An permittendum sit mulieribus jus suffragii [microform]? The Chancellor's Latin essay, 1908

발행: 1908년

분량: 12페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

lMAGE PLACEMENT

2쪽

AN PERMITTENDUM SIT MULIERIBUS JUS SUFFRAGII 3

OIsorti

3쪽

AN PERMITTENDUM SIT MULIERIBUS JUS SUFFRAGII λ

SCRIPSIT

4쪽

ΑN PERMITTENDUM SIT MULIERIBUS JUS SUFFRAGII λ

ARGUMENTUM.

Cic Esto Platonis et Aristotelis exemplo de re publica instituit dicere, ut Si qua poSset labantem jam Romanorum rempublicam consilio sustentare, nihil omisisse videretur. Sermonem igitur Africani Minoris ejusque familiarium sibi et amico Cuidam, fortasse Attico, adulescentulis traditum fingit. In quo alia multa disserit Africanus, et eos, qui falsa et ementita libertatis spe mulierum animos deludunt, adversante Laelio increpat atque Coarguit. CETERA vero, inquit AfricanuS, quoniam per disputationes nostras satis perSpeximus, hoc aliud incertum restat, quae ratio et norma vitae degendae mulieribus in republica designandae sint: quod ad illam bene Constituendam moribusque justis ornandam maximum momentum habet. Venit autem mihi in mentem exordium quod omnium sermone hodie adeo jactatur atque percelebratur, ut, Si noStra disceptatio inde nasCatur, non in rebus nimium ignotis versemur: de suffragiis enim Controversia apud et Sapientes et vulgus indies percrebrescit, num mulieribus danda sint. Quam sententiam, precor, quaSi praeseS et propugnator defende, ut contra alterius opinionem vetere et Socratica ratione proeliatus quaeCunque ad feminarum ossicia, disciplinam, dignitatem spectant, quam CommodiSSime disserere possim. Quid λ si mihi rogantis partes SuSCepero, nonne reSPondebis λTum Laelius: Roga igitur ; nam geram tibi morem, et id quod vis defendam, suffragia mulieribus danda eSSe. S. Agedum, putasne ejusmodi esse jus suffragii ut solum dari possit λ non datum multa nova et adhuc inusitata Starim pariet y A a

5쪽

ui civium jure

s uuntur EOS c vium labores x erpeti oportet. ives igitur nisii minae fieri I OSSunt, Suffra-

Tum Laelius : Planius expone mihi id quod vis rogare; vix enim mihi manifestum CSt. S. Nonne Civis est unus tuisque qui suffragia fert 8 L. Ita prorsu S OXi Stimo. Pertinent ergo, inquit, ad eum qui illo jure fruitur omnia quae ad civem. Haud inter parietes focique tutelam versatur Civis ; Sudat, laborat, fori fluCtus, proCellas Contionum, diSCordias, aerumnas, PeriCula Sine sine Solet exanclare: onus immane haeC, si in honores Curiamque aspirat: haud exiguum et ambitione Carentibu S. Quae ad perferenda feminae nisi sint paratae, quid ista suffragia prosint 8 An scilicet plus Curae in telarum pectinisque usu quam in reipublicae muneribus fungendis usurpandum esse putas ΘMinime vero, in Uit. S. Ex his apparet matronas virgineSque nostra S isto dono cives factas a dis Penatibus ac pace domestica, sicut Ecclesiagusas illas ab Aristophane fictas, in officia neque imperitis levia neque Cum feminarum propria modeStia bene Congruentia te eripere velle. Quod si tibi eicere licuerit, nova gravitatiS SEVeritatisque perSona aSSumpta, moreS, VirtuteS, OmneS denique animi motus et assectus mulieribus novare opus erit. Quanta et qualia sint ea quae nunc in illis laudentur sed Civibus quasi impedimenta exuenda Sint nondum perscrutari Cupio, sed eo poSthac revertar; Verumtamen perspicuum ost tabellis istis muliebribus non tam unius juris discriptionem quam Cum muliebris ingenii tum totius reipublicae formam et exemplar Commutatum iri. His repertis nonne liquet id quod dixi, suffragia non sola dari posse, sed rebus novis esse repleta λTum Laelius: Do vero res binas prius quidem ignota S, nequaquam tamen ob eam CauSam reSpuendaS, primo feminarum libertatem, deinde duplicem Civium copiam haec novi generiS Suffragia Comparatura esse. Haud facile tamen idcirco, nisi quae alia in mea sententia reprehenderis, de suSCepta Cau Sa me depelles. Tum ille: At si non modo mulieres ab ea via et aperta et ardua, quam tu, Vir valde in Verborum illecebris callide, libertatem appelleS, per ipSam naturam et ingenium abhorrere, sed etiam Civitatem illis in consilia publica immissis

v runon idcirco vires resectas, sed potius in parte intima gravissimo vulnere percussam damna et detrimenta Capturam eSSe, Certis indiciis edocuero, nonne te de suffragii jure manifesto in errore deprehensum esse fateberis λFatebor, inquit; at magnum id quod tibi proponis. Experiar tamen, inquit Scipio; et quoniam, ut diciS,

jam magna molior, praecepta eX antiquis preCemur, et EX Graecis praesertim, quod ex Latinis litteris nondum in has latebras lumpn allatum est. Jejuna tamen neque Satiqperpensa praetermitto omnia ante Platonem de feminarum Lis iis Statu proposita; qui cum Civitatem novis rebus multis instructam sibi finxisset, mulieres etiam in libertatem uberrima Sermonis arte sollertiaque vindicavit. Praestare mares propter animi corporisque robur haud negavit; sed non nequire feminas rempubliCam Custodire; una Canes utriuSque sexus et vigilare et venari; quamobrem nugari EOS qui nescioquo sexus discrimine altera alteris ossicia discribere vellent. Palaestras igitur, men SaR, bellum ipsum feminis Cum viris communicavit, ut in iis haud alia Studia moresque quam in maribus inveterascerent; quae siquis risu digna neque verecundiae virginali Convenientia dia Ceret, tamen non ita pridem Cretes Lacedaemoniosque primos Olympiae nudatos non modo barbaris sed etiam Graecis ludibrio fuisse recordari jussit; Sapientis esse quod prodeSSet pulchrum, turpe quod noceret habere. Nullam praeterea rem familiarem, cujuS gratia CiveS, abjecta omni communitate, invidias inter se partiumque Certamina Conflarent, rempublicam illam ordinum COnCordia quasi numerorum ConCentu temperatam Conturbare PASSUS est.

Haec denique nova de feminis Statuit Plato; quae si neglexisset rempublicam Cum factionibus domesticis quasi morbo interiore quodam debilitatam tum dimidia civium

parte privatam inruente hoste externo mox esse dilapsuram dixit. Nonne temere vel potius liberaliter videor Platonem, philosophiae principem, teCum Contra me ConSOCiare λL. Immo vero prope praevariCatoriS more CauSam

tuam prodidisse mihi videris. Tum ille: Istius vero sentctntiae, Cum in reges illos reges emin PhylacaS Suos appellat), Splendidissimum et

6쪽

prope divinum ordinem, mulieres adsciscere Plato non dubitaret, praeclarum habes auctorem; Sunt tamen quae mihi saltem non satis ille ComprobaviSSe videatur; quae, nisi pertaesum est, velim diSSerere. L. Expone tu ista crimina: nos ad audiendum parati

Concedit igitur, inquit Africanus, ipse Plato in Corpore muliebri minus esse roboris atque virium quam in cor ris maribus; quod ad Confirmandum neque eloquentia neque documentis mihi opus est; omnium enim oculis apparet illas tantos et tam diuturnos labores quam mares nullo modo subire posse. Sed tamen ne ob eam quidem Causam feminas e principum ordine excludendas, Sed quantum valerent virorum socias et participes in disciplinam, bellum, rempublicam, fortunas denique omnes adduCendas eSse

Statuit; quod primum in Controversiam voco. Quid λ Cum e canthus, bestiarum genere scilicet ignobili, usus et consuetudines ad homines educandos traducere Cupiat, dubitas quin Plato, vir quidem summo ingenio et scientia, interdum tamen sicut Homerus possit dormitare λ Habet autem speciem quandam ratio illa, quod gregatim homines, sicut animalia nonnulla, societate Conjuncti aetatem degunt;

verumtamen ferarum multa reperiuntur genera quae magnum inter feminas maresque discrimen quaerentibus praebent. Quorum in numero CerVOS Vigilare, peCuS CuStodire, hostes vi et cornibus arcere, de imperio inter se dimicare, Cervas autem ad bella vel Cum maribus Contentionem non

satis duras sed nimium imbecillas esse quis ignorat Θ Haud aliter propter innatam corporis dissimilitudinem homines

utriusque sexus studiis diversis sunt imbuti. Licet porro mihi, Cum nunc ad hoc disceptandum occasio praeclara adsit, potentissimam rationis meae adjutricem naturam Sumere, quae apud OmneS tantum auctoritatis habet ut

nemo Sine metu Contra eam Contendere audeat. Nam Cum

in ipsa rerum natura lex quaedam fixa neque ullo hominum artificio evertenda insit, aliud eSSe generare, aliud parere, feminarum pars ea magna et Summa laude digna quae pro partu laborare, dolere, omnia Cum animo tum Corpore vult perpeti nullo virili rerum externarum desiderio ardere

videtur. An vero ita delirat quisquam ut uxoreS noStras

illis matrimonii laboribus defunctas ubi quasi in dubio

talorum jactu Spem, Salutem, Studia omnia ColloCaverint, ad rempublicam gerendam satis oti atque alacritatis habere opinetur Θ Primis tamen omnium seminarum nonne matronis, utpote quae et dignitate longe Ceteris excellant et reipublicae plus proSint, ista Suffragia, eximia Sane merentium praemia, impertire mavis y Atqui minime omnium illae ipsae, non modo tenero et fragili corporis habitu, qui

feminis cunCtis CommuniS est, Sed etiam liberum partu curaque impeditae, Virorum opera parteSque ultro OCCupare

gestiunt. Quae cum ita sint, nisi tabellas istas et iis quibus dederis ridiculo fore Cupis, non tam jure suffragii donare

quam invitas neCessitate devinCire oportet. Sed quoniam de viribus di Sputamus, tum plurimum Cum ad arma bellique Casus res venerit virile robur aC nervoSpollere recordemur; quae et magna ex parte fortitudinem irasque militares Creare videntur et eadem feminis nisi perpaucis deficiunt. Nihil enim gloriam tam solidam et tam minime adumbratam habet quam pro patria dimicare et quam honestissime aut vincere aut occumbere: nihil dedecoris ignominiaeque tantum quam Statione turpiter relicta in manifesta ignavia deprehendi. Civis tamen esse famam illam sive bonam Sive malam, sed non feminae, inter omnes hominum gentes Constat; quamobrem feminarum quaecunque bellandi studio Superbiaque flagrat, nonnunquam laudatur, Saepius irridetur; quae sese timidam praebet, propter Corporis infirmitatem non in Culpam Vocatur. Num decet igitur ejus oneris expertes quod Civibus impositum est in civium consilia prodire λ At idem illud tu, vir suffragiorum prodige, optas. At enim mulieres aliquot

vel potius Complures olim Cum viris egregia virtute arma SumpSerunt; quarum in numero Amazonas, bellicosum

feminarum genuS, quippe de quibus, fama per fabulas haud summa fide dignas ad nostra tempora perlata, nihil pro Certo sciam, deasque in Graecorum litteris proelia identidem Commisisse traditas, Cum hanc in quaestionem res divinae nullo modo spectare videantur, haud invitus praetermittam : sunt profecto quae non tanto temporum ac

7쪽

l eque mentis i uprudentiam

S itis compertas

locorum intervallo a nobis disjunctae Sed majorum nostronum memoria ComprehenSae summa fortitudinis exempla posteris ad imitandum reliquerint; e quibus nullas laude praeclariore quam Cloeliam et Lucretiam, Civitatis nostrae

decora atque ornamenta, dignaS ESSE CenSeΟ. HOC Vero

aliquid rationis habet; recordatis tamen Virorum quot legiones, feminarum numerus quantuluS pro republica per tempora praeterita pugnarint, illos harum et totius civitatis

existimari apparet. Quae Cum ita sint, neque Platonis institutum accipio, neque tibi, qui civium jus sed non

ossicium impertire ViS, aSSentior. Tum Laelius : At non modo mulieres, quod ad militiam, quam Ceteris Civium muneribus anteponi S, parum robuStae sint, a suffragiis prohibere tuo quidem arbitratu oportet, sed etiam virorum quicunque vel morbo assecti vel per insitam quandam virium inopiam Stipendia mereri nequeunt. Minime vero, inquit AfriCanus; nam non de Singulis sed de univerSo utroque genere nunC diSPutamuS, neque virium varietate sed sexus discrimine genera hominum in haC quaestione diSCernenda sunt. Itaque nullo modo, etSi mulieres quaedam armorum avidae et CapaCeS reperiuntur, iis suffragia Concedenda esse existimo, neque ViriS QUOS memorasti adimenda. At si forte cum Ennio ideo lamentatuS, quod Spernitur orator bonus, horridu' miles amatur, cum Corpore imbeCillo mentis et prudentiae Copiam vis CompenSare, et feminas ut manu ita Con Silio non posse reipublicae Subvenire, et Platonem, qui ne ob eam quidem CauSamillas e primo ordine Suae civitatis rejecerit, magno in errore versari, Statim mihi docere opus est. Primum igitur, ne forte Contra Platonem neminem pari auctoritate praeditum a nobis Stare puteS, AriStotelis sententiam et acutum et moderatam proferam, quae mihi paucis verbis caput et Summam alterCationis noStrae Comprehendere videtur. At

cujusmodi sit divinare potes λExpone tu, inquit; non enim novi. Tum Scipio: Modice profecto et prudenter Aristoteles muliebrem mentem non totam Consilii et rationis expertem

esse sed saepissime labare et approbationis alienae praeter δὲ θῆλυ modum indigere duxit. Otiamobrem, quia in virtutem plenam et cumulatam aspirare non POSSent, ViriS diCtΟ-εκυρον. andientes eaS esse jussit. Consentit autem illi antiquorumaCumen fere Omnium, quoniam non modo Graeci sed etiam majoreS DOStri, homines non tam in philosophia quam in rebuS VerSati, mulieres propter consilii infirmitatem in tutorum potestate manere voluerunt. Mirum et singulare pondus debet habere antiquitas, neque instituta tot saeCulorum ConSuetudine quasi Consecrata et stabilita sine testimonio quam gravi SSimo temere Conturbanda Sunt. Atqui in eorum numero prope infinito, qui toto terrarum orbe sub populi hujus dicionem et imperium redaCto nomen Romanum pro Sua quiSque parte Prope Caelo ipsi exaequaverunt, eCquae invenitur mulier 8 Nonnullas fortasse dices, quarum facta brevi et inopinato splendore insignia emineant : Certe ne una quidem longum temporis spatium assidua

cura et diligentia reipublicae gubernacula tractavit. Non deficit illis in patriam benevolentia, animi Celeritas, menSin parvis callida et astuta; abest autem ea ingeni magnitudo, in rebus desperatis pertinax et Constans, in proSperiSSolliCita, neque temporis neque fortunae moris obnoxia, omnium opportunitatum utilitatumque e longo provida, qua demum res Summae ad bonum eventum PrOCedere possunt. Haud dubium est quin feminae alterius dolorem, laetitiam, iracundiam, sollicitudinem, omnes denique animi motus, quamvis vix minimum temporis punctum in eadem

specie manere soleant, incredibili quadam subtilitate percipiant : quae in omni quidem domestica familiaritate et consuetudine grati jucundique plurimum praeStat, Sed,

origine potius e senSu quasi innato quam e ratione duCta, ad reipublicae tempora Conversionesque moderandas maleaCCommodata Videtur. Subita et repentina feminarum studia sunt; quem vident, statim aut amant aut oderunt; et quoniam veri umbra et imagine, Verbo fortuito, uno etiam aSpeCtu saepiSSime Capiuntur, fautri Ces bonae, Sed

quam pravissimae judices et existimatores indolis alienae fiunt. Quid λ num in comitia, imperii quasi sontem et sedem intimam, ejusmodi cives vis immittere, quae in

8쪽

candidatis deligendis potius vultus atque formae indiciis quam meritis et auCtoritati obsecuturae sint 8 Hoc si tibi nostra in civitate essicere licuerit, populus ille, cui prope ab

urbe condita bono et honori est de Suo Cursu neque rebus adversis dejeCto neque quasi auris secundis illecto propo- Sita peragere, feminarum frequentia exsanguis et enervatus PriSCa Constantiae firmamenta nimium facile amittet :graviter et summa Cura deCreta temere et inConSulto reSCindet ; rumoris vento unicuique Cedet; Sicut Graeculorum hominum Coetus a re infecta Semper ad alia incepta volitare assuetos videmus, ita insatiabili rerum novarum et inauditarum Cupiditate accensus mera turba tandem fiet, Stultitiae parens et procreator. Futtilis enim et inrita feminarum voluntas: quam si quis blanditiis et adsentando frustrari, donis lucrique spe ad Scelera invitare Cupit, aditus sescenti in ipsa mente muliebri patent. Quis non a puero Solet famosa illa Eriphylae flagitia audire, quae monili delusa aureo viri sui et exerCitus Salutem Prodidit λ Nonne nobis paene in OCulorum ConspeCtu Stat rupes illa nocentibus invisa, cui Tarpeia insano praemii amore inflammata nomen omnibus exseCratum et deteStabile dedit λ Superstitionem autem, quam anilem praeCipue appellare solemus, totius seminarum generis vitium Commune et penitus insitum eSSe Credo.

Quodsi in iis civitatibus, quae quondam apud CeteroS homines ex opibus et imperio in clades interitumque inciderunt, malorum CauSaS exquisiveris, haeC eadem quae mulieribus Jam imputaverim, in mente plebiS prius aperta et simplici orta paulatim ita percrebuisse intelleges ut neque legum praeSidio neque optimatium prudentia reS Conservari possent. Nihil enim plus incommodi et Calamitatis reipublicae asserre Solet quam mens praecepS et temporis futuri improvida, superstitio, inconstantia, desidia, falsae et incertae opiniones in civium mentibus insitae. Quae cum in ingenio muliebri Saepius, ut dixi, quam in virili ingravescant, plebem et Contiones, quae a tali vitiorum genere jam parum aliena eSSe videntur, non solum illarum vitiis sed ipsis immissis tanquam bis esseminare cupis λAt fortasse et consilio, sicut antea de corporis viribus

contendisti, multos viros omnino carere respondebis; utrum ad res deliberandas plus valeat et proficiat ea cui litteris, virtute, genere a stirpe nobili et antiqua ducto nemo fere PraeStet, an Colonorum rude et rusticum ingenium, qui tamen jure Suffragii Sint potiti, rogabis. Dico, quod antea dixi, non nos in haC quaestione de singulis diSputare : nego quoque mulierem, quia artibuS Sit eruditior, humanitate politior, genere insignior, ideo et reipublicae plus prodesse quam rusticum: illa enim lepore Suo nos delectat, ille prudentia Confirmat. Quae Cum ita Sint,

quid ego plura de hoc dicam λComparatis igitur et dijudicatis virorum atque feminarum Corporibus et mentibus, Propter duaS CauSaS, quaSexposui, a te et a Platone dissentio; quae Cum ad hanc quaeStionem magnum momentum habere debeant, duplici doCumentorum acie tanquam ex utraque parte CirCumSeSSustandem de sententia decedis, an etiam alia Scrutari et aperire mihi opus est y vero in ista sententia mihi vacillare videris; sed quoniam multa Sunt ea quae nondum a nobis audivisti, pauca quidem, niSi pertaeSum est, breviter perstringam.

Acuta profecto, inquit Laelius, et veri simillima de consilio muliebri protulisti: uberius tamen quod in principio

pollicitus es, velim perficiaS. Tum Scipio: Videtur igitur feminarum indoleS, quan-Floret in rebus

uuam ad rem gerendam vel m1litarem Vel IOren Sem naUci ius muliebris, sine causa Contemptui habetur, tamen In VIrtutIS genere eomminuitur. intimo quodam et domestico admodum exCellere et praestare. Nam quis non moreS SuoS, quaCumque in opera

aetatis ac laboris partem plurimam insumit, ad exempla studiis illis et ossiciis cottidianis commoda et opportuna conformat λ Ita fit ut mulieres, quod quasi in asylo vel portu ab externis procellis et molestiis vacuo ad rationem vitae degendae quietam et tranquillitatis plenissimam omne tempus aetatis Suae adhaerescunt, ejusmodi laudes appetant quae cum tali usu et consuetudine ConSentiant, neque sit quod vehementius cupiant quam hominum fama et sermone castae, modestae, frugi, mites audire. ACcedat etiam animus diligens et muneris domestici peritus, lingua jurgiorum

9쪽

Iaexpers, liberorum Cura, viri observantia ; nihil invenio quod

tot virtutibus addendum est. Tales erant nostris majoribus uxoreS, quae SplendidiSSima priscae virtutis exempla Catonem, Fabricium, Regulum, alios permultos rei publiCae saluti generatos eduCaverunt. Sed haeC omnia, quae laudavi, quanquam domi ab amiciS et propinquis Caritatem, gratiam, amorem quam maxime ConCiliant, foris iniquo Contionum tumultu ac perturbationibus obscurata nihil honoris neque Commendationis Comparare possunt. Ego scilicet nullo modo, si quis eorum qui in republica Versantur modeStum, verborum parcum, inimiCiS lenem Se praebere poteSt, eum in Culpa pono : immo vero miror ; non tamen tali ingenio

praeditum ad summos honores perventurum esSe arbitror.

Nam qui sibi consulunt, blanditiis et loquaCitate aures populi captare, merita sua impudenter divulgare, favoris aucupandi causa nihil non audere necesse est: qui reipublicae prodesse student, iis alaCritate quadam et incitatione animi opus eSt, quae longe a muliebri tranquillitate dis-

Nimirum cives istae feminae ad Causas peroranda S ingreSSae non, ut antea, Silentio, quod a poetis decus insigne

mulierum existimatur, Sed potius, Sicut Cethegus ille, qui apud Ennium Flos delibatus populi, suadaeque medulla, Vcelebratur, Verborum Splendore Copiaque Commendabuntur; nonne vereriS ne balbutiant, erubescant, explodantur λ Non vereCundiae par Simoniaeque causa, si forte Candidatae

honores a populo petiverint, latere decebit, Sed preCibus, ambitione, muneribus, asSiduitate in omnium ore atque oCuli Suersari atque florere: magistratus denique, leges, judicia, nisi animis praeditae domestica re et sollicitudine vacuis quomodo recte administrare poterunt 8 Suffragiis tamen

acceptis, haec Cetera Civium munera detrectare nequibunt. At non modo virtuteS, quaS paulo ante enumeraVi, eloco tuto et umbratili evolsae tanquam flosculi languescunt, sed etiam feminarum Vitia, quae ne domi quidem culpam

vitare solent, in medium translata multo uberius crescunt et abundant. Quae Cum Supra fere omnia Commemoraverim, haec duo sola praeterea mihi in mentem veniunt;

quae, tametSi nunC parva Sunt neque nisi perraro in rei publicae ConSilia permanant, tum vero, Cum feminis respublica Communis facta Sit, gravia et Calamitosa fore credo. Feminarum enim plerisque mens fucosa quaedam et artificiis erudita est; quod intimo pectore sentiunt, Vultu Saepe dissimulant: et quoniam vi et armis injurias ulcisci non POSSunt, eo StudiOSius per fraudem atque insidias ad inimi-COS opprimen d OS OCCaSionem aucupantur. Haud dubium Rutem quin Cum ex utroque Sexu quidam sint invidi, lividi, malevoli, tum illae sese et ad ejusmodi odia procliviores et in iis saturandis acerbiores praebeant. Nonne inter omnes constat nihil omnino esse tam dirum, nihil tam funestum, quam feminarum dolum cum odio sociatum λ HaeC vero vitae privatae et quietae vinculis quasi inclusa et astricta nihil grave neque Capitale reipublicae asserre possunt; solutis vereor ne totius Civitatis exitium inde eveniat: nam persaepe quod privato homineS ignoSCunt, Civi non est

Concedendum.

Itaque Cum mulieres tanta virtute quanta maxima iis esse potest intra Larum tutelam abundare videantur, sed foris quasi impetu novo et aCerrimo incitatae citius in pravitatem declinent, feminae esse opinor domus familiaeque Curam exerCere, viri militis oratorisque laudes sibi consequi. Legem autem et institutum in ipsa rerum natura insitum ac stabilitum discrimen illud oportet existimare : quod ad Confirmandum non modo Consilii Corporis te dissimilitudo, sed alia multa in utroque sexu diversa

EXStant, quorum Partem memoraVi, numerum totum enar

rare longum est. Ex his apparet mulieres ingenio quod explicaverim praeditas neque Ceteris Civium ossiciis neque jure suffragii, quod imperii maximam partem in Se Contineat, recte perfungi POSSe.

Qui igitur viros ad rempubliCam gerendam aptioreS ESSE Feminarum negant, redargui: Sed Cum quibusdam alia Controversia nodad Imp mihi restat affirmantibus post hominum genus exortum natura feminas in omni arte et opera nullo modo deteriores Sunt qui esse sed viris etiam praeStare; una tamen re a Viris superatas ob eam tam levem Causam malorum SCilicet multitu- stabuctis 'l'

dinem prope infinitam accepiSSe: nam quippe quae Partus

10쪽

Causa Corporis habitu multo teneriore quam viri utantur, forensi et militari munere ab illis occupato ipsas e republica exclusas ad vivendi Cursum humilem et obsCurum paulatim CORCtRS ESSe. Itaque propter Corporis imbecillitatem virorum potestati subjectas Servitutem turpissimam et injustis- Simam ex omni SaeCulorum memoria perpeti; qua demum animos muliebres, haud minus quondam in rebus externis quam in domesticis laudandos, tandem ita debilitatos esse ut, perinde ac captivi spe libertatis adempta cum vinculis et mores servorum induere soleant, ita seminis prisca fortitudine privatis virtus quaedam manca et Servilis Sola relicta sit. More igitur uSuque pravo et praepoStero, Sed non natura, pluS momenti viris quam feminis in republica reddi, neque his illoS esse praeferendos, niSi eo quidem quo indoles acrior priuS aC perfectior Consulto et cogitata injuria a viris aliqua ex parte Corrupta sit. Talem denique causam quidam sibi finxere quare homines utriusque sexus studia sua atque propria Sint Complexi: verumtamen quod virorum voluntate et Consuetudine inveterata essectum sit doctrina praeceptiSque Commutari posse dictitant: ex quo apparet muliereS vitiiS SutS quippe quae non sint naturalia

per disciplinam castigatis ingenium id virile solidumque,

Cujus olim Cum viris participes eSsent, mox ita redintegraturas esSe ut in Civium numerum brevi post tempore redire pOSSint. Nonne quae aSSeverant nonnulli sine fallaciis enarravi λTum Laelius : Mihi ita videtur. Sed qui haec dicunt, inquit Scipio, vana mihi loqui

videntur, neque moreS muliebreS per ConSuetudinem virorumque dominatum degeneraSSe arbitror, Sed potius natura ita constitutos eSSe. Concedatur tamen hOC ipsum, eos non

insitos esse, Sed facile emendari corrigique posse; abrogetur lex illa, nullis litteris mandata, sed omnium gentium

sapientia, omnium praeteritorum memoria Corroborata, quae homines utriuSque SexuS Sua Vitae ratione Contentos alteram detrectare jubet; finge, Precor, animo tuo mulieres per disciplinam confirmatas non diutius virorum delicias, conjuges, adjutriceS eSSe, Sed Cum iiS de laudibus contendere, in republica praestare, animiS e Servitute diuturna expeditis

civile pondus et auctoritatem sibi Comparare. Quam Condicionem si pro feminis vis vindicare, nonne ad eam exornandam multa dictu speciosa prompta et parata sunt λ non quasi aperto in conspectu vincula tum demum videbimus exuta, feminas tandem virtutis plenae ac perfectae factas Compotes, cum disciplina talis erit instituta λ non civitatem tanquam novo Sanguine in venas infuSo refectam, novis artibus et humanitate florentem, novi generis laudes sibi exquirentem y Tum denique scilicet tota feminarum natio e rebus mediocribus Curisque levibus erepta semper in meliora aspirabit ; e timida fortis, magnanima, honorum cupida fiet, e Caeca et in Consulta prudens rerumque futurarum provida, e lubrica et incerta stabilis et Constans.

Haec mihi quidem vix philosophorum judicia, sed potius

delirantium somnia videntur: libenter tamen concedantur. At certe, etsi ex ea disciplina, quam ad priscam virtutem feminarum renovandam quidam usurpare Cupiunt, forsitan

aliquid boni muliebri ingenio asseratur, detrimenta quanta

in e tanta rerum Conversione noStra Civitas Captura eSt. Nam simul atque feminae inusitata quadam Communione At nihil emolu.

speciem et exemplar quae in viris laudantur mentibuS SutS i Titido dati. impreSSerint, quem non pestis atque pernicies rei domesticae

urgebit 8 Deerit reipublicae proles hominum futurorum, neque Si qui forte erunt procreati, pristina diligentia

materna Curabuntur οῦ sterile enim et aSperum genus mulierum credo fore, quae neglectis liberorum Spe et amore se totas in res externas ac forenses dederint. Quamobrem per istam feminarum liberationem respubliCa potius Civibus ExspeCtatis fraudabitur quam ex muliebri turba addita novas vires sibi Consequetur. Constat autem inter omnes nullos in hostibus arcendis esse vehementiores, nullos in rei

publicae desperatis temporibus fideliores, quam qui pro domo sua liberisque pugnent consulantque; quod ad labores et periCula sustinenda magno esse Stimulo et incitamento. Hoc bene notum habuit Leonidas ille, vir non modo fortis sed ut ex eventu liquet Consilio praeclarissimo praeditus, qui pro patria moriturus gloriaeque sempiternae Cupidus ab

Herodoto traditur Contra morem Lacedaemoniorum trecentos patresfamilias Thermopylarum custodeS sibi ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION