장음표시 사용
231쪽
&quicquid percolatum fuerit, denuo cineri ad percolandum affunde. Postea quiescat lixivium per horas viginti quatuor, ut cineres fundum petant, & lixivium purum atque limpidum reddatur, quibus exactis decantetur in vas aliud, removendo quicquid est terrestre, quia bonum non es . In hoc lixivium, dum friget, mitte tomentum illud cocco tinctum, &cura ut ad ignem bulliat maxime moderatum et ea enim ratione lixivium rubro colore tingetur, & tomenti tincturam assumet. Primo ergo nonnihil tomenti recipe, atque bene ex prime, & siquidem coloris expers fuerit, aufer lebetem ab igne. Hoc enim est signum lixivium assumsisse tincturam tomenti coccineam. Postea tibiale lineum, vel ut vulgo manicam Hippocratis super capaci lebete vel cacabo suspendes, & per hoc tibiale tincturam omnem percomlabis, ipso etiam immisso tomento: &
232쪽
t lixivium omne percolatum suerit exprime tibiale simul & tomentum, ut omnem tincturam habeas, & invertendo illud a pilis lava, ut purum evadat nitidumque.Peractis his recipe aluminis roccae pulverati uncias duodecim, easque in vitrum grande frigida plenum mitte, ibique tandiu detine, donec alumen omne solutum fuerit, & ubi jam illud in aquam abierit, manicam a pilis optime mundatam super duobus baculis ita extende, ut qua parte orificium ejus patet, superiora, qua in pyramidem exit inferiora & subjeci umvas spectet. Postea aquam Omnem alumine insectam in lebetem vel ollam, qua cocci tinctura continetur effunde, & statim tinctura beneficio hujus aquae, quodam quasi coagulo, lixivio separabitur. Ergo lixivium simul &tincturam omnem ex ollula pura in manicam es unde, & lixivum transibit purum & limpidum, remanente in manica cocci tinctura; vel si
233쪽
omnino aliquid coloris secum traxerit lixivium , denuo in manicam rem deat, & conse Jhum erit negotium. Deinde globulos tincturae, manicae adhaerentes, ligula lignea pura movendo misce, positisque ordine lateribus recens coctis, laccam a manica
solutam , & segmentis lini exceptam,& latius aliquanto extensam illis impone, ut cito & bene siccescat: etenim diuturno humore situm contrahit, &colorem reddit illepidum. Quare si lateres plus humoris imbiberint, substituendi erunt recentes alii, tanto enim citius siccescit, siccata jam lacca auferatur a segmentis lini, & color erit pro pictoribus optimus, qualem ego Pisis saepius paravi. Notandum autem est, si color magis quam decet plenus & satur sit, plus aluminis rocmcae, si dilutior, aluminis minus addendum esse, & colores essicies ad
234쪽
C A P. CXVIII. Lacca ex leno Brasiliensierubia, valide pulchra.
SI ex his speciebus seorsim & una
quaque earum per se laccam extrahere volueris, eadem plane, ut supra de granis Nermes dictum est, ratione procedes, tingendo aquam hac vel illa specie, ita tamen ut minuS aluminis in singulas ligni, & rubim uncias quam granorum des. Etenim tinctura granorum altius latet, quam quae ex ligno Brasiliensi & rubia extrahitur. Cum ratione ergo dandum
est alumen, id quod praxis docebit. Praeterea in singulas tomenti libras plus ligni Brasiliensis & rubiae dabis,
minus enim quam grana Κermes tincturae habent, & hac ratione laccam pro pictoribus satis pulchram, & minore quam ex granis impensa habebis; ex rubia praesertim, quae laccam praebet pulcherrimam & coloris speciosi.C A P.
235쪽
C A P. CXIX. Laeca ex granis Termes: modus aliau magis expeditus.
IN hoc modo a me Pisis invento
gisterium, non lixivium, non tinctura lanae, nec tot alia, quot in supra di- isto, utut verissimo, revera tamen Iaboriosissimo modo. Expeditissimus ergo hic modus est, & eundem ess ctum producit, atque hac ratione peragitur. Recipe aquam vitae, quae primo destillaverit, & in lagenam ejusdem mitte libram unam aluminis bene pulverati, ut distatuatur. Postea addatur uncia una granorum Nermes pulveratorum, cribratorumque,
ut supra. Omnis haec materia servetur Iase vitreo, quod collum habeat minime angustum, agiteturque bene , & aqua vitae mirum in modum tingetur. Hoc peracto stet per quatriduum , & effundatur in vas terreum vitro obductum. Deinde re
236쪽
cipe aluminis rOccae uncias quatuor, easque in aqua communi distatue, atque hanc aquam solutionis effunde in vas illud , quo aqua vita granis Nermes tincta servatur, & super vase terreo per manicam extensam, ut de lacca & tomento dictum est, cola, & aqua vitae transibit coloris omnis expers , relinquendo tincturam in manica. Quod sit coloratior aliquanto transii verit, coletur denuo, & clara evadet Haec lacca cochlearibus parvis ligneis & puris excipitur, & eadem prorsus, ut antea dictum est, ratione, siccatur dc exiguo labore quantitatem laccs granorum Nermes multo majorem & nobilissimam habebis, uti Pisis probatum est. CAP. CXX. Rubrum in vitro pellucidum.
to salis nitri purificati permisce, & in
237쪽
vase terreo ad reverberandum & calcinandum per horas et in igne detine , extractamque postea & aqua communi calida totam , atque a sale separatam sicca, & colorem reseret rubicundum. Addatur aequale pondus salis armoniaci , omniaque super porphyrite trita aceto destillato imbuantur, siccenturque. Postea mittantur in retortam, quae ventrem habeat largum, & oblongius collum, atque per Iet horas ignis arenae sublimatorius adhibeatur. Postea confracto vitro, permistisque omnibus, que sublimata erunt, vel in fundo residebunt, pondus materiae exquiratur, tantumque salis armoniaci addatur, quantum sublimatione decessit, omniaque trita, & aceto ut antea m-buta , in ejusdem formae retorta ad sublimandum seponantur, idque tandiu repetatur , usque dum magnesia in fundo fusilis remaneat. Haec illa medicina est, quae crystallum & pastas colore rubro dia-
238쪽
phano, instar rubini tingit, atque huius medicinae viginti unciae in singulas crystalli vel vitri uncias dantur. Plus tamen vel minus dari poterit, prout exigere coloris ratio videbitur. Magnesitam autem oportet esse Pe- demontanam & bonam, haec enim vitrum pulchro rubini & mirum in modum specioso colore tingit. C A P. CXXI.
Rubrum instar sanguinis. Itri plumbi libras sex, nec non
vitri communis libras decem in ollam vitro albo obductam mitte,&ubi vitrum coctum purgatum que fuerit, adde, sed moderate & cum judicio,scoriam rubram. Incorporetur, misceaturque vitrum optime. Postea addatur tartarum rubrum pulveratum, & vitrum sanguinis instar rubicundum evadet. Quod si color nimis dilutus fuerit, addatur plus scoriae & tartari, & vase beue ignito, ubtrum dubio procul bene tingetur.
239쪽
C A P. CXXII. Color Balassi. Rittam crystalli olla exceptam
in fornacem mitte, & in aquam ter projice , posteaque magnesia Pede montana praeparata tinge , & purpurascet. Adde aluminis catini per incerniculum trajecti quantum sat est, ut purpureum evadat vitrum: idque octies facies, notando, Vitrum addito at umine non nigricare, sed flavescere, & in rubrum colorem vergere, abscedente magnesia. Postrema vice magnesiam solam,& nihil aluminis, nisi intensus nimis color sit adde,
& colorem habebis balassii pulche
C A P. CXXI II. Extrahere animam Saturni, quae inm-gotio semestorum vitri plurimis rebus inservit.
240쪽
do tantum aceti, ut quatuor digitorum altitudine exundet. Sine stare, donec acetum lactis colorem attrahat, id quod confestim fieri solet. Dccantetur acetum coloratum , affuso, ut antea recenti alio,& ubi coloratum fuerit, decantetur ut supra , idque tandiu fiat,dum acetum colorem nullum assumat. Mittatur acetum omne coloratum in vas terreum vitriatum,& quiescat, donec materia lae ea resederit, & acetum limpidum decant etur. Lactea enim illa materia anima& pars Saturni nobilissima est, quae in negotio encaustorum & vitri plurimis rebus inservit. Quod si lactea illa materia non bene resederit, frigidam affunder ea enim hoc praestare solet, ut fundum petat, si vero ne sic quidem resederit, acetum & aqUa evaporet: pars enim aceti maxime subtilis, & multi in re vitaria usus in fundo resid ei.