur . Est autem vel 'universale, cum tota hereditas restituenda est et , qui in omnibus heredis loco successit, superstite tantum nomine , ac Juribus inessicacibus in herede roga to restituere, vel particulare, quod per omnia legatis comparatur . Eaque reinstitutio non solum heredibus in testamento scriptis , sed . etiam Consanguineis ab intestato venientibus injungi a

127쪽

. Jaris Receptioris. I 23 Testatore potest, licetque heredem ita rogare , ut ad certam diem , vel ex ce to die restituar. . Cum quis autem ita restituere rogatur , nihil , vel minus . quarta parte sibi rimaneat , ius habet ex S. C. Trebelliano detrahendi , vel supplendi sibi

quartam , quae Trebellianica nuncupatur , quaequae detrahitur ex Fideicommissis , sicuti Falcidia detrahitur ex legatis . Qua Tri bellianica detractione, heres gravatus retinet onera hereditaria in portione sua , cetera verb transmittit in . Fideicommissarium, cui restituit ,

simul cum portione restituta, s a J sive

rogetur restituere totum , sive partem , ex qua quartam detrahere potest . Sed qui haereditatem restituere rogatur , deducta certa re , aut summa : is Legatarii loco habetur . nec cullus lia recitaritim onus in ea Tpecie vel quantitate sustinet, quia non est portio haereditaria, sicut quarta , sed totum onus transmittit in Fidei commissarium . Si autem 'non solum haeres, sed his , citi haereditas restitura fuit, alteri dei et restituere rogetur , heres sim L a J L. a. C. ad Trebell.

128쪽

iaa Insitutionesta in detraxerit. secundus restituens aliam quartam detranere prohibetur. Si Parens Filium rogaverit , ut he- reditatem restituat s Filius , qui post Patris mortem suscepit Liberos, cum putetur sub tacita conditione' rogatus , si liberos non habuerit , eam restituere non cogetur . f a JEt cum quis. rogatur restituere sub. expressa conditione , si Liberos non habuerit , & sine Liberis Monasterium, sed Deo devovens, ingrediatur, filiorum loco Monasterium succedit , & hereditatem assequetur . b Tandem Filius a Patre quamvis haereditatem restituere rogetur, tamen , si ei aliunde desit , potest res Fideicommista subiectas conferre in dotem Sororis, aut filiarum. c ς Verba Fideicommissorum propria sunt omnia , quae desiderium , & voluntatem rei alicujus dandae , aut faciendae declarant : ex quibus solemniora , & antiquiora sunt illa , peto, rogo, Tolo , manao , fideicommitto . Sed de verbis

hodie nihil laborandum ; quia Fidei-

f a J L. cum aeutissimi C. de Fideicomm. b Auth. nisi rogati . C. ad S. C. Trebell. e Auth. res quae C. de legat. &. FL

129쪽

Iuris Reeeptioris. I 2 et commissum inductum censetur 'quibuscumque verbis exprimatur. Ceterum quaecumque de legatis tradidimus , licebit transferre ad Fideicommissa particularia ; quae cum legatis per omnia fuerunt a Iustiniano exaequata ;ut communes iam habeant regulas

nec nisi restituendi oblisatione disti,

guantur . .

De Codicillis . i.

ΤΙΤ ULUS XVIII. a Codicilli quasi parvi Codices dicum

tur , cum inventi fuerint pro accessione , atque appendice Testamentorum , ideoque minorem solemnitatem requirunt, & a Culacio definiuntur te stati , intestatique voluntas minus solemnis r receptum est enim postea , ut quamvis quis testamentum non secerit

relinquere tamen codicillos possit, quibus roget heredes ab intestato ; a alta tamen, ut legata ita relinquat, non autem haereditatem ; nisi per Fidei- F 3 coin a. C. comun. de Legat. & Fid.

130쪽

126 Insitutiones commissum praestandum ab haeredibus ab . intestato, qui restituere rogentur, quique ex S. Cia Trςbelliano detrahent quartam: hereditatem enim relinquere directb non licet in Codicillis, ne cum testamento

confundantur . Quamvis autem ante testamentum Codicilli scribantur , tamen sustinentur , & testamento postea comdito confirmari putantur eodem Unius hominis plures quidem esse possunt Codices testamenti , t sed ejusdem, ut sint totidem exemptaria illius,

non verb testamenta plura i contra Ve-yb Codicilli possunt esse plures , quibus

diversa diyersis personis relinquantur : quia in iis de universa' haereditate non agitur, neque de summa voluntatis, sed de rebus particularibus , quae pos sunt partim uni, . partim alteri, dive se scriptura , & voluntate relinqui . Praeterea in Codicillis non requiruntur alite solemnitates, nisi quinque te- . ses ad probandam , di muniendam' eorum: fidem , neglectis splemnitatibus testamentorum aliis. a Quoniam autem hereditas relinquidire id nequit in Codicillis , & si di- .

SEARCH

MENU NAVIGATION