J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Juris Receptioris. 2o7Opponendae autem sunt exceptiones dilatoriae quidem ante litem contestatam,

peremtoriae vero ante- sententiam quandocumque. a) Excipitur auxilium S.C. Macedoniani, quo iuvatur Filiusfam. adversus isneratorem Item miles , donator , maritus, patronus , socius& alii, qui habent. privilegium a lege ne condemnentur supra. vires , &. iupra. quam facere, possunt . Excipitur , & mulier quae etiam sicut filiussam. Macedonianum, post: sententiam , obiicere potest. S. C. Velleianum quo cavetur ne sinis minae ex intercessiohe , vel, fideiussione sua conveniantur: nisi . vel dolose versentur in contractibus b , . vel ei S. C. mulier renunciaverit ccὶ , vel se obligaverit in propriuM commodum . d

Exceptiones. rei astor redarguit replicationibus, replicationes. actoris reus redarguit duplicationibus , duplicationes. rei actor redarguid triplicationibus , & sic deinceps ex parte actoris vel rei pro multitudine exceptionum repetitarum augen--

excepto.

212쪽

' 2 8 In utionertur & vocabulorum vices , donez I ec auctoritate sua quae hac in re plurimum pollet , eas resecuerit, ne lites progra uiantur in infinitum.

De Interdictis ..

INterdicta sunt decreta Magistratus quae interponuntur inter eos qui litigant de possessione, ut possessio alicui eorum decernatur, donec de proprietate fitigabitur ; quod est iudicium longe prolixius, cum interdicta sint iussicia celerrima propter pericula contentionum quae exoriuntur, dum de possessione certatur. Ac dicuntur interdicta , quasi dicta imterim donec de proprietate' cognoscatur. Nihil eni in habet commune possessio cum proprietate ς unde potest haec pestinere ad alium , cum tamen alius in possessionem permaneat. Sunt autem interdictae vel prohibit ria:, cum Praetor vetat aliquid fieri, veluti ne in loco sacro aedificetur: vel restitutoria , cum Praetor aliquid restitui iubet puta cum mandat praedoni , ut restituat vero Domino ; vel exhibitoria cum Praetor imperat ut si qua res la-' teat, de qua controversia sit in lucem adducgtur

. . o

213쪽

Juris Receptioris. 2 sunt autem Intekicta vel adquirem dati vel retinendae, vel recuperandae porusemonis . Adquirendae possessionis sunt ea , per quae possessionem , quam nunquam habuimus nanciscimur , quale est interdictum Quorum honorum , v suis ini. tialibus verbis ita nuncupatum, quo heres petit possessionem rerum hereditaria-

' rum ab iniusto possestare . Quale item est interdictum ex Luit. C. de edict. D.

Adr. toll. quo petimus ex testamento non

vitiato , non abolito potassionem hereditatis, & immissionem, dilata in aliud

tempus quaestione falsitatis . Quale item est interdictum quorum Legatorum , quo heres petit possessionem rerum legat rum , quas habere, ac de manu eius cael plurimum interest sua , ut detrahere falcia diam possit antequam tradantur I salariis: Adipossessionem etiam adquirentam pertinet Salvianum Interdictum a Salvia Praetore inventum adversus Colonum si per rebus Fundi pro mercede obligatis, es ab Interpretibus postea extensum comtra quemlibet debitorem, qui res pian Vi obligavit, immo & contra tertium

possessorem ea pignora detinentem adversus quem ex stylo Rom. Curiae agitur etiam non excussb principali debit

