Historiæ ecclesiasticæ compendium a Christo nato usque ad annum 1700. Auctore Joh. Alph. Turrettino ..

발행: 1736년

분량: 507페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Compre Iiens, &suppliciis affecti. conciI.

IIII.

I96 HIsTORIAE ECCLEsIAsTICAE seu crimina illa vera fuerint, sive in eorum invidiam conficta, quod a veri specie non prorsus abhorret omnes, statuto die, primum in GaI

lia , deinde & per Angliam, Hic

paniam , Italiam , comprehensi , ac de plurimis sumptum stipplicium,

anniS 13o . sequentibus; anno vero I 3II. in Concilio Viennensi, eam praecipue ob caussam Congregato, ordo ille antiquatus est. Mulisti tormentis adacti, vel promissa impunitate , stetera consessi sunt: Sed multi contra suam & sociorum innocentiam ad ultimum usque spiriatum asseruere. Bona Corum, quae immensa per totam Europam erant, partim Hostiratariis , vel aliis Ordinibus adscripta, partim in fiscum relata sunt. Mortuo Clemente V. an. I 3I . magnum inter Cardinales sententiarum divortium fuit , Italis Italum, Gallis Gallum fieri Pontuficem exoptantibus et nec nisi intera

jecto biennio , in Iohannem XXII.

232쪽

COMPENDIUM. Saeculum XIV. I9

BAvΑRo Imperatori litem intentavit, eique anathema dixit, eo quod, sua adprobatione non exspcctata, insignia Imperii sumpsisset. Verum superbissimae Johannis Bullae, qua Imperatoriam dignitatem Romani Pontificis beneficium csse contendebat, Scriptum vividi stimum M audacissimum opposuit Ludovicus, quo JO-hannem saevissimum ιupum, discordia rum ac seditionum auctorem, Antia christum , haeresiarcham , imo & Saraisnam Vocat. Unde & Populo novi eligendi Pontificis potestatem secit, qui fuit Petrus de Corbario, dictus Nicolaus V. ; sed hic postmodum comprehcnsus, atque in manus Johannis traditus est. Sub hoc Johanne XXII. non illepidae inter Franciscanos disceptationes fuerunt: Una, de Qrma Cucullarum atque Togamm, quas alii laxiores atque ampliores , alii angustiores volebant ; Ιlli Conventu ales , isti Spirituales dicebantur

cat.

233쪽

Multi

ficum hac de re seu- sentiae.

Is 8 HisTORIAE ECCLEsIΑsTICAE Et isti quidem ita obfirmato pro suis Cucullis animo erant , ut plurimi durissimum Carcerem, nonnulli etiam ignis supplicium ea de caussa toleia rarint: dubium facientes, sua pertinacia, an Praepositorum Crudelitas major fuerit. Altera Controversia suit de rerum quibus Franciscani utuntur, quasque absumunt , pr prietate ι Nam illi quidem propri tatem Omnem a se amoliebantur ; in eoque Evangelicae paupertatis perinsectionem statuebant: quod & Pontifices non pauci, Gregorius M. Innocentius IV. Nicolaus III. Martinus IV. Nicolaus IV. denique Gemens V iteratis decretis confirmaVerant. At vero alia Iohannis XXII. mens suit ;nempe , in rebus quae absumuntur , usem a proprietate sejungi non pocse; ill idque paupertatis genus, quod in abjicienda proprietate , retento

usu, stum est, Christo & Apostolis ignotum suisse, denique haereticum essu .isserere , Christum omni jure atque

234쪽

COMPENDIUM. Saeculum XIV. I99 atque dominio, in res quibus utebatur, Caruisse. Haec Iohannes XXII. Quo nomine invisum sese Francis canorum ordini praestitit; idque ipsi, tum a Ludovico Bavaio Imperatore , tum ab aliis adversariis , in gravissimae haereseos loco poli um cst. Porro latam a Johanne XXII. in Ludovicum Bavarum excommuni-Cationis sententiam, ejus successores , Benedictus XII. 3c Cemens Confirmarunt; & eo quidem succesisti, ut tandem ab Electorum parte alius creatus sit Imperator , puta CAROLus IV. cui Ludovicus tum temporis mortuus, sanno nempe I 3 - .)vacuum locum reliquit. Inclinante

Saeculo, anno nempe 76.: exeunte,

Gregorius XI. Sedem Pontificiam Avenione Romam reduxit, eo, ut serunt, monitis D. Catarinae Senensis impulsus. Nec multo post, hoc mortuo Pontifice , an. I 378. gravissimum Schisma exortum est, quod totis Io. annis, sit oscum Eccle-

Johannes XXII.

IV. Ilnp. Sedes Pontificia

235쪽

a. oo HISTORIAE ECCLESIASTICAE

siae damno & dedecore, viguit. Cum enim ex Cardinalibus qui Romae ata Crant, Italum Itali, Gallum Galli Pontificem vellent , Romanique, non precibus modo , sed bc minis

agerent , ut ne alius quam Romanus eligeretur I tumultuario , nec

nisi leniendae plebi, Bartho omaeum Pre nanum , Barrensem Archiepiς Copum , electum esse disseminatum est ; Qui quidem electioncm suam , quanquam non seriam , ratam esse voluit, dixitque se Urbanum VI. Ex adverse, Cardinales , ad alium eli. gendum congregati, Roberrum Catadinalem Genevensem, Amedet C mitis Genevensis fratrem, Papam constituunt, qui se Cementem VII. vocat. Urbanus Romae, Clemens Avenione , sedem fixere: Quos imter , mutua anathemata, scissusque studia in contraria Christianus Orbis. Pro Urbano stabat Italia peno omisnis , Germania , Anglia , Suecia,

236쪽

COMPENDIUM. Saeculum XIV. ΣΟΙ CIementi adhaerebat Gallia, Scotia , Johanna Neapolitana, Dux Loth tharingiae, Comites Sabaudiar & Gebennensis. Neque vero , mortuis illis Papis, restituta concordia est. Etenim mortuo Urbano an. I 89. Petrus de Thomacetiis , . dictus Bonifacius Iae mortuo vero Clementi an . in δ' ' 'I39 . Petrus de Luna, seu Benedicia Amadidias

tus XIII. a sua quisque factione sus. Σ : ''

secti sunt. Et multa quidem Componendo Schismati proposita i Quae clim nihil promoverent, ob Comtendentis utriusque , in retinendo Pontificatu, etiam contra promissa, pertinaciam, Galliae regnum , auc- , toribus Universitatis Parisiensis Doc- Gallia uiatoribus, de utroque deserendo Pon-

tince, neutrique obtempCrando, conis obsequio

silium cepit: Quae subtractio obedi h '

Cntiae, an. I 398. publicata, per plures annos , Variis intervallis , petititit, quemadmodum ad Saxulum sequens dicemus. In Anglia, indie ab anno hujus Saxulh.6o. . floruit doctri-

237쪽

De Phan. nae laude Iohannes mole ius, The logiae Doctor & Professor Oxontem sis, mox Ecclesiae Lutterwo thienssis in Dioecesi Lincolniensi Rec- Eius doc- tor: Qui chm multa libere adm

stote, , & dum, contra receptas opiniones, ta adversi ricorum vitia, Curiae Romanae ty-

rannidem , Monachorumque Memdicantium omnia ad se trahentium audaciam, tum voce , tum scriptis doceret, multos quidem patronos

ac distipulos , in Aula, Clero , PO-puloque habuit ; sed & multorum ,

praesertim inter Monachos, eorum que fautores, iram atque odium in se concitavit. Anno I 3 a Simone

Isib, Archiepiscopo Cantuariensi, Presectu- praesectura Collegii Cantuariensis apud igitabis, ΟXOnium donatus est: sed biennio ε , an. post, ab ea est submotus a Simone Eadhes Longham Issibii successore , qui eam submotus Monacho cuidam dediti A quo j M- 367 -chm I iclesus ad Papam pr0 Vocasset, qui tum erat Urbanus V

238쪽

COMPENDIUM. Saeculum XV hoschiepiscopi sententiam ratam habuit. Quanti autem tunc ab ipse Rege ΕΔ rdo III. fieret wiclesus, vel id unum Indicio sit, quod inter Legatos regios ad Papam missos an.

I 3 77. gravis ipsi lis de doctrina mo Veri coepit, a Simone Sudburio Atachiepiscopo Cantuariensi , qui Gregorii XI. Romani Pontificis excitatus litteris , Synodum Londini hac de re habuit: Sed WicIesus , Ducis Lancastriae aliorumque Procerum praesidio, tunc temporis indemnatus abiit.

Verum, remoto quibusdam post annis a Regni administratione Lancactriae Duce , resiimptum majoribus animis a Gulielmo de Courrerat Atachiepiscopo Cantuariensi , Wiclefinegotium est, an. 1382. ejusque doctrina in duplici Synodo , altera Londini , altera Oxonii, discussa , n vem quidem capita ut haereses, qui decim ut errores damnata sunt, ipso interim, sive patronorum faVOre,

sive

Fuit unus e Legatis regiis ad Papam missis m. 3374. mici eius

accusatur M. I 377.

Synodus Londinensis hujus anni

eum non damnat. Damnata

miclefidoctrina in duabus Synodis, Londin. &

239쪽

2o HisTORIAE ECCLESIASTICAE

sive quod sua negasset vel ejurasset dogmata , Ecclesiae suae reddito. Certe , clim haeresium ipsi adscriptarum haec primaria sit, quod Veritatem Corporis Claristi in Sacramento Altaris negare diceretur, habetur DupIex duplex ejus Confessio, una brevior , . . f. altera prolixior; sed quarum utra Sacramem que, non Transsubstantiario, sed p Ai Π- illis Gusubstantiatio docetur ; additurque, partem Cleri maximam, Camdem sententiam tenuisse , eamque defendere ipso vitae dispendio par Moritur tam fuisse. Quidquid sit, obiit Luta 337' terworthiae ex paralysi Wiclesus , die ultimo anni 1387. scriptis ingenti numero Libris , innumerisque reli Miclinia, tis Discipulis, qui Wiesessae ac Lo Lρο- i, lardi , longe late que disseminati sunt, gravissimasque vexationes Scriptura pertulerunt. Excitabat auditores suos et .s Ah -Scripturae studium Wicleis, quam silice ver- & propterea in Anglicam linguam

φδ' converterat. Vir erat, Vel fatentibus ejus Adversariis, doctrinae non

240쪽

COMpENDIUM. Saeculum XIV. χο svulgaris, Theologiae Scholasticae quae tum vigebat peritissimus, & disputandi solertia nulli secundus: In

quo, quanquam Scholasticis imp ditus tricis, Saeculique tenebris nonis dum discussis , de quibusdam minus Multa ei recte senserit , non dubium tamen quin multae ex haeresibus ipsi adscripis ameta.

tis, Veluti haec , quod Deus debet obedire diabolo , & haec, quod quid-ιibet est Deus, 3cc. per Calumniam confictae, vel odiosis saltem illationibus ex ejus principiis deductae sint.

Amictae Graecorum res , toto hoc De Eccle- Saeculo , Turcis eos assidue vexanti siRGIRςδ-hus: Quae res Imperatores illos ad Latinorum opem Confugere, cuminque in finem consensum quendam cum Ecclesia Latina prae se serre , simulatu, non semel fecit: Quod factum ab cum Latia

in Occidentem MFlaamδ; deinde & a IOANNE PALAEOLOGO , qui ipse in Italiam Venit an. 1369. Fideique profusisionem ad mentem Latinorum edidisse

SEARCH

MENU NAVIGATION