M. Acci Plauti Comoediae superstites viginti novissime recognitae et emendate. Volumen primintertium

발행: 1788년

분량: 655페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

u6 CURCULIO. V. ex Sed quid tibi est p

CAPPADOX.Lien necat, renes dolent, Pulmones distrahuntur , cruciatur jecur, Radices cordis pereunt, hirae omnes dolent. PALINURUS. Tum te igitur morbus agitat hepatarius. CAPPADOX. Facile 'st miserum inridere. PALINURUS.

/ Quin tu aliquot dies

Perdura, dum intestina exputescunt tibi. Nunc dum salsura sat bona 'st, si id feceris, Henire poteris intestinis vilius. CAPPADOX., Lien dierectu 'st. PALINURU s. Ambula, id lieni optumum 'st. CAPPΛDO X. Aufer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. Potin' conjecturam facere, si narrem tibi, Hac nocte quod ego somniavi dormiens PPALINURUS. Vah l solus hic homo 'st, qui sciat divinitus. Iu in Conjectores a me consilium Petunt: Quod eis respondi, ea omnes stant sententia.

32쪽

ei v. 1 ACTUS II. SC. II. ar

it, COQUUS, C AP PADOX, PALINURUS , PHAEDROMUS.

Pht1 suns, quid stas P quin depromuntur mihi,

Guae opus sunt : Parasito ut sit Paratum Prandium s

Quom veniat P

PALINURU s.

Mane sis, dum huic Conjicio somnium. COQUUS. Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers.

PALINURUS. Fateor.

PALINURU s. Age, tu interea huic somnium Narra: meliorem, quam ego sum , suPPono tibi. Nam quod scio, omne ex hoc scio.

Operam ut det. PALINURUS. Dabit.

33쪽

Facit hic quod pauci, ut sit magistro Obsequens. Da mi igitur OPCTAm. COQUUS . Tametsi non novi, dabo.

4 c APPADOX. Hac nocte in somnis visus sum Viderier, Procul sedere longe a me Aesculapium, Neque eum ad me adire, neque me magnipe dere. Visu 'st. cOQUUS . Item alios Deos facturos scilicet. Sane illi inter se congruaant Concorditer.

Nihil est mirandum, melius si nihil sit tibi: Namqtie incubare satius te fuerat Iovi,

Qui tibi auxilium in jurejurando fuit.

CAPPADOX.

Siquidem incubare velint, qui PerjuraVerint, Locus non praeberi potis est in Capitolio.

COQUUS. Hoc animum advorte: Pacem ab Aesculapio Petas, ne forte tibi eveniat magnum malum, Quod in quiete tibi portentum 'st. CAPPADOX. - Bene facis. Ibo, atque Orabo. COQUUS. Quae res male vortat tibi.

34쪽

Pro Dii inmortales, quem conspiciol qui illic est P. Estne hic Parasitus, qui missu'st in Cariam pHeus Phaedromel eri, exi: exi, inquam, ocius.

Qui istic clamorem tollis P

PALINURUS. Parasitum tuum Video occurrentem, ellum usque in Platea ultima. Hinc auscultemus quid agat. P H A E D R o M V s. Sane cenSeo.

DATE viam mihi, noti atque ignoti, dum ego

hic ossicium meum is

Facio : fugite omnes , abite, et de via secedite: Ne quem in cursu 'capite, aut cubito, aut Pe.ctore ossendam, aUt genu. Ita nunc Subito , PTOPere, et celere objectum 'sti mihi negotium. Nec quisquam sit tam opulentus, qui mihi obstistat in Via, Nec strategUs, nec tyrannus quisquam, nec ago Tanomus ,

35쪽

CURCULIO.

V. 7 Nec demarchus, neC Comarchus, nec Cum tanta. gloria, Quin cadat, quin capite sistat in Via de semita. Tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant , Qui incedunt suffarcinati cum libris, cum Vortulis ,

Constant, conferunt sermones inter sese drapetae: Obstant, obsistunt, in diant cum suis sententiis, Quos semper videas lubentes esse in thermo potio :Ubi quid surripuere, operto capitulo calidum hibunt di Tristes atque ebrioli incedunt: eos ego si offendero di EX unoqUoque eorum eXciam Crepitum Polent

Tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via , Et datores, et factores omnis subdam sub solum. Proinde se domi contineant, vitent infortunio. PHAEDRO MUS. Recte hic monstrat, si imperare Possit. nam ita nunc mos Viget, Ita nunc servitium 'st: Profecto modus haberi non

Ecquis est, qui mihi conmonstIet Phaedromum genium meum P

36쪽

Ita res subita 'st: colexiter mi hoc homine comvento 'st OPUS. PALINURUS.

Te ille quaerit.

Quid si adeamus P heus, Curculio , te Volo.

CURCULI G.

Quis vocat P quis nominat me P

o mea opportunitas ι

Curculio exoptate, Salve. CURCULI o. Sal VesPHAEDROMUs. Salvom gaudeo Te advenire. cedo tuam mihi dextram. Ubi sunt SPes meae Eloquere, obsecro, hercle.. CURCULIO. Eloqueaee, te obsecro, ubi sunt meae pvHAEDROMUS.

Ouid tibi 'st p

Tenebrae oboriuntur, genua inedia succidunt.

37쪽

CURCULIO.

Viden ut expalluiti datin' isti sellam, ubi assiadat, cito, Et aqualem cum aqua P properatin ocius pCURCULIO. Animo male 'st. PHAEDRO MUS.

Vin' aquam P

Si frustulenta 'st, da obsecro, hercle

Vae capiti tuo l

Quid facitis, quaeso p

Nolo equidem mihi Fieri ventulum.

38쪽

v. 38 ACTUS II. SC. III. 33

Quid igitur vis P

Juppiter te Diique Perdant.

Perii, prospicio Parum , Os amarum habeo , dentes Plenos , lippiunt fauces fame, Ita cibi vacivitate venio laxis lactibus.

PHAEDROMUS. Iam edes aliquid. CURCULI D. Nolo, hercle, aliquid: certum quam aliquid maVolo. PHAEDROMUS. Immo si scias, reliquiae quae sint. CURCULIO. Scire nimis lubet Ubi sient: nam illis conventis sane opu 'Si meis dentibUS. PHAEDRO MUS. Pernam, abdomen, sumen, suis glandium.

Ain' tu omnia haec PIn carnario fortasse dicis. l. II. C

39쪽

Immo in lancibus: Ouae tibi sunt Parata, postquam Sciimus Ven

turum.

vides

Ne me ludas. PHAEDRO MUS. Ita me amabit, qΠam ego amo , Ut ego haud mentior.

Sed quo te misi, nihilo sum Certior.

Nihil attuli.

PHAEDROMUS. Perdidisti me. - . CURCULIO.

Invenire possim, si mihi optram datis. Postquam tuo jussu Profectus sum, Perveni in, Cariam. Video tuum sodalem, argenti rogo uti faciat copiam. Scires velle gratiam tuam; noluit frustrarier: Ut decet velle hominem amicUm amico, atque opitularier. Respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter diouod tibi est, item sibi esse magnam argenti inoPiam.

40쪽

Perdis me tuis dictis.

Postquam mihi responsum 'st, abeo ab illo maestus ad forum Me illo frustra advenisse. forte aspicio militem. Aggredior hominem : saluto adveniens. Salve ,

inquit mihi, Prehendit deXtram, seducit, rogat quid Veniam

Cariam. Dico me illo advenisse, animi caussa. ibi me in

terrogat, Ecquem in Epidauro Lyconem trapeZitam no-Verim pDico me novisse. quid lenonem Cappadocem P

Visitasse. sed quid eum vis P quia de illo emivirginem Triginta minis, Vestem , aUrum : et Pro iis decem coaccedunt minae.

Dedisti tu argentum p inquam. Immo apud trapezitam situm 'st, Illum quem dixi Lyconem: atque ei mandavi, qui anulo meo Tabulas obsignatas attulisset, ut daret operam, Ut mulierem a lenone cum auro et Veste abdu

ceret.

Postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo. Te vocat me illico ,

SEARCH

MENU NAVIGATION