Conspectus præsentaneæ morborum conditionis

발행: 1793년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

fert.

Caephalalgia vehemens mutatur in dolorem stomachi, atque hic transit in do-Iorem intestinorum. Post phoenomena ordinaria capitis statim colica stomachi , et intestinorum

orta Pst.

Dolores vagi cessant oborto dolore in Calcaneo dextero , qui durat per duos annos , hoc disparente redeunt dolores cum sebre. Haemicrania cessante gena ejusdem lateris intumuit , et disparente iterum rediit. Dolor capitis cum aliquo sensu Vertiginis , et sanguine ex naribus , solvitur Per apparentem ruborem in Iabio superiore , et extremo naso , qui mutatur tu Crustas obsidenteS pinnam dexteram na

rium.

Lateris sinistri dolore evanescente orti sunt dolores Iancinantes capitis , atquQiis disparentibus excitata est febris intemmittens , quae iterum siluit redeunte lateris dolore. Materia morbifica diu permanet in aliqua parte , praesertim si muco inhaereat, sed tandem eam partem deserit, atque alium locum transfertur. Sic phthysi-

172쪽

I5aeus, et haemophtoicus convaluit, sed venenum ad Caput translatum subito magnam visus debilitatem intulit. Vidi etiam

per menses intestina affecisse , deinde illa deseruisse , atque a sanguine reSO Ptum , caPut, fauces , pulmones petiisse , aut dirum exanthematicum morbum dedisSe. Dolor ad scapulam evanescens paritvertiginem , atque ea Cessat redeunte d

Iore.

Dolor ischiaticus prompte ad alterutrum brachium salit cum aliqua articulorum , et brachii intumescentia , sed cito etiam in hac parte disparet. Dolor musculorum abdominis facile ad latus sinistrum pectoris ascendit, atquOex eo loco gradum facit ad dorsum. Viro cuidam , cui dolebat malleolus Cum aliquo rubore , accidit , eodem disparente , Ut brevissimo temporis spatio doleret lateralis externa Capitis pars Cum Ustionis sensu, atque eadem nocte capilli eo loco deciderunt. Dolor ischiaticus in ischuriam contuma

cem ConVertitur.

FreqUenter autem succedanei effectus

sunt dolor in genu ejusdem lateris , di

Dolor stomachi cessat oborto dolore iusinistro genu.

173쪽

I53 Dolor stomachi punctorius in gravati

Dolor stomachi , qui per annos etiam Vexavit, Cessat adveniente quadam rigiditate tibiarum per annum , et Ultra; r vertitur ea diminuta, sed hae iterum aucta cessat dolor stomachi, permanent autem auris sinistrae, et brachii sinistri

A pluribus mensibus foemina patitur rigiditatem tibiarum, et frigus, COSSantibus omnibus stomachi, aliisque incommodis , ita ut videatur venenum in min sculis tibiarum collectum.

Dolor stomachi transit in oesophagi constrictionem , et phlogosim saucium , atque vicissim ex phlogosi faucium oesin phagi constrictio sine ardore , P tea d

lor stomachi cum ardore Sequitur. Dolor stomachi cum magna agrypnia , et deglutiendi dissicultate evanescit translato veneno ad caput sine capitis dolore ς .magna mentis Confusio cum vertigine et aurium sonitu evenit , neque Caput moveri poterat sine animi desectione. Nullae frequentiores mutationes ali

machi dolor , alia mala excipienS. Dolor sterni cum aliqua intumescentia mutatur in tumorem genae dexterae Prope

174쪽

pinnas narium , hic transit in ruborem Oculi si distri , atque hic remediis dispuI-sus dedit per plures dies vertiginem , et

mentis perturbationem CV m metu SyΠCΟ-PQε , aut apoplexiae , quod phoenomenum Cessavit oborta vehementi sternutatione , et recurrente dolore sterni. Gena sinistra tumet , et profunde dolet , sed sine apparente rubore ἱ hOC tumore resoluto gravis angina suboritur, rubor in altera gena existens , et eVanescens in homine bilioso mutatur in sopo

rem.

Gastrodyniam excepit haemorrhagia ut ri , sed ea rediit cessante haemorrhagia. Curata laxitas gingivarum scorbutum referens remediis tonicis , et repellentibus subito perturbationem Capitis, et Cae- phalalgiam attulit, idem etiam pluries evenire vidi, si rubor oculorum dispeli tur repercutientibus. Impetigo manus si disparet, caput assi- Citur, et mens submovetur. EO tempore magna irascibilitas; evanescente impetigine manus, sudoribUsque non amplius excultis ad tibias translato veneno phleg-masia dolens in utraque tibia , dextera tamen magis tumente, licet impetigo major esset in sinistra.

175쪽

Lippitudo evanescens in magnum Periculum conjecit aegrum , suborta a popimaia , aut gravi dispnoea. Leucorrhaea diminuta iterum apparent prima incommoda, odonthalgia recurrens,

aut tussicula. Haemorrhoidum fluorem album disparentem Consecutus est seuSUS

puncturarum in labiis , et genis, deinde

εuccessit febris exanthematica. Fluor idem albus cum pruritu Cessans

dedit febrim intermittentem, quae non cessit cortici peruViano. Lene epispasticum brachio applicitumodonthalgiam sedat, quo neglecto redit. Tandem epispasticum attrahit in partem inferiorem brachii maculam rubram erysipelatosam oblongam : instar ecchimosis tumet pars , et dolet , et aliquantum ardet, sed pustulae nullae elevantur : disparente hac phlogosi, nunc tussicula , nunc dolores intestinorum , aut Iumbago

cum parva febri ; ergo odonthalgia, tussicula, lumbago, phlogosis faucium, dolores intestinorum , et macula erysipelatosa, quae duorum, aut trium dierum spatio evanuit, ab eadem caussa Susti

nentur.

Odonthalgia diminuta dolores in exte no pectore , et brachii excitati sunt. Odonthalgia in latere sinistro ex dato

176쪽

ec protico manescit, et advenit tussis , alias similiter pertracta dedit subito dolorem lateris SIn IStri. Odonthalgia in ruborem prope pinnas narium , et hic Cito transit in dolorem stomaChi. Odonthalgia facile ad pectus , et a Pectore ad caput ascendit. Obalgia quievit oborto dolore capitis in fronte, qui sine apparente rubore dolorem tamquam ex imposita lamina ignita referebat, atque hujusmodi dolore evan scente eXCitatus est dolor stomachi , et tussichila. Videtur primum corticem pulmonis ab tingere , et extremitatem pulmonis, inde inspiratio consuevit fieri major, atque

vestes angUstiores sentiuntur.

Pustulis fatuis , quae jam a quatuor annis in brachiis , Coxis , et tibiis persistebant , aliqua ex parte evanescentibus statim suborta est tussis , ea stiperatur calore lecti , et aliquo nato sudore , iterumque apparent pustulae fatuae. Disparentes per eccoproticum pustulae, quae . in Cute eXistebant , eX USU PUrgantis dolorem intestinorum inferunt, atque sensum ardoris in intestino recto. Perniones tota hyeme perduranteS SE- dant stomachi dolorem, sed iis exeunte

r Diuisaso G sis

177쪽

157 .

vere omnino resolutis, et evanidis , redit dolor stomaChi.

Ρernionibus similiter evanescentibus do-Ior pectoris in sinistro latere statim ad-Venit , atque SpUtum Cruentum. Disparente phlegmasia laterati abdominis in regione illiaca primum vertigo, deinde visus obsCuratio producta est, cui nihil. profuit jusculum Viperinum. Plegmasia pedis dext i Centenis eXperimentis mutatur in dolorem stomachi ,

atque innumera alia mala Varia ratione se excipientia , quae Cessant redeUnte pedum phlegmasia. . Per sex , et ultra menses perdurat tussicula , atque ea Cessat adveniente oculorum rubore , qUO eVanescente gravis

Cephalalgia , atque haec phoenomena ita se excipiebant, ut unius apparitio alterum deleret. Rubor oculorum in vertiginem , et Capitis perturbationem , et in anginam abit. EX suppresso sudore in febri hujusmodi statim acerbissimus dolor intestinorum cum lipothimia , qui per sudorem restia tutum dissipatUr. Cessante sudore statim dolores in cute exorti fuerunt. Tussis cum sputis pituitae purulensae, dolore lateris , febricula , summaque Co

178쪽

I53 Poris emaciatione, et spirandi dissicultate

pene hominem Confecerat subnata contumaci cephalalgia ; translata nimirum materia morbifica ad Caput, tussis Cum reliquis phoenomenis ex integro Cessavit. Febris catarrhalis cum tussi, et angm stia pectoris , atque sensu interni Cujusdam ardoris in pectore , oborto sudoro foetido miteεcit, evanesCente omni Pectoris molestia. Sudor non excolitur, et statim redeunt prima incommoda , quae iterum abeunt per redeuntem similem Smdorem , pulsusque fere ad naturalem statum redigitur , aliqua tamen superstite ejusdem conditione praesentiam vitiosi humoris adhuc denunciante , lectum deserit aeger re non confecta , et iterum queritur de quadam angustia pectoris sine sensu

ardoris , sed cum aliqua faucium phlogosi. Tussis ferina, quae singulis annis revertebatur in muliere 5O annorum , mutatur in colicos vehementes dolores , qui superantur foetido sudore ; sed iis convenienter non excultis rediit tussis. Resorpta materies tumorem aliquantum

dolentem facit in collo. Rubor oculorum in tussim transit. Si venenum jam ad cutim delatum fuerit , eamquo deserat, in musculis se ab-

179쪽

Mondens , Statim sudor cessat , ab exterioribus ad interiora , ab artibus ad caput , et pectus Venenum transfertur.

EFFECTUS RERUM , QUAS NON NATURALES DICUNTUR.

tantopere persentiat aeris vicissitudines , et mutationes, ita ut qui una die alacerest, atque ad motum etiam expeditus , altera die imbecillus evadat, atque etiam torpiduS. Similiter diversa est animi ratio propter aeris variationem. Et sane tristitia , irascibilitas , et quidam pavor Sine Caussa , aut animi quaedam tranquillitas incredibili inconstantia excitantur pro varia temporum conditione, et licet eorum nonnulla omnibus fere hominibus etiam sanis Communia sint ; in hoc morbo ea vi, intensitate, atque adeo insigni mutatione, sere morbi genus est, quod

180쪽

I6O subito fere apparent , ut evidenter ex interna promanent dispositione. Auster Caput gravat, et mala capitis accersit, imbecillum hominem facit, et tristem. Aer frigidus , et aquilone perfla-tUS , quamdam membrorum rigiditatem , et movendi impotentiam inducit, spirandidissicultatem infert , conticescentes dolores renoVat, pedum phlegmasiam repellit , doler sque caput facile reddit ; aer

SiCCUS motus nervorum spasmodicos incitat, atque auget ea omnia mala, quae ex Cute obturata nasCuntur. Inconstantes

aegri loco stare nequeunt , de cordis tremore quodam et palpitatione queruli somnum dissicile capiunt, qui abruptus Ust, atquis subsultibus , et terroris recursu interruptus. Commodior est humida aeris natura, si tamen frigida admodum non

sit, nihil enim est iis frigore intolerabilius. Hujusmodi aer allicit vitiosam mombificam materiam ad tibias, phlegmasias

earumdom inferens: facilius etiam, et diutius venenum in membrana adiposa, et tela cellulosa externa conquiescit : Contra in aere sicco et perflato majori facilitate caput assicitur, atque in strigmsis mens submovetur, et frequentiores

sunt morbi pectoris, et signatim phthysis. Calente autem anni tempestate longe

SEARCH

MENU NAVIGATION