J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Iuris Recemioris. 37

De servixutibus Ru orum, σ

Urbanorum Proeriorum . .

TITULUS IL

o stitutum , ut eius Dominus tolerando , vel abstinendo alteri prosit Toleranda , si suo in iundo patiatur M. D ut aster transeat , vel tumem tum agat ; abstinendo, si v. g. se eo tineat ab extollendo AEdificio suo ,. ne proximΔ aedificio alterius lumen adb

Sunt autem servituteς rei rusticae , vel urbanae, sicut & Praesia . Praedianrbana sunt AEdificia ; rustica sunt loca aedificiis vaecua . a Servitutes rusticae sunt iter , actus, via , aquaeductus . Iter est ius eundi per Praedium alienum , & conseque ter ius etiam ambulandi, sive eundi.& redeundi etiam voluptatis causa. Et ire intelligimus etiam eum , qui sella uehitur , & qui Equo . Actus est jus C s agen- αὶ L. Fundi rati T de . signi e

62쪽

38 . In Mutio sagendi, sive impellendi, ducendique Immentum, vel Uehiculum; & consequem

ter comprehendit etiam itere cum mimas Ina ore contineatur . Et qui actum

habet , potest etiam Armenta trajicere. a 'Via verb ad iter, & actum , est , ut totum aiu partes Quamobrem

definitur jus eundi, agendi , & ambu- undi, & trahendi etiam lapides, & rs

clam hastam ferendi, dum ne fructu 'ris excutiat , aut hedat , bὶ Aquaeductus eIt ius aquae ducendae per fundum alienum , quod sit vel tubo , vel rivo per longitudinem depres . e His adjiciendae alite servitutes rusti. cae, veluti Aquae haustus ex Puteo vicini Predii, Pecoris ad Aquam appulsus. sive sus adaquandi, & appollendi Pec ris, & Ius Calcis coquendae, Arenae se-diendae , & similia perisnis praediorum causa adquisita , Vel voluntate Contrahentium , vel testamento eorum, qui servitutem in suis Praediis alicui reli quunt, vel praescriptione, sive longa pallentia eius , qui Praedii servientis est Dominus: qui modi sunt servitutum in-

ta L. I a. is de servit. rust. praefi b) L. qui sella ff. de servit. rust c) L. I. f. a. de Rivo.

63쪽

Juris Rec tionis. ducendarum, sive rusticae sint eae, sive

urbanae.

Urbanarum autem servitutum celebriores sunt hae . Prima est servitus oneris, ut scilicet vicinus sua columna regat onus Domus alienae , quam columnam & reficere debet . aὶ Secum cunda est servitus immittendae trabis,

aut tigni in parietem alienum, ut ibi quiescat. Tertia, & quarta sunt se vitutes Fluminis , & stillicidii :Equae hoc differunt, quod stillicidium guttatim decidit , Flumen continenter fluit. Quibus servitutibus efficitur, ut quis Fl men vel stillicidium E Tecto nostro

recipiat in sedes suas, veI ne recipiat, si ego Aqua opus habeam Quinta est fervitus altius non tollendi , si lege Civitatis liceat cuique aedes tollere . Sexta est servitus tollendi, si lex Civitatis prohibeat aedium sublationem in vicis vicinis . Septima est servitus , ne luminibus officiatur , per quam prohibemus , ne vicinus Arbore, vel pariete nobisai

men adimat.

Octava est servitus Luminum , pedi quam Fenestrast habemus in aedes , aue

Atrium alienum.

64쪽

α Inlitutiones

Extinguitur servitus primo confusi; ne , cum quis dominium adquirit ejus Fundi , in quo, servitutem fundaverat rcum enim h at totum fervitus non constituit' partem separatam . Secundo si quis DomMo, flandi servitutem remitistat , & cedat. Tertio per non usum. decem Annorum inter praesentes , viginti inter absentes k R servitus h beat usum intermissium puta , ut quis iternis mensibu& Aquaeductu utatur d tum duplicato tempore opus est ad in teritum servituti& , puta. Viginti annix inter praesentes, quadraginta inter a

sentes; hoc est , inter eos, qui habitans non in una , sed in diversia Provium diis.

Ial L. fi fit. I. ff. quemad. serviti amittal. 6. ff. de servit. Praed. urb. l. Q de struit,

65쪽

Iuri, Recelletioris .

De Usufructu

TITULUS III

USusfrumis est servitus , sine nam Praedio , sed Personae aebetur , ideoque servitus non realis , sea pers natis appellatur: Et est ius alienis re hus utendi , fruendi, serua earum substantia , Meoque quando constituere πω lumus usenafructum in iis rebus , quae

usu consumuntud, puta. in oleo, Vino Tritico , quibus nemo. potest uti frui nisi ea consumat: oportest CiuveamuS nos , jure utendi fruendi extincto , tam tundem reddituros eorum , quorum a cepimus ; ut substantia illorum H in sione conservetur. Cum autem ususructus, fit servitus quae Personae debetur, propterea extincta illa Persona , vel in servitutem iredacta , vel Civitate privata se ussisse .ctus extinguitudi, & redit . ad suam proprietatem , nempὶ ad ipsum Fundi Dominum , qui usumi rudi m alteri debebat . Item perit ususfructus quando usufructuarius , per triennium nou ut tur , si habeat usumfructum rei ma-.

bilis

66쪽

61 Infit utiones bilis vel per decennium inter praesentes, vicennium inter absentes , si usumfructum habeat rei immobilis . Ρώ-rit etiam usust ructus , si perierit ipsa

res, cuius usumfructum habemus, nacdistinctione, ut si res mutata nomen etiam mutaverit, puta si tota Domus Corruerit, ususfructus Domus intereat squamvis enim area remaneat , area tamen non est Domus o aut reS mutatione non amittit nomen , & tum

ususfructus durabit, puta , si relistus sit ususfructus Uillae , & eius i Uillae

Domus collapsa fuerit e tum enim quia sublata Domo, etiam Uilla nuncupa- tur'; ususfruct us in Villa consistet , quamvis pars illius cum Domo perie

' Tandem perit ususfructus consolidatione, puta , si proptietarius emeritius, quod alter habeat eo fundo frue di; vel usui uctuarius emerit proprietatem , puta , fundum alienum , in

quo habebat usumfructum : tum enim - ea coniunctio in unam , eamdemque personam , & reversio ad suam causam , consolidatio dicitur , & usust ructus cum proprietate iunctus , appel- Iatur ususfructus causalis ; ususfructus erum separatuq a proprietate verus est aeuianus , & formalis nuncupatur .

67쪽

Juris Receptionis. 6 Si quis autem cedat alteri usumiliu- , tamen ipse usufructuarius manebit , eoque mortuo , ususfructus ad proprietatem rςdibit neque . cessionarius habebit, nisi utilitatem fructuum, donecus ructuarius vivat ia

m Usu , ct Habitatione

stantia ; ideoque tantum necessitati subvenit, cum affert lucrum, quod ex fructibus venit : neque usuarius caepere potest , nisi ad quotidianum ui- . Ceterum in eo constituendo , &amittendo locum habent eadem , quae do us ructu diximus , neque locare tia

get, aut vendere usim.

Est etiam & aedium usus, distinctus

ab habitatione , quae vendi, locarique potest, & neque per non usum , neque per capitis diminutionem amittitur , cum in facto consistat . Neque admodum habitatio differt ab usufructu rnam licet alteri concedere habitati nem , euius ius habemus t cum is qui italum habet usum tantum, ipse cum Familia possit habitare, aut ad summum cum hospite.

68쪽

De Usucapionibus , re singi

remporis praescripstonibus . . 'TITULUS V. Ν ο veniamus ad mo&8 adquia rendi dominii ex Jure Civili, ac

primo ad Usucapionem . Quae est ad- rectio claminii ex continuatione aes essionis per tempus lasς definitum - Quod Irocedit quando quis , iusto , sue 1egibus adprobato titulo, puta, emptionis , ain: donationis , & bona fide rem piissideat , non Domino, quem Verum ominum esse-- Igitur si quis smobilia triennio tuti possideat, immobialia decennio inter praesentes , hoc est inter eos, qui sunt in eadem Provincia k vicennio inter absentes, hoc est inter eos, qui sunt in diversis Provimetis, eorum dominum , per usucapionem . . adqturit. Sed requiritur primd possessio continuata, quam neque dejectio ab ea,

neque iis a. vero Domino. contestata i . terruperit. liacundb requiritur ex Iure Canonico, ut bona fides , quam ab initio habet rossessor adeo duret ut verum Dom

- , ο

69쪽

Iuris Reeeptioris. 6s. num ignoret , donec usucapionem -- pleverit .s a Quamobrem, si post mortem Possetaris, haeres illius sciat

eam rem esse alienam, usucapio eά- sata Tertio requiritur ut res posseta fit in commercio privatorum, hoc est vem ditioni, aut donationi subiaceat, quibus non subiacent res publicae, aut Sacrae Iitem opus est ut careat vitio violentiae, aut furti . Nam res immobiles alienae violenter possessae, fi , possessore vendantur , item furtivae, quamvis na. fide emantur, nunquam tamen usuca piuntur, neque a vero Domino absic

dunt ; quamvis nesciat emptor esse lar suas , nil violantam occupati nem , & post furtum res illae redierint ad suum Dominum , nam tum vitium exuunt , ideoque si a non Dom o alia cui vendantur, aut donentur , is , qui na fide accipiat , dominium ivium per usucapionem adquirit. Res Fisci, cum non sint in commer clo , usucapi nequeunt, exceptis boni; haereditatis Esco ivacantis ; cum quis nimirum sine testamento, ac sine legi

70쪽

66 Institutiones Fisco denuncientur , usucapere licebit . Qui rem alienam a Filco , Vel ab Imperatore, aut ab Augusta , sive Imperatrice emerit , etiamsi eam non usuceperit, tamen ab initio est securus, neque ab eo avelli potest ; sed Dominus eius rei actionem per quadriennium habebit adversus Fiscum : quam si istra quadriennium non exercuerit ,

omni remedio destituetur .s a )Praescriptio post Iullinianum , ab usucapione fere non differt , nisi quod praescriptio extenditur ad longiora tem-l ora , pluraque habet spatia, pro qua-itate rerum p scribendarum. Itaque res violenter possesci , aut surtivae , quae spatio decem , aut viginti annorum aut triennio usucapi nequeunt, longissimo tempore, nempὲ triginta annorum praescribuntur , sicut & actiones

omnes personales . b in At actiones hypothecariae s c J item actiones in Iudicio 'motae , deinde omissar ; d &acti a L. a. C. de quadrienni praescript. b) L. r. & C. de praescript. ῖα vet.

I. J L. r. f. ad haec C. de annal. except..

SEARCH

MENU NAVIGATION