Georgii Buchanani ... Opera omnia, historica, chronologica, juridica, politica, satyrica & poetica ... curante Thoma Ruddimanno, a.m. cum indicibus rerum memorabilium, et praefatione Petri Burmanni, in duos tomos distributa item, rudimenta ... access

발행: 1725년

분량: 788페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ΕLEGIARUM LIBER .

3o Spem misero vitae secit, opemque tulit: Quod natum patri, civem servaverit urbi: Haec, age, quo poenae nomine digna putes

At vos majorum requiescite molliter umbrae, Vestraque purpureo floreat urna croco,

31 Qui bene servati statui stis praemia civis,

Ut premeret fortes querna corona Comas.

Illo debuerat mulier tam strenua nasci Tempore, virtuti cum suus esset honos. Clarior haud esset Latiis Laurentia fastis, o Aut Dea, quae nuda vult meretrice coli. At nunc invidiae est virtus: contemtus honesti, Neglecto recti pondere, regna tenet. Quae fora tot caperent statuas, si digna fuissent Reddita virtuti dona, virago, tuae t4s Quae nunc, me miserum, es rea criminis, id modo crimen Si sit, quo demto vivere nemo potest.

Osticium si crimen erit, si nocte dieque

Aspera blandiloqua frangere corda prece: Vincula si Veneris lunt noxia, legibus arce: ro Nulla dehinc ornet limina festus Hymen. Ne liceat gravibus medicos arcessere morbis, Si nullum, medicos qui vocet, esse licer. . Sin & blanda Venus gerantum secta propaget, Et medicam morbis addere fas sit opem: rs Poscere sin fas est, ' quae fas fecisse, rogare Et medicum, & Venerem conciliare licet. Quod si parva licet magnis componere, lenae Munere comperies quot placuisse Deos

Anne aliud quam lena Venus, quam leno Cupidoroo Quaeque praeest primis pronuba Iuno toris 3 Quique domas duras Domiti, ic Domiduce puellae

Ductor ad externos cum venit illa Lares pq Anne Iugatinum tibi, Pilumnumque, Premamque, Pertundam,& Subigum, teque Hymenaee canam ρCumque Libentina Manturnam, Voluptamque,

I Gener-tum sivi propa tJ Quidam sor-xe νmmatim hic legerint , propter illud Lucretii lib. I.

Geu is myde peneratim flecta vagent. At nulla, me jussice, id necessitas cogit.

Gyrat dum Syntag. I. 4 Anne 'χ---J Ira legendum, non quod pluribus libris irrepsit Iustativum.

Priarmur autem Vocabatur quoa conluis

es confungeret, August. civ. Dei, lib.

322쪽

; S: ELEGIARUM LIBER.

Et quae de timida virgine nomen habet Sedula multorum , Valli, si lena Deorum Implevit partes, crimen id esse putas Dedecus est homini, quod numinis aequat honores p o Res erit huic poenae quae dedit astra Deis Sed neque connubiis praesunt haec numina solis, Et Gne connubio est non inamoena Venus. Respice Pieridas, Valli, tua numina, Musas, Virgo in virgineo vix erit ulla choro. 7s Orphea mulcentem silvas agnoscit & amnes Calliope genitrix, Uranieque Linum. Furta tegens uterus reliquas facit esse pudicas: Qua casta est 3 sterilis, vel sine teste parens. Nec taedis super astra fides servata maritis,go Nec patrem appellas ipse Gradive Jovem. Forte pudicitiae seclis fuit ampla vetustis Gloria: sed titulo gloria sola tenus.

Quam nunc utilitas, mos, consensusque recusat

Publicus, haud falso si licet ore loqui.

Cum mare, cum tellus homines populetur, & ignis, Tot pcreant morbo, tot sera bella necent :Cumque hominum in pejus solertia callida semper Inveniat caussas in sua fata novas: Tun' prohibere potes Veneris commercia Z lenasso Si tollis. Veneris commoda quanta vetas 3Tun' prohibere audes Veneris commercia y sola Humanum poterunt quae reparare genus λ Nam neque Partheniis nunc quercubus editur Arcas, Curetes pluvio nec geniti imbre cadunt: sis Nec gravida fratres sunduntur nube bimembres, Nec vivunt Pyrehae saxa animata manu:Myrmidonas nusquam gignit lamica, nec usquam Ficta Prometheo spirat imago luto. Una quidem superest, superest ars unica, Valli,

roo Quae reparat nostrum contintratque genus.

Huