J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

Dis retatio. 237 quam enim M. Cato Senior' vir omni- hu; & belli ela pacis artibus ornatus , quique humanas omnes cupiditates virtute vicit , & continentiae laude sibi subjecit, hunc Magistratum favore plebis adversus obtinentem vim patrici rum adeptus est e mirum est quantum eX naturae gravitate , & ex disciplinae rigore ad hunc Magistratum auctoritatis& maiestatis attulerit. Hominis severbia tem praeter caeteros expertus est Livius

a Quintius, vir Consularis frater Ti. Quintii Flaminini viri insignis, qui multos annos bello, ac pace Rem p. egregie administravit , ac P. R. gloriam, pluribus ad ectis imperio gentibus , auxit . Huius itaque fratrem Senatu movit Cato, quia inter caetera objectum erat quod ut Philippo Poeno caro a nobili Scorto obsequeretur : nobilem Boium, qui cum filiis ad Quintium tum Consulena tias- fugerat, interrogato prius puero an Vellet eum morientem videre , atque illius vultu pallore mortis affecto, hominisque animam trahentis adspectu frui : cum puer vix serio annuuset, loquentem , percussit, ac deinde fugientem & fidem P. R. atque adstantium . imploranti la'

242쪽

238 De Censuratus transfixit . Multaque praeterea edi dit , in moribus corruptis coercendis, rectisque institutis iam labentibus reparandis insignia probitatis, & gravitatis

exempla. ε

Cum pmpotens virium . esset Censura postremis tandem temporibps inclinatis rebus & Rep. propter paucorum dominationem & licentiam ad interitum ve gente: robur hupis magistratus no* com minutum modo est, sed pene extinctum ac vigor ipsius fractus atque laxatus. Post annum enim Urbis sexcentesimum .sexagesimum septimum intermissa ac ann sexcentesimo nonagesimo tertio restitiuta , a Clodio tandem pernicioso cursu omnem in Rem p. pestem inferentem eve is pene fuit . Is Tribunus plebis factus legem tulit ne quem Censores a Senatum erent , neve qua snominia assic

rent ; nisi qui apud Tribunos accusa tus, & Illorum quoque sententia dam natus esset. . Eam Vero iam collapsam reparavit anno octingentesimo primo Metellas Scipio Pompei in Consulatu co lega . Rebus taMem in unius hominiἰ potestatem ac simus eum apsa forma Rei p. virtute qumue P. R . delata : Censura cum maxime necessaria, & utilis, tum perincommo-& intempestiva visa en propter

243쪽

Dissertatis.s entuam licentiam atque . imbecillis ad inHruentem molem vitiorum & morbi, qui vires remedii superabant, itaut tum minus emcax esset Censura cum magis Censorum deveritate Res p. indigeret ιUnde & mentione illata de Magistratu restituendo Tiberius a ) respondisse sertur : non id tempus Censerae nec squid in moribus labaret defuturum corrigendi auctorem . Quapropter in principiabus ipsis Censuram revixisse proditum est , atque ab iis em usque ad Decium Imperatorem hunc Magi liratum gestum magis . credo ne quid supremae potestatis Principum Imperio non esset adiectum, quam ne Censuram iacentem desererent. Unde quod ad regenda Civium mores erat institutum ; ad elevandam Principis maiestatem , atque ipsius augendum

Imperium versum nut . Nec omiserunt

Numina ipsa huius Masistratus interiis

tum nunciare e cum tribunal illorum

qui postremi sub Augusto Caesare ex pH-

vatis hunc magistratum inierunt , dum tribunal concederent confractum corruit haud incerto omine nonnisi umbram iblius . Magistratus permansuram. Conatus quoque eamdem est restituero Theodo- sius,

244쪽

24o De Censurasus; sive Arcadius : sed a Senatu repudiatum ess e Symmacus refert, ipso Symmaco adnitente, & suadente a )Extat & de. Censorum Commentariis apud Dionysium mentio, quos a patribus filiis, atque ab his polieris suis traditos fuisse scribit, eadem cura qua paterna sacra & gentilitia . Et haec quidem fuit origo , cursus , .finisque Censurae nunc ratio instituti ordinis exugit , ut illius vires , ac potestates , &praecipua censorum munera aperiamus .

