J. Vincentii Gravinae Institutionum juris civilis receptioris libri 4. Quibus accessit ejusdem Dissertatio de censura Romanorum

발행: 1746년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Iuris Receptioris. 47

spectat: yel civile , quod vi, & pol

state Iuris transfertur in alium, quale dominium est , quod lex in eadem re dotali manente Matrimonio , concedit Marito. a) Item dominium vel plenum est, cum quis rei proprietatem habet , & possese sonem , adjectis emolumentis; vel non Plenum , cum quis sine emolumentis, Oc possessione , tantum habet propriet

tem a

. Hinc rursus dominium vel directum est , quod habet is, ad quem spectat Proprietas rei , cujus alius potitur iure percipiendi fructus , qui dicitur usustuctuarius , & utile, ast quem emolumen- .

ta tantum, , & possiessio spectat, cum proprietas sit apud alium , qui proprietarius appellatur. Ac dominium vel Jure Gentium vel civili adquiritur . Ac primum de Iure Gentium disseramus. Igitur Jure Gentium per occupationem Dominium adquirimus Ferarum ,& Animalium , quoniam sunt nullius,& nostra evadunt donec per fugam, aut per dimissionem n2stram. , se in

naturalem receperint tib ertatem, quocumque in loco capiantur, sive in aere, sive,

52쪽

48 Infitutiones sive in Mari , sive in Terra , non minus in fundo proprio , quam alieno ; etiamsi Dominus antea prohibuerit ne ingrederemur . Nam ea prohiabitio ei adquirit adversus nos acti nem iniuriarum, quia illum sprevimus, sed non mutat naturam ferae , quae , cum sit nullius , semper est occupantis . Adeout quamvis quis Feram vulneras et- tamen si post vulnus alius eam carpisset, fiat capientis, qui eam occupavit cum plura evenire potuis

sent, ne a Vulnerante caperetur.

Apes quoque , cum Avium instar ferae . sint naturae, atque infinitam Va-. gandi habeant libertatem, non sunt nω. itrae , nisi nostris , Alveariis exceptae ;

nam . inde migrantes , veniunt in potestatem alterius occupantis , quamvis

prius in Arbore nostra cellulas , sive favos extruxerint, & nos ingredientes, prohibuerimus , ex qua prohibitione actionem iniuriarum habemus . Imo

etsi Apes ab alio non occupentur , ta men 1i de fundo nostro avolaverint , nostrae non manebunt, nisi eas in conspectu nostro habeamus , atque ad Mos revocare possimus . Animalium autem , quae seram quidem naturam origine sua referunt , cura tamen hominum solent mansuefieri ,

53쪽

Juris Reeeptioris. 49 quales Columbae stat, Pavones & Cedivi, dominium retinemus etiamsi e comspectu nostro abscesserint, dummodo rodeundi animum retineant e quem animum ahiecisis censentur, cum revelatendi consuetudinem dimiserint . Quod Iudicum prudentiae discernendum relim quitur . Ac si revertendi animum dumiserint, rurius transeunt in dominium capi tis. Contra vero quae serae non sunt naturae, ut Anseres, & Gallinae, quamvis procul a 'nostris oculis, & aedibus abierint,' tamen quocumque sint loco nostra remanent , ut qui ea caeperit , nec restituerit, Fur censeatur, nec dominium illarum nanciscatur.

Bona hostium immobilia, & mobulia , quae capiuntur in ipse Praelio publice ab exercitus Duce indicto , Populo , & Reipublicae , pro qua iassum geritur, adquiruntur ; at mobilia hostium , quae voluntariis Militum si gulorum conflictibus , & excursionibus capiuntur , de quibus tofluitur Textus In tutionum , migrant in capientium

dominium . Quae tantum hostibus a feruntur , cum bona ad suos remigraverint ; sicut & Servi , si Patriam repetant , in pristinam libertatem reve

C per

54쪽

ao Infisationes

per inventionem etiam dominium as. quirimus, cum comprehendimus gemmas , & lapillos in littore. Maris, ab ipso littore Μari , vel Terra productos . Lapilli autem a Gemmis distimguuntur , quod non ut illae pelluceant.

Cum autem partus portio sint m ternorum Viscerum , propterea nostra sunt quaecumque de Animalibus nostris

nascuntur. ν

Alluvione quoque dominium adquirimus cum scilicet obscuro, & assiduo incremento aliquam Terrae portionem Agro nostro Flumen adjecerit ; non verb aliquam Agri alterius partem Agro nostro vicit ter addiderit : nam ejus partis dominium non adquirimu:i , nisi Arbores illius in nostro Agro radices

Insula in Mari nata est occupantis rnata vexb in Flumine, Alveoque illius adquiritur proximiorum fundorum Dominis. At si Flumen divisis brachiis complectatur , & in Insulae formam redigat Praedium aliquod , illud a priore dominio non abscedit . Sed si Flu-

55쪽

Juris Receptioris . SI si Flumen mutaverit Alveum novus Alveus fit publicus , sicut & Flumen& vetus transiit in dominium proximiorum Dominorum . Inundatus verti Ager dominium minimὶ mutat. ,

Per specificationem adquirit rei dominium is, qui bona fide putans materiam esse suam , speciem consecerit ex materia aliena, quae non possit amplius ad pristinam naturam reverti , puta si quis ex alienis Uvis , quas suas putabat, Mustum expresserit; nam Μuili Dominus emcitur ; quamvis Uvarum pretium persolvere debeat . Sed si putans argentum esse suum , statuam ex Argento alieno fuderit; tum quia opus vincitur potentia materiae, quae semper etiam in Statua argentum est , statuae dominium acquiritur materiae Domino , qui pretium opificii ,

si suum argentum repetat , persolvere cogitur. Sed si quis partim ex sua ,

Partim ex alienae materia opus consecerit, tum quia, & Opificium, & materiae Partem propriae contulit, sine ulla distinctione, sibi ipsi dominium speciei adquirit.

Confusione dominium adquiritur plu-xium liquidorum : quae si voluntate D iami formi confluxerint, communia sed si Daulid, non aliter erunt communia , quam si separari nequeant . C 'a ut

56쪽

set In litutiones

ut si vina misceantur variorum . At si res confusae recipiant separationem , puta Plumbum, & Argentum, tum singuli materiae suae dominium retinent : ac re distatuta, alter plumbum , alter A gentum suum vindicabit. Conjunctione dominium adquiritur , cum bona fide in solo nostro ex aliena materia aedificamus. Nam quamvis materiae Dominus dominium illius retineat ; tamen totius aedificii dominium nostrum erit , nec materiam suam potest Dominus, nisi dissoluto ex aliquo casu AEdificio, vindicare. Sed si ex propria materia in alieno Solo aedificaviamus , alienum esse scientes , AEdificium solo cedet, & etiam materiae Dominium ad Dominum Sbli transibit , ut nequidem eo dis luto , materiam repetere possimus. Sed si Solum, quod erat ali num , nostrum esse putaverimus, materiae dominium retinebimus , neque aediis fidium Domino soli tradere cogemur , nisi ab eo materiae pretium acceperiamus ; aut si AEdificium non possideamus, sumtus a nobis factos Iudicis ostiacio repetemus

Satione dominium acquirimus, si semen alienum , quod nostrum putabamus, in nostro fundo sparserimus; sed ad aestim, tionemseminis Domino condemnabimur.

57쪽

Iuris Receptioris. 33 At si alius bona fide semen proprium iecerit in fundo nostro , seminis dominium quidem amittit ,' sed non ante fundum restituet , quam seminis protium recuperaVerit. Si verb quis sciens fundum esse alienum, in eo seminaverit, omni remedio destituetur. Literae , ex recepta iam Glossae opumione nostris temporibus chartae non

cedunt , ideqque qui scripsit, dominium Chartae adquirit, eiusque cum literis retentae pretium persolvit. Item ex Iustimani Constitutione , T Bula Picturae cedit . Unde qui pinxerit in Tabula aliena, habebit actionem dia Tectam contra Dominum Tabulae possi-

Hentem e Dominus vero per exeepti

nem doli mali , non ante restituit , Quam pretium Tabulae consequatur. Atti pictam Tabulam possideat , Dominus adulae civili actione agit adversus Pictorem ; Pictor autem , exceptione doli mali, Dominum excludere poterit , si is, Tabulam repetens, Picturae pretium solvere nolit. Per possessionem bonae fidei dhmianium adquirimus ementes , aut dono accipientes a non Domino, Errem Dominum tamen existimamus: Tum enim

quia rem, etsi alienam , tamen justo.

58쪽

34 Insistitiones emptionis, aut donationis titulo possi-gemus , Iructus a nobis consumptos , adeo nostros facimus , ut nequidem eos restituere eogamur , si ad rem restituendam a Judice damnemur ; sed tantum separatos a solo, & non consumtos , vel perceptos post litem contestatam; a quo tempore, quia rem alienam novimus , incidimus in malam fidem , &ideo ad restitutionem obligamur . Malae fidei enim possessor , neque de consumptis, neque de extantibus lucratur ; sed

omnes restituere tenetur.

Fructus autem vel civiles sunt, nempe venientes ex civilibus contractibus, quales sunt pensiones v. g. domus lo-

Catae , atque usiurae .pactae inter comtrahentes ; vel ipsitis naturae sponte veniunt, ut herbae , scenum , & fructus naturales appellantur aut accedente opera hominis a Natura produ-guntur , ut Frumentum , Vinum , &dicuntur industriales. Usufructuarius verb , & Colonus , sive Conductor perceptorum tantum fructuum dominium adquirunt e quos autem non perceperint , ii post momtem illorum , ad proprietarium , non ad haeredes eorum pertinent. a

Quam

59쪽

Iuris Receptioris. 33 Quamobrem & laetus Ammalium tamquam fructus - ad , usus ructuarium speetant , excepto partu Ancillarum, qui spectat ad proprietarium ; cum abstir dum visum fuerit hominem homini esse

in fructu. ' .

Ita verb Fructuarius in fiuctibus lu- Crandis versari debet , ut de Agnis capita suppleat demortuarum Pecudum,& novas , Arbores , & Uites loco .veterum substituat. lPer inventionem quoque dominium, iure naturae , ac. gentrum , adquirimus pecuniae: absconditae cujus Dominus ignPratur , nempe thesauri sed praes. hus ubique receptis moribus, tantηm in Fis ei utilitatem, Thesaurus -imςnitur 'Pcr traditionem tran fertur dominium rei traditae in accipientem , si animus Domini tradentis . & iussus titulus ac

cedat ; si uero incoreorali ag tur puta: de iure aut servitute: tr ditionis; loco , erit patientia Domini,

dum traditae , nobis dominium adquirimus , si nobis a venditore. fides de

persolvendo pretio habeatur. Nec minus dominium transfertur per

60쪽

Infitutiones simulatam traditionem , ut si rem , ouam mihi Titius debet , iussu meo sibi tradat , eaque fictio Mevis manu; appellatur, aut fi suam esse velim rem

sibi a me antea commodatam ; vel si quis Claves Domus animo Domus donandae tradiderit . .Quae venditio per symbolum dicitur . Transfertur item dominium in ce tam personam, mittendis donis in vulsus, quae colligentibus adquiruntur .

Item , & ssi quis aliquod habeat pro derelicto, & nolit eius rei dominium habere 3 tunc enim dominium adquia

ritur ei, cui rem eam sors obtulerit. Secus erit, si aliquid, dum eurr xet , nolenti, de rheda exciderit, aut vid. naufragio amiserit , aut servandae Javis causa in Mari quis proiecerit, tunc enim rerum illarum dominium ab eo non abscedit , & inventor Domino sibi noto eas reddere debet , aut publico scripto rem a se inventam d

nunciare .

Res tantem ex alia divisione , vel corporales sunt , quae sensibus compre- lhenduntur , vel incorporaleS , quae Cingitatione, atque animo contrectantur ,

ut sunt Iura , sive facultates agendi , aut retinendi, & servitutes, de quibus modo log in ..

SEARCH

MENU NAVIGATION