G. a In cujus interdicti iudicio sussi

is cit

214쪽

rio In litutioneseit probare rem tempore, quod obligabatur fui si se a debitore posses iam : unde praestat hoc interdicto agere , quam serviana actione , in qua utpote petitoria

probandum etsi rem non modo tempore obligationis futila a debitore possessam: sed etiam ad illivi dominium per tinuisse. a a Interdicta retinendae possessionis a suis itidem initialibus verbis appellantur Uti idetis, utrobi , quorum prius per tinet ad possessionem immobilium ; posterius ad mobilium. Unde cum duo de

rei ejusdem possessione retinenda contenderent , ut apparere potuisset actor,& reus, & iudicium, procederet . Praetor unum constituebat reum , eique da-hat possessionem; indeque alter actor remanebat, ac deterioris conditionis, quam

reus, qui ut possessionem retineat, satis est actorem ius suum non probasse. Is autem in hujus interdicti controversia hodie vincit , & possessionem retinet , donec de proprietate litigatur ,

qui litis contestatae tempore neque VI,

neque clam ab Adversario ptassideat. ELux Iure Canonico jam recepto is prae-

a J C. de praetor. & Salv. interdict. ubi

215쪽

Juris Receptioris. 2II valet , qui vel tulliorem, vel antiquiorem possessionis causam ostenderit, cap.. s. de probation. Possessio autem adquiritu ani γ , & corporis apprensione, quamvis solo anismo, puta per Procura torem, aut Colonum , aut Servum retineatur . Amittitur Vero cum quis rem e manu dimiserit , & animum ejus retinendae R e-.

cerit. '

Intendictum recuperandae quod ex eius item initialibus verbis appellatur interdictum vi, datur ei, qui vi deiectus fuerit a possessione, contra violentum deiectorem , immo. contra tertium possidentem quamvis. ipse possit dens. rea, non abstuleri Can. reintegrandae Q. qu. I. Quod & iudicium spolii nuncupa

tur.

Atque hactenus de his, quae per temporis Drevitatem eX. quartQ Libro tracteri r e licuit

216쪽

ai et Inclitutiones

De Publicis Iudielis.

Τ Ι Τ U L U S XVIII. Post exposita privatorum Iudiciorum

genera, & rationes , merito adjicitur aliquid de Iudiciis publicis , quantum sit . atis ad El ementorum cognitionem. In pluribus autem a privatis publica Iudiacia disserunt: nam privata per actionem ad repetendam rem suam , publica per accusationem ad puniendum crimen alienum in lituuntur , neque quis exprimit actionem , qua agat , sed Legem , qua pollulet . In publicis item Judiciis exigitur ut accusator subscribat in crimen, quo parem poenam subeat, si falsum crimen opposuerit: scilicet ut serat poenam Talionis Culac. 8. obfer. 33. l. 3. 3. 2. ff. te accus l. ult. C. eod. , quae tamen. praesentibus moribus obsolevit. Publica vero Iudicia dicuntur tamquam populica , quod cuilibet ἡ Populo ad publicam vindictam eorum Criminum accusationem instituere liceat, nisi certa lege prohibeatur, ne omnibus accusandi aditus pateM , a j quod raro

217쪽

. Iuris Reeeptioris . arrcontingit ; ideoque dicitur omnibus plerumque licere. Publicorum autem Iudiciorum quaedam capitalia sunt, quae scilicet adimunt ca Dut naturale per ademtionem vitae 3 vel caput civile per ademtionem .libe tatis , aut Civitatis e quaedam vero nonc pitalia , quae damnum pecuniarium aD ferunt cum infamia , quae omnes dam natos quolibet publico Iudicio comitatur . . Nec sistium accusatione persequimur

publica delicta , sed etiam per inquisi

tionem , h. e. per Iudicis ossicium , nedum accusatorem , aut eius diligentiam expectamus , criminum ulciscendorum amittamus facultatem . Ideo haec potius nostris temporibus in deliciis omnibus frequentatur, nempe inquisitio, quae vel indefinita . est cum certus Magistratus emendandis moribus, & puniendis communibus criminibus creatur , Vel cert rum criminum, cujus auctor ignoretur, vel certae per nae cognitae, qui alicuius

criminis reus censeatur . Excitatur vero

plerumque inquisitio per denuuciatores,& delatores, cum aliquod crimen deducunt in notitiam Magistratus , quae de-

nunciatio appellatur.

Sed iam exordiamur ab atrocissimo Criminum, nempe Maiestatis, quod is, ter appellabant L crimen perduelli

218쪽

zi Institutiones nis, recentiores vero, & vulgatiores interpretes appellant crimen Maiestatis in primo capite , cum scilicet insidiae, vel pericula, & machi intiones intenduntur

in ipsum Principem, vel rempublicam,& tranquillus Civitatis status factionibus , & conspirationibus improbe initis

agitatur, Vel cum Senatores, & qui pin blicam rancipis auctoritatem 'suo ministerio exhibent vi, aut malis artibus periculose apeetuntur; horum enim flagitiorum auciores non modo capite plectuntur dum vivunt; sed & mortui perpetua infamia notantur , neque morte damnationem effugiunt ut aliorum criminum rei , sed poli mortem detecti a ctores, hujus criminis , nomine saltem

sustinent poenam e & sive vivi , sive mQrtui damnentur, poenam suam in liberos propagant, atque transmittunt. . Hi enim testamentaria extraneorum haereditate , ac legitima etiam Parentum , &proximorum successione privantur: Falcidia tantum 'filiabus in bonis Matris sexus imbecillitate , ea miseratione relicta. Neque factum tantum , sed &'c natus etiam, & cogitatio criminis puniuntur, omnesque emancipationes fili rum aut Filiarum , omnes alienationes,& donationes a reis post machinationem

criminis factae rescinduntur e &ea bona. ,

219쪽

Juris Receptioris. 2I3quoriim Uxores habent usumfructum , non filiis , s ed Fisco , cui bona omnia damnati cedunt, eaedem Uxores, si decedant relinquere jubentur l. qui quis C. ad i. Jul. Misis. Sunt & alia Maiest, iis crimina, quae non directo in princia vis vitam , aut Reipublicae periculum ,s ed indirecto in eorum contemtum te

dunt , qui mitiori poena Iudicum arbitrio' pro facti qualitate assiciuntur, qualis est vectigalium sine Principis auctoritate impositio, falsae .monetae percussio, deturpatio Statuarum Imperatoris, prii Vatorum Carcerum retesitio , aut publi- Corum effractio , l. a. C. de sals monct.DD. ad d. l. qui uis l. q. q. ad i. Jul. Majest l. . ibid. l. . θ. de paen. l. I. Casi quis Imper. maled.' Aliud .crimen publici Judicii, ubi tamen' postε ribus' legibus ad accusan- GH hon a imittuntuid, nisi Pater , &Maritus, &postea proximiores, est aduli terium, sive violatio alieni thori: quod crimen olim relegatione, ut cum erudiutioribus puto , . plectebatur , postea ultimo supplicio affectum fuit lege Constantini l. quamvis C. ad L Juc de adult. Et Iure divisi adesterium in mittitur

tantum cum nupta ; verum Iure Can , nico committitur sive solutus cum Con-

jugata , sive Coniugatus cum soluta , - sive

220쪽

Iustitutiones

sive Coniugatusicum Coniugata commisceatur Can. nemo 3q. q. Cau. moechaberis cap. praecepit. cum seq. qu.

Poenam vero gladii Iustinianus novella sua I 34. cap. Io. in Masculis quidem adprobavit s Mulieres vero verberibus caesas in Monasterium destruendas Ca ceris loco iussit, data Maritis potestate intra biennium illarum ad priorem Co suetudinem revocandarum, auth. sed io- die C. ad L ul. de adult. Praesentibus moribus plerumque parcitur.vitae Adulteri , sed ei exilium , aut multa , aut . alia poena pro Iudicis prudentia iniungitur . 'Eadem lege Iulia de adulteriis puniun- ctur omnia libidinis senera , quae plera que stupri nomine veniunt latius accopto. Strictius vero stuprum accipitur lubido, quae cum Virgine, vel Uidua ho-.tio dimidiae partis bonorum; in ViliorI-bus coercitio corporis , & relegatio . Nulla vero poena jure civili tenetur qui cum prosilutae pudicitiae Muliere se coniunxerit. a At in corruptorem pudicae Virginis jus Canonicum hanc poenam statuit,ca L. ea. C. ad 1. Iul. de adult.

SEARCH

MENU NAVIGATION