Censorum ea fuit auctoritas ut omnium Civium ordo , gradus , honos in Rep. in illorum testimonio reposita eusent, atque cunctorum aestimationis &famae judicium, ex eorum arbitrio penderet . Ac ut Livius ait b : morum disciplinaeque Romanae peneS eum regimen , senatus equitumque centuriae,

decoris dedecorisque discrimen sub diatione eius Magistratus, publicorum ius privatorumque locorum, & vectigetlia

Pop. Rom. sub nutu atque arbitrio essent . Cum tanta moles rerum Cens rum potestati committeretur , quo Cautius a J Lib. 4. ep. ast. & 43. lib. 7.

Duiliasu

245쪽

Dissιrtatio. 24 Itius esset Popula de suis fortunis ac fama : Censores Magistratum ineuntes jusjurandum dabant , se neque gratia neque odio quincquam gesturos , sed exanimi sui sententia , quae utilia Reip.

essent re quaesita & deliberata facturos . Munera igitur eorum multiplicia , quae tamen ad duo praecipue genera contrahi possunt: aestimationem scilicet facul.

latum & morum . Cuiusque enim ordinis tuus erat Census lege cefinitus. Senatorum Censum constat fuisse octingentum millia sextertium viginti scilicet millia ducatorum, duplum equestriscem sus v equitum enim census erat sexte tium quadringentum millia h. e. decem

millia ducatorum . In iis igitur quae ad opes pertinerent i a Censori jus erat publicas privatasque opes describere ,

Vopulum in centurias , ac classes distinguere, locare vectigalia . Dabant & leges per provincias quae censoriae sunt appellatae . b Censorum quoque C ra erat cum inirent Magistratum alere anseres in Capitolio ob memoriam servatae ab imminenti fato Urbis ; dum Galli clam nocte arcem invaderent ,

246쪽

a a De Censura anseres autem vigil & sollicitum animal leni strepitu commoti voce sua cives dormientes excitassient ; item opera publica et gere a . Sed & vias publicas tueri, reficere , precia sacrificiorum publicorum curae , portio censorii --xeris erat, statuas omnes circa Forum, quae Senatus aut Pop. sententia postse

non essent 1 Censoribus bcipione &Popilio sublatas fuisse Plinius scribit ι). Et fullonibus modum inpingendis vestiabus fuisse praefinitum idem Plinius au- Hor est . Sed & tenuiora istis ad suam diligentiam Censores revocabant . Nam Ii quis agrum suum negligenter custodi-Tet , aut desertum relinqueret, & illum

sordescere pateretur tutus a Censoris animadversione non erat . Altera pars Censorii muneris fuit Personarum cura,& morum uniuscujusque iudicium. Cen- isoribus itaque ante omnia cura erat

Principem Senatus legendi, eum quem graviorem & laudabiliorem virtute , &moribus judicarent, isque erat ille ex Senatoribus cuius nomen primo loco re. citabatur . qui honos maximus habeba

tur .

247쪽

Dissertatis. tur . Ad eandem rationem, & qui pes,

mus in equitum tabulis scribebatuρο , princeps equestris ordinis dicebatur . In censendis autem civium, Capitibus cer tam proprioque ordine notam Censores habebant, quam cuique pro suo gradu ,& ordine inurerent . Quatuor igitur erant animadversionis censoriae notae . Eiectio λ Senatu, quae nota ad ordinem Senatorium pertinet , eaqueierat cum initio censurae dum nomina Senatorum recitarentur , alicuJus Senatoris nomen Censores praeterirent, quo silentio infamia Senatori praeterito irrogabatur , & tacito iudicio ἡ numero isnatorum censebatur exemtus, ac seloco motus , ita nomen illius, e Senatorum albo delere

tur . a Hique praeteriti dicebantur , quo loquendi genere utitur Livius by,

eum refert tres Senatores quorum nemo

curuli honoνe erat usus a Censoribus suisme praeteritos . Tantam autem in Senatoribus morum gravitatem & modestiam Censores requirebant a ut P. CBD.

nelius Rufinus 1 Caio Fabricio Cens re fuerit senata motus quod decem p do argenti facti pro convivio apposui D

s a J Fest. in verta praeteriti.

248쪽

2 4 Censura set . Altera nota est equi ademti quae

paena erat alterius ordinis nempe Equestris . a Moris autem erat ut in publica recensione Equites ad locum ubi Censor sedebat accederent equos manu ducentes: quos si probaret Censor: praeterire , aut traducere equum solemni

formula 'au tantur e sin improbaret .equus adimebatur, & vendi iubebatur Αues ores ferunt, adeo levibus. ex Causis Centores notam. inurere consuevisse , ut nimis corpulenti milites equis ademtis ignomini ue affecti exercitu a Censoriabus dimissi fuerint. Et Eques Rom. cum

ipse praeter modum comptus esset, a cultus, equus autem ipsius. morbosus in terrogatus a Censoribus cur ipse tam eselet comptus, equus autem ipsus squallore affectus & languidus λ cum respondillet, quia sui curam gereret ipse, equi vero Statius Servus suus ; cum id parum demissum & humile responsum vi- sum fuisset Censoribus, ignominia not

tus, illorum severitatem expertus est

249쪽

spertatio. 243 Livius Civem Romanum ex honesta, &: rustica in minus honestam, & urbanam. Tribum traducebant. Rusticae enim Triabus urbanis praeserebantur, tum quia ut ait Varro inter veteres magna erat laus rusticae vitae : cum qui in urbe vivunt m opter intermissionem operum desidie

& ignaviae laxent animi robur, Rustici verb laboribus & operibus incumbentes at riores, & firmiores reddantu e tum etiam quia cum Appius Claudius Ce ser humiliores per omnes Tribus diviserit , eoque facto Forum & Campum

corruperit e in duas partes Civitas distracta est . alteram integro Populo famtore & cultorum bonorum tenente; aD 'teram occupante forensii factione : do. nec Q. Fabius Censor, tum ut concordiam Civitat, pareret, cum ut e manibhumillimorum comptia vindicaret, . turbam omnem forensem in Tribus quatuor congessiit, . quas urbanas appellavit.'& quia ex foece plebis collectae fuerantideo. urbanae infimae tribus habitae suntla . Ignominiae itaque labes effundebatur il in eos , qui e rustica in urbanam Tridi

hum transferebantur . Altera infamiae L nota.

250쪽

et 6 De Censim nota quae est quarta & postrema animadversionum censoriarum , quaeque iri. plebeios quoque cadebat : est aerarium relinquere e uve sitffragii ferendi facultatem adimere.. Qua nota affectis , nihil aliud de Civium j jure residebat, quam ut aera tributi nomine pro capite penderent , quos ita multatos in carritum

tabulas referebant e . hoc autem nomen

faxit alteritibus , qui primi municipes. sunt sine suffragii jure facti a Quid deceat quid non obliti earite

Digni remigium vitiosum Ithacen

si in s. .

His itaque notis quod cujusque ordinis summum erat detrahebant : & aliqua do plures notas cumulabant , . itaui non praeterirentur modo Senatores, & equites equis privarentur: sed δ Tribus etiam moverentur, ut omnes has simul ignominiae maculas idem caput exciperet ;

si quid pravius scelus admisisssiet. b

Creari Censbres: sinsulis quinquennis politum erat atque in eorum creatione servatum ut δ consularibus legerentur, quod post punicum bellum instit, tum a J Horat. lib. 2. Ep. I. b J Valer. Max. lib, I. Q. 3. .

SEARCH

MENU NAVIGATION