Vdalrichi Zasii ... Responsorum iuris ciuilis libri 2. Intellectuum item singularium in uaria iurisconsultorum ueterum responsa libri duo, accessione non modica ex ipsius autoris monumentis locupletati. Addidimus tractatus aliquot ex eiusdem autoris

발행: 1545년

분량: 881페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

nostri de Aeliis loquitur: cum& P. Aelius frater huius sexti

per Iureconsultum adducatur, & eosdem duos Aesios consules fuisse scribatur. Deniq; Caecilius plus quam contum annos post Aelios iura professus est,ut alio loco dicam. f Ac filius. Magna felicitas est, si a patre etiro filius non

degeneret. S uauia etiam studia ut inquit P hilostratus in So- h. Hint j phistic sunt, quae a parentibus & maioribus insunt: me-L,lisum res quoq; artes, quq haereditario iure comparantur: quan m uis eo plerunq; infortunio premantur uiti splendidi, ut sui similes silios non relinquant: hoc enim Ciceroni hoc in Ho . tensio ,hoc Herodi Allientcsi, hoc aliis euenisse compertum est Epaminondas dux Thebanus clarissimus, uxorem duc re noluit, ne filium sustolleret, Pelopidae exemplo deteri tus, quod uir clarus infamem filiit genuerit. testis Aemilius. Aelianus sophista apud Philostratum, liberorum procreat dorum operia se nunquam oblectatum fuisse praedicare sol bat. Augustus cum infeliciter ei filiae cederent, Vtinam ait, , sine uxore esse,& sine liberis moti liceret. Euripides felicem dicebat orbitatem, liberis caruisse. Cesellius quia orbus erat, liberrime in tempora sua inuectus est, ut post dicetur. Pr tagoras apud Platonem Socrati prolixo sermone disierit, quanam ratione fiat, ut bonorum patrum mali sint filii. Alibi Socrat .apud Platonem lib. i i r. de legibus, cam labem indulgentiae matrum acccptam refert. Vtrosq; StrOZas, patrem

dc filium, nobilissimos poetas nouimus: ita Sc Celsi pater &filius Iureconsulti clarissimi fuisse scribuntur, ut in fine legis nostrae patere poterit. Heliogabalus Imperator, uel potius imperii colluuies, filios se nolle dicebat, ne quis ei frugi

contingeret.

g p. ATTIL Ivs. De hoc nihil comperi. Attiliorum t men familiam claram fuiste constat, de quibus saepe fit mentio apud historicos. Nam & Attilii Reguli,& M. Attilii Glabrionis, aliorumq; uirtus non est in obscuro.h ovo Aelii. Intellige Sextum & P .fiatres supra noni

natos.

i s Api EN s. Sed quomodo Attilius a po. Rom. primo sapiens appellatus est, cum supra in s.fuit post eos. Symphroniti, uel semproni ii populus Rom.sophon, id est, sapientem appellauerit Z Nodus mihi inexplicabilis uidetur: nisi dieas Symphronium ab eminentia uariarum disciplinarii Sophon, eo fine

502쪽

eo sine appellatum, quo septem sapientes Sophi dicebantur: hunc autem Attilium sapientiae ciuilis titulum inter alias doctrinas praecipue meruisse. Quid si dicas inter publicos iuris. professores primum fuisse Aelium sapientem nominatum

.At Sempronius etsi nominaretur Sophon, tamen inter iuris rosessores non erat numeratus. s. A E L iv M. Qui supra in text. deprauato, S.Caecilius scribebatur.Aeliorum tamiliam nobilem & uctustam fuisse, , caeterum paupcrem, Valer.lib. I II i. scribit, ita ut x v I. eius familiae unam domum habitarint. Catus Aelius cum in fictiliabus prandisset, legatos Aetolorii uasa argentea offerentes re 'pulit. testis Plin. lib. x x x ID. Sextum tamen Aelium de quo text. noster,uirum fuisse legalis icientiae peritissimum, apud omnes constat: cuius Cicer. in primo Tusculan. dc in primo de Oratore,alibiq; far pe meminit. 1 g M M t v s. A' Rudii ς oppido Salentinorum ortus est: Eu χυ- poita. sebius Tarentinum facit Spicus poeta primus Latinorum, ut opinatur apud Horatiu Porphyrio, heroica attigit. In Aucntino colle domu habuisse dicitur, tenui adeo uictu, ut unius ancillae ministerio contentus fuerit, cum tamen amicos habuerit clarissimos urbis principes Catonem & Scipione Africanum, in cuius etiam sepulchro tumulatus fuisse traditur, qui eum Romam duxerat,cum quaestor Sardiniam obtinuise set: quod Aemilius non minoris quam quemlibet amplissimum triumphum aestimauit. Is dum uino nimium indulsis- set,leste Sereno, in articularem morbum incidit, alioquin uir fide,modestia & probitate conspicuus:& ut ipse de se carmiane scripsisse dicitur,do imis erat,fidelis, suauis, homo facu

dus, suoq; contentus,secunda loquens, in tempore commodus M uerborum uir paucorum, multa tenens antiqua scpunta, qui & loqui & tacere posset. Vergil. cum carmina ex libro Ennii uersaret,interrogatus quid faccrct: Aurum, inquit, stercore colligo. ita diuite, diuinoq; ingenio Ennius fuit, sed ut ea erat aetas, Latino duriusculo. Quintilianus poctam Ennium pari ueneratione colendum statuit, qua sacros uo'tustate lucos, in quibus grandia & antiqua robora, non tantam habcnt spcocm, quantam religionem. Huius Ennii de supradicto S. Aelio praeconium insigne fuit, cum diceret: Egregie cordatus homo Sex.Actius Catus . testis Cicero in i . Tuscul. dc alibi.

LEGE

503쪽

m LEGE x ii. tabul. In hac tripartita, primo legis duo

decim tabul. texi proponebatur,deinde eius interpretatio,&est text. Tria a Catiuu

de M. Cato nominatus, &Portiae tamiliae princeps, noc est, primus fuit. o p ORTiAE. Is lenior Cato primus inter Catones fuit, qui Portius cognominatus amiliae tuae cognomen reliquit: ortus municipio Tusculano, hortatu L. Valerii Flacci R

mam demigrauit in foro esse coepit. x v I r .annos natus militauit .Ennio priceptore literas Graecas senex didicit. Is Cato emtor cum L. Valerio ei potestati leuere praefuit: na in complures nobiles animaduertit, multasq; res nouas in edicta addidit ut luxuria quae iam pullulare coeperat, reprimeret 1 cepit plurimas inimicitias a multis etiam tentatus, no modo nullum detrimentiun existimationis iecit, ted quoad uis xit, uirtutum laude Geuit: nam ab inimicis quater & quadet sies capitis ac latus, semper fuit ab olutus Agricola solercperitus Iureconlat magnus imperator, orator probabdis, de

cupidis imus literarum fuit. Tria detestari iolebat, arcanum aliquod i minae Godere temnates mula ille quo pedibus Aminet &potio si qua dies ei per incuria ei Milo. In mancipia senio debilitata rigidior luit: quippe qui ea ut bruta acrimalia domo eiiceret quo nomine male auesit, parcus iam dum & frugalis. Has nare egregia lententra ad renarum pro Rhodientibus tuae Adaeciae res inqari te domam S docent uid opus sit tacto: secundae res laetitia transuersam made iolent a uero consulendo & intelligendo. Haec de plana ex Aemilio Probo Pinio, Plutar. A. Gellio. Titus Licias lib. x x x et T. tantam uim animi. ingentiq; Catoni fuiTe scribit, ut quocunae loco natus esset, fortunam tibi ipse iactet ς deterat: nullam mem neque prianae neq; publi ae rei et e taliae urbanas ruit os iuxta calla: Ie. cmaille inpetitiam ita o ad lauti scientiam, ad ei aemiam, ad rem mutarem

poli a filo legis hoc est quomodo lege agi possit,ne formi lis negle iis causa icaderetur: quas tamen formulas sublatas fuisse supra scripsimus. Crassus apud Ciceronem. ι lib. de

Oratore, quosdam commentarios S Aelii memorat. Additio. n CATO. Hunc textum deprauatum esse uereor: nam

Non se osvis ante eum Catonem, qui Portiae tamiliae princeps fuit, nuru hae iis alius Cato praecessisse legitum niti pro eodem legas quod si Ap avim scilicet Cato hos sit sectatus deinde M Cato,id est,qui dein

504쪽

IN L. II. FF. DE ORIG. IVR. orfuisse, ut natum ad id unum diceres, quodcunq; ageret: summum imperatorem, iuris peritissimum,eloqucntissimum e titisse: & multa praeclara alia de eo 1ubsequuntur.

p cvivs & libri extant. Eius Catonis, de quo iam mem nimus,aliquos iuris ciuilis libros fuisse, Cicero testis , apud quem I. lib. de Oratore, Antonius disserit, Catonis de Bruti libros non generalia, sed per singulas perinas singula iura

complecti: quod certe postcrior a: tas non est secuta, scd generaliter tuta constituuntur.l. iura. infra de logi. Accursius tamen in l. mutus. g. j .infra de procvr.non improbabiliter opinatur edictum super procuratoribus. ideo prohibitoria esse, 'quod certae porsonae prohibeantur, quamuis alias edicta generaliter, non in personas certas proponi soleant. Et ita nuper Guillelmo Riethemer acri & 1ubtili ingenio adolescenti, auditori nostro amantissimo respondimus, cuius olim nomen cum primis enitebit in iure ciuili adserendo, si recta, ut

coepit,pergat.

q FILi r eius. In genitivo legas periculo meo: ut sensus sit, plures fuisse liberos filii eiusde Catonis. Nam ut ex Apollinari apud Gell. lib. x m. discimus, Cato senior duos habuit filios matribus diuersis,& aetate longe dispares:alterumi maiore qui prgior designatus,patre uiuo mortuus est,iv egrea sitos de iuris disciplina libros reliquit. Hunc Pomponius nor iter significauit cum dicit filium Catonis senioris plurimoso libros reliquisse, alterum praedictus Cato Portius iam senex ex filia Salonii scribae eius sustulit, Salonianum nominatum: cuius pronepos fuisse scribitur M. Cato Stoicus, qui sese bel- Additis. Io ciuili Uticae interfecit. Ergo si quid iuris ciuilis a Catoni- C to Stoicus. bus extiterit, non a M. Catone Uticensi,cui ut Stoico philo- bμος--usopho nihil cum iure ciuili commune fuit, sed a maiore filio m QuM atonis Censorini prodiit. Proinde quod in l.iij g. Ca- 'm nominatio. iniit. de uerbo. oblig. uerba Catonis recitantur, non est ς' in tib.

Vticensis Cato,sed prior Censorini filius intelligendu dicet de trμnquillita

Ludovicus Bologninus eundem textum non sine inuisa ue mi antesiborum pompa, tanquam intempcstiuus, & male cautus nouator, Uticensi adscribat,iam non uere quam imperith: sed totum cum textum Bologiunus non intcllexerat, ut late probauimus per glossas nostras, quas ad d. s. Cato propter nouum

textum & adiecimus & publice legimus. x E x quibus . Libris Catonis: ut sit sensus, ea quae a car-G teris

505쪽

teris sunt Iureconsultis conscripta, ortum & radicem ex ductis libris accepisse.

Post hos suerunt Publius Mutius, si Brutus ας Manilius,qui fundauertit ius ciuile:ex eis Purahlius Mutius etia decem libellos reliquit, Brutus septem, Manilius tres: dc extant uolumina inseriaepta, Manilii monimenta Illi duo consulares laetarunt, Brutus praetorius, Publius aute Mutius etia

Ponti sex maximus. g Abiis prosecti sunt, Purihlius Rutilius Ruistis,qui Romae consul δί Asiae M proconsul suit,t Paulus Virginius, Quintus Tubero,' itIe Stoicus' Pansae auditor, pqui Scipse consul etiam 31 Sextus Pompeius Cneia Pompeii

patruus.Fuit δί eode tempore t Caelius Antipoter,qui historias conscripsit. sed ' plus eloquentior, quem scientiae iuris operam dedit:etiam η Lucius Crassus frater Pub. Mutii, qui Mucianus dieitas est, hunc Cicero ait Iureconsultoru disertissim v.

a pu8Livs Mutius. Cicero lib. I. de Oratore antefin. in persona Antonii, Si qu reretur,inquit, quisna Iureconsultus uere nominaretur, Sex. Aelium, M. Manilium, P . Mutium nominarem. Et alibi lib. I I. dicit Anton .ab initio rerum Romanarum usq; ad P. Mutium Pont. Max. res omnes singulorum

annorii mandasse literis Pontifice Max. Hi Iureco sulti, nepe Brutus & Manilius,de iactustiori iuris prudelia fuero, quo casu tunc imperfecta erat ea prudentia ut non sit miru,cos satis improvide errasse in i .iij. g. Neratius. de acquir.pos. opinati thesauru in fundo usucapi cum fundo posse, etiam ignorato thesauro ut ibi latius diximus. b BR v Tvs. Decium Brutum uiruin prae toria, tres in iure ei uili libellos reliquisse, Crassus per facetiam memorat,apud Ciceronem secundo de Oratore, ubi de goncrc facetiam agitur. Brutorum familiam Romae.claram Sc nobilem fuisse nemo ignorat. M A N i L i v s. Huius Marci Manilii meminit.Antonius

506쪽

apud Cic. in primo lib. de Oratore, dum S. Aelium, Marcum Nanilium & P.Mutium in genere Iureconsultorum adducit. Cicero porro in lib. de claris Orator. hunc Manilium copiosorem fuisse P. Scaevola, nec multo minus prudelem scribit. Eiuς Manilii meminit etiam Cicero lib. I ii. de Oratore, ubi Crassu dicit se uidisse transuerso foro ambulante, ut sic ciuibus omnibus cosulendi sui copiam faceret ad euinq; & Sext. Aelium non solum de iture ciuili, uerum de filia collocanda, de fundo emendo, de agro colendo, dc omni denique nego-cio, aut officio,relatum fuisse. Manili mi enatore maximum fuist e, Plin.lib. i i. scribit,cap. M.togatoramq; diligetissimii, nobilem doctrinis doctore nullo.d voLvMiNA inscripta. Ita habet tex. Noricus:& est sensus, uolumina quae ab hoc Iurcconsulto extabant, inscripta fui e sub eo.tit. Manilii monumenta: nisi intelligas uolumina inscripta extare,quae sint monumeta Manilii, ut sic per interpretationem, seu exegesina, haec Oratio ueniat.

e 1LLi duo. Intelligas Brutum & Manilium consulares, Consolares. id est, fui in aliquando consules,aut de ordine eoru , cx qui bus consules legerentur. Ita & Brutum praetorium ni isse di cos. Cicero in lib. de claris oratoribus, Pisone tribunsi plebis legem repetundarum primum tulisse scribit, Catone Censorino,&M. Manilio Cost.

f POMTipEx Maximus. Scaeuolis peculiaris haec digniatas fuit ut Pontifices maximi crearentur.

g AB iis . Α' superiorum Iureconsultorum doctrinalios se quentes profectos esse P omponius docet. h pvs Lius Rutilius Rumis. Is, ut docet Cicero in lib. de claris oratoribus, in tristi quodam & seuero genere dicediuersatus est,multaq; industria floruit: quae ideo gratior fuit, quod idem magnum munus de iure respondendi sustinuerit. Eius orationes fuisse ieiunas, multa tamen praeclara de iure scripsisset doctum enim uirum,& Graecis literis eruditum, Panaetii auditorem & prope persectum in Stoicis, Cicero loco praedicto tradit quod & idem Cicero in lib. i I i. Ossic. testa

tur. Eius Rutilii mentio fit in l. iij . ad fili. de penu lega. ubi is

Iureconsultus, ligna & carbones, quae non uendedi causa parata essent penoris nomine contineri uoluit. i coNs v L. Ual. Maximus lib. I i. Rutilium cosulem cum

struis fugitivis in Sicilia bellum gessisse scribit: quo bello

G , O Fabium.

507쪽

O . Fabium,quod arce in Sicilia amiserat, expulisse traditur. k p Roco risu L. Liu.lib. Lxx. ut ex epitomis colligitur, P . Rutilium silmmae innocentiae uirum, non quidem proconsulein, sed proconsulis legatum C. Marii fullse scribit, qui cum a publicanorum iniuriis A siam defendisset, & propte ea ab eis postea Romae accusaretur, ab equestri ordine, qui

tunc iudicabat, iniuste damnatus, in exilium abluit autor Liuius loco praeallegato,& Valcr.libro secundo. Α' quo tamen exilio,cum post per syllam reuocaretur, redire noluit: quod Seneca in epist. Valer.lib. i I.&alit,cῖregia laude prosequuntur. Idem Rutilius cum accusaretur, 1cschumilius submittere noluit, testatus uel cxilium uel mortem esse anteponendam. Cic. lib. i. de Oratore, cuius haec sunt propemodum uerba: Nam cum citet ille uir exemplum innocentiae,cumq; illo nemo neque integrior esset in ciuitate, neque sanctior, non modo supplex iudicibus esse noluit, sed ne ornatiusAuidem aut liberius caulam dici suam quam simplex oratio ueritatis ferebat. Is Rutilius cum damnatus in exilio esset, & ab amico consolaretur, quod breui ab exilio reuerteretur: Quid tibi, inquit,male feci, ut mihi peiorem reditu quam exitum opi

res 3 Seneca lib.vi .de beneficiis .Hic armorum tractandorum artem & rationem magis quam antea accuratam militibus tradidit, ut idem docet Valerius. I p Avxv s Virginius. Nihil de hoc comperi. Famium inuenio apud Cice in lib. de claris oratoribus. m in i N T v s Tubero. Is de Aeliorum familia proces sit, Pa ili Aemilii ex filia nepos, quem Cice . in libro de claris

orat. nullo in oratorum numero, sed seuerum, cog ruentemq; cum disciplina stoica, quam colebat, uita & oratione durum, eaeterum constantem ciuein & fortem, in dicendo mediocre,

disputando doctissimum fuisse scribit. Aelium Tuberonem de officio iudicis scripsisse docet A ul. Gell. ,

n 1LLE Stoicus. Pcremphasim quandam Stoicus nominatum eande in enim sectam ita obseritabat arcte, ut pen E in- ciuilis redderetur. Is enim a Q Fabio Maximo, qui epulum populo Roma. daturus crat,rogatus ut triclinium sterneret, lectulos ligneos pellibus hoedinis strauit,&pro uasis argenteis terrea cx Samo exposuit: quae res cum prae tura deiccit,

quasi per huiusmodi philosophicas uelut lordςs, Romani

nominis spledor obtereret .autoresCicero in oratione pro Muraena,

508쪽

Muraena,& Valerius Maximus libro v . Caeterum Sene-

ea ad Lucilium, philosophicam hanc frugalitatem magnis laudibus celebrat. Scribitur & Quintum Tuberonem, quem coFnomento Catum Aelium appellitant, tanta abstinentia insignem fuisse, ut uasa fictilia sua argento Aetolieo sibi oblato praetuli siet: ut autor est Valer. libro quarto,& Plin.lib.

xxx iii. Incertum an is,an alius Tubero fuerit.Traditur porro Caelium Tuberonem,cum crederetur mortuus,& iam cremandus igni imponeretur,a rogo reuixisse. Plin.libro septi mo. Fuit & Lucius Tubero praetor, ingenti in rempub. ardote: et enim in foro pro tri bunali iura rcddenti, eiusque capiti eum Picus Martius insedisset, & ab auguribus praediceretur,

eam auem, si seruaretur, populo Romano interitum: at si necaretur, praetoris uitae periculum allaturam,auem discerpsit. autor Plin. libro dccimo. o p ANs AE auditor.) Qitem Pansam Iureconsultus nominet, non satis accipio: de Pansa enim qui cum Hircio consul erat, quo tempore bellum ciuile cum Antonio uiguit, sentire non potuit, utpote quod is multo annorum interuallo post hunc Quintum Tuberonem Romae sortiit, quem dc bello quam litoris clariorem fuisse constat. Non igitur Pa sar, sed Panaetii legendum puto, ut intelligatur, Tuberonem Panaetii fuisse auditorem. &ita habct etiam text. Noricus. Quo enim tempore Rutilius Panaetium Stoicum philosophi im audiuit, ut supra diximus, etiam Tubero ille noster Stoicae disciplinae operam dedit, ut uerisimile sit utro : eodem praeceptore usos. Nam Z auunculus Tuberonis Scipio Africanus, Panaetio opcram dedisse legitur .

p ini & ipse consul. Intellige Quintum Tuberonem:

licet de suo consulatu nihil compererim.q s Exae v s Pompeius. Defectu premi textum nostrum non dubites: sic enim scribitur, Etiam Sextus Pomp. Cneii Pompeii patritius. Nihil ex his uerbis ni si portenta elicias, quod quisque uel mediocri ingenio nouerit.Ego autem fretus Ciceronis autoritate in libro de claris oratoribus siet go: Sextus Pompeius' Cncii Pompeii frater, M. Drusus pa- 'Tex Nortata tritius: ut sic tribus repositis uerbis, candor & claritas adsit tabet: Etiam textui. Sextum cnim Pompcium Cneli fratrem futile Ciee. Sextu Pompestri bit, qui cum praestantissimo claruisse ingenio, ad sum- Cn. Pol ismamq; iuris ciuilis, persectam Geometriae rerumq; Stoica- p trμη G 3 rum

509쪽

tum scientiam contuli sse docet: Marci autem Drusi in eod. ibbrowum Curione & Fufio meminit. r c N E II Pompeii frater. Vt ego lego . Cneios alios inuenio, patrem & filium: ille de Picentibus triumphauit: hie partibus Syllae adhaeres, & successu temporis per multa praeclara facinora illustratus, nomen Magni accepit: quem tandefamigerata illa Pharsalica pugna a Caesare uictum, satelles Aegyptii regis interfecit.

s P AT R. v v s. Ociose hic nomen patritii positum erat, nisi suppleas de Druso, ut supra notauimus. t CAELI vs Antipater. Cic.in lib. declar. Orator. Lucium Caelium Antipatrum scriptorem pro ea aetate luculentum, iaris ualde peritum, multorum etiam ut Lucii Crassi, magistrufuisse narrat. Fuit & Antipater Tyrius Stoicus, Catonis Vt censis praeceptor, ut Plutarchus autor est. u P L v s eloquentiae. Quorum non parum multos hodie

inuenias, in quibus cum legalia studia sint solida ad ungue,

& ornata ad eminentiam, eloquentiae tamen ornamentis v

Bonfaeta dentur concedere. Bonifacius A merbachius delictae nostrae, Amerbacbim. philosophia, aliisq; elegatioribus doctrinis Graece de LatinEspectatus,olim auditor noster,nuc insignis Doctor,cloquentiam cum iuribus pulchre coniunxit. Acciarchic,nescio quem Vaccae pedem, ad cuius nomen inhorrescimus, hominem uecredo barbarum,Antipatro parum accommoὸate contulit.

x Lucius Crasῖς. ) Filius orat Publii Licinii Crassi, qui

Licinius cu ex P . Mutio natus esset, ut docet Cic. forte hic t moris Mutii frater dicitur: hunc Cicero & perornatum & breuem eiq; in dis serendo summam grauitatem, miram explicationem, argumentorumq; & similitudinum, si quando de iure ciuili, de aequo & bono disceptaretur insignem fuisse scimbit. Erat autem auditor Celii Antipatri, ut supra meminimus. y H v N c. L. Crassum. Cicero enim in lib. declaris Orator. cum Crassum Antonio illi magno oratori compana sint,p stea de eodem& in caeuola loquens, ipsum Crassim eloquentium iurisperitissimum, Scaevolam uero iurisperitorum te cloquentissimum nominabat: quod tamen hic Iureconsultuet alio ordine recensuit. Plin. lib. xxx ita. scribit L. Crassum oratorem, duos scyphos Mentoris artificis manu caelatos, seste tiis centum habuisse, eis tamen propter uerecundiam usum

non fuisse .Hic L. Crassus, latae fuit rectitudinis, ut cum prouinciam

510쪽

IN L. II. F F. DE ORIG. IVR

ulaciam Galliam obtineret,eiusq; inimicus Cn. Carbo, cuius patrem damnauerat, ad speculanda dedisquirenda eius acta, in prouinciam uenisici, Crassus eum no solum non summo uit, sed insuper locum ei in tribunali assignauit, nec ulla de re, nisi eo in consilium adhibito cognouit, ut ita integer, mum uirum experirctur.autor Valerius lib. iii . de fiducia sui.

s Post hos Quintus Mutius Publii filius ponis

tisex max.ius ciuile primus constituit. generatim in libros decem dc odio redigendo . muria audit res fuerunt complures, sed praecipuae autoritatis

ςAquilius Gallus, i Balbus Lucilius, qSextus Patapyriusa Caius Iubentius,ex quibus ζ Gallum ma 'Imentias

Aimae autoritatis apud populum iiise Seruius diiscit.Omnes tamen hi a b Seruio Sulpitio nominantatur, alioqui per se eorum scripta non talia extant, Ut ea omnes appetant. Deni nec uersantur 'ori 'omninomnia scripta eorum inter manus hominum, sed RSeruius libros suos compleuit, per cuius scripta, ipsorum quoq; memoria haberetur. Servius auαtem Sulpitius, cum in causis orandis primum Ioacum,aut pro certo post M. Tullium obtineret, trais

ditur ad considendum Q. Mutium de re amici sui

peruenisse. cum m eum sibi de iurei respondentem eum. ιριἰν ' parum intellexisset, iterii Q. Mutium interro - ς μ' gasse, Ma Q. Mutio responsum esse, nec tamen percepisse: Sc ita obiurgatum Q. Mutio: nan xisset,iterum, eum dixisse,' turpe esse patritio δί nobili uiro, & σς

causas oranti, ius in quo uersaretur ignorare. Ea uelut contumelia Seruius ' tactus ' operam dedit

iuri ciuili,& plurimu eos,de quibus locuti sumus, audiuit, 'instruetiis a Balbo Lucilio instructus aurem maxime a Gallo Aquilio,qui fuit Cercinnae.. G Itaq;

SEARCH

MENU NAVIGATION