Carolus Mauritius Gamba a Passerano med. et philos. doctor ut in ampliss. Taur. Med. Collegium cooptaretur publice disputabat anno 1783. die 12. augusti hora 9. matutina. Facta cuilibet a sexto arguendi copia

발행: 1783년

분량: 128페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

CAROLUS MAURITIUS

A PASSERANO MED ET PHILOS DOCTOR

IFAMPLISS. TAUR MED. COLLEGIUM

COOPTARETUR

FACTA CUILIBET A EXTO ARGUENDI COPIA

3쪽

EX ANATO ME

EX PHYSIOLOGIA

EX MATERIA MEDICA

5쪽

Liueis nomine id designamus, quod corpora vi

sibilia reddit. A corporibus, quae lucida dicuntur lux per rectas lineas in sphaeram expanditur, eaeque rectae lineae luminosi radii vocantur: quum per rectas veluti per sphaerae radios diffundatur hinc perspicuum est ejus densitatem progrediendo imminui in ratione quadrata distantiarum a corpore lucente. Hoc principio utens Bouguerius , intensitatem lucis directae solis, lunae, flammae, phosphororum, tum per varia corpora trajectae comparavit,

ac definivit in egregio opere, quod de gradatione luminis inscripsit. II. Etsi vero lux quamdiu per libera spatia propagatur lineam rectam teneat, quando tamen exvno medio in aliud diversae densitatis transmittia' tur, ita frangitur, ut ad lineam ejus superficiei, quae bina media dividit, normalem accedat, aut ab eadem recedat. Et accedit quidem quando ex ratiori medio in densius medium transit, aut magis pingue recedit contra , si ex pingui magis, magisve denso in rarius, magisve macilentum progrediatur. Hujusmodi radiorum lucis deviatio refractio vocatur, quae ea lege peragitur ex Snellii invento, ut

6쪽

sinus adguli incidentiae ad sinum anguli refractionis constantem servet rationem. Huic legi immortale dioptrices opus superstruxit Cartesius, quo nimirum opticae ut inquiunt camerae , visionis, causticarum lentium , microscopiorum , telescopiorum theoriamo aem aperuit , perspicueque declaravit, Mastronomica phaenomen non pauca expedivit. III. Quod si lux ex uno medio in aliud incurrat eidem transmittendae ineptum , cujus superficies laevis sit, ac polita , ita reflectitur , ut angulus reflexionis aequalis perpetuo sit angulo incidentiae. Ex hac autem lege universa catoprica solo mathematico ratiocinio deducitur, seu doctrina omnis de speculis multiplicibus, planis, vel utcumque curvis, piit abolicis , ellipticis , sphaericis , cylindricis, coinnicis, vel cavis, vel convexis ea quidem facilitate, ac felicitate , ut eoruin speculorum phaenomena conclusionum veritatem penitissime confirment. IU Isaacus emtonus cum radium lucis per exisguum fenestrae oramen in cubiculum tenebricosum admisisset , eidemque crystallinum prisma objecisset, observavit radium in suo per prisma trajectu non solum refringi, atque a priori semita detorqueri, verum etiam in plures radios diversi coloris dissilire ac resolvi, rubrum scilicet, aurantium, flavum , viridem , caeruleum , indicum , violaceum

ex eo, quod eorum quisque ex ordine majorem rem

7쪽

sraelionem pateretur unde omnes simul in opposita alba charta oblongam imaginem constituerent.

Quo quidem eximio experimento primum ostendit luminis radium ex septem diversi coloris radiis componi, qui magis magisque ex ordine refrangi

biles sint. Horum vero unumquemque quovis, do, repetito quantumvis refractum ac reflexum. nativum. colorem eonstanter, immutabiliter servare deprehendit ex quo iure conclusit colores radiis lucis inhaerere , eorum scilicet unumquemque ita commovere sensorium, ut illius coloris speciem excitet. His vero coloribus album addidit ex omnium radiorum permixtione ortum in nigrum ex omnium defectu: denique innumeros intermedios intellctos quosque vicinos colores , quum nisi per gradus ex eorum altero in alterum transitus fiat, 4 Postremo in primum circuitio Quam vero lucis inprimitivos radios resolutionem refractionis ope NeW- tonus primum proposuit, in arcu caelesti , seu Iri de nullo non tempore natura exhibuerat.

U. Cum vero radii diversi coloris varium restactionis gradum patiantur, inde lit, ut ab objecto quolibet discedentas radii, per lentem crystatilinam refracti non quidem accuratam in ejus lentis Beo objecti imaginem reserant ut ex Cartesiana theoria sequeretur . in qua diversa haec refrangibiati a negligitur , sed coloribus Iridis in ambitui

8쪽

praesertim perturbatam. Hoc autem incommodum quod coloratae lucis dispersionem appellant, gravius, .magis sensibile est in Galileanis telesco. piis, unde tamquam praecipuum impedimentum a Ne tono assignatum est, quod iisdem perficiendis

obstaret. Cum autem diu frustra hoc declinare Nem. tonus conatus suisse , tandem de successu desperans ad reflexiva telescopia industriam suam convertit. At Leonardus Euterus cum naturam in ocuisti labrica diuersis mediis refringentibus usam suisse adverteret; neque in animum inducere posset quidpiam inutile molitam fuisse, ejus exemplum imitatus, ex crystallis diversae densitatis inter se coa. Natis lentes eo vitio omnino carentes parare docuit quibus telescopia omnium absolutissima, acroamatica dicta, constructa sunt, nulla videlicet coloratorum radiorum dispersione perturbata. Quam igitur de mirabili ac plane divina naturae providentia alte animo impressam opinionem uterus habuerat, recondito pulcherrimoque arcano , quod e tono ipsi uerat impervium , natura ipsa tamquam amplissimo praemi remuneravit. UI. Anno 6 3. Dominicus Cassinius in perio do eclipseos primi Satellitis Iovialis retardationemohservavit, ex qua conclusum est lucem tempus I 6. circiter minutorum insumere in percurrenda diametro orbis annui telluris, quam deinde sententiam,

9쪽

Roemerus, Ne tonus, Bradleyus weaeteri pleri

que astronomi receperunt , novisque observationibus confirmarunt, ex quibus consequitur lucem octo circiter minutis a sole ad nos pervenire neque adeo in instanti, ut censuerat Cartesius, sed sucincessive propagari. suae inuidem Queis velocitas

enormis est,in soni velocitatem , qui mille circiter

pedes intra minutum secundum percurrit, Coco . 'superat. Etsi vero lucis velocitas tanta sit, inito tamen computo ostendit Eulerus fixarum, quaesul gentissimae nobisque maxime vicinae sunt, lucem non nisi sex annorum spatio ad nos propagari, at que adeo si earum sorte aliqua extingueretur, eam

nobis ad se adhuc post ejus extinctionem annos visibilem futuram esse, et denique si fixam aliquam illis millies a nobis remotiorem esse ponamus, quod ex mira diversitate fulgoris fixarum haud proha bile est, elapso ab orbe condito tempore ipsius lucem ad nos usque nondum pervenisse, ipsamque nobis visibilem reddere hacimus non potuisse quae animadversio hujus mundi immensitatem ejusdemque auctoris magnificentiam, potentiamque pandit, mirificeque declarati VII. Primum, ac praecipuum huius nostri plane tali systematis luminare sol est, quem veteres ripatetici qualitate castorisera, ae lucifera praeditum esse docebant. Recentiores vero confusa hac,

10쪽

populari cognitione minime contenti illud insuper

investigare adgressi sunt, utrum Solis, ac lucidorum corporum Huvia aliquot tenuissima undique expanderentur, quae lucem con tituerent, an potius fluidum quoddam subtilissimum per spatia ominnia latissime diffusum , cuncta corpora plus minus v libere pervadens, aethereum dictum concutein rent, in vibrationes cierent, eo plane modo, quo ab elasticis trementi hus orporibus circumfusus

aer in sonoras oscillationes adigitur. Hinc duplex extitit omnino diserepans de natura lucis opinio,vthralionis ut inquiunt, emanationum Illa ristesto, Hugenio, utero placuit, haec Ne tonianis philosophis magis arrisit Ne tonianis inquam philosophis . nam Ne tonus ipse huic penitus non videtur acquievisse si cum alibi ex lucis velocitate ipsius aetheris raritatem δε elasticitatem inito computo χὶ investigaverit, ae definiverit. Et haec quidem postrema hyp thesis, ut analogiae, & naturae majestati magis consen

tanea est, sic phaenonlanis omnibus explicandis est aptissima ut enim numerus major minorve vibrationum aeris intra datum tempus sonum plus munusve acutum constituit, ita aetheris requentiores ratioresve vibrationes alium aliumque colorem ex-

r Hane reposui post opticam quaest. XXIX. 2 rae cis quaest. XXI. XXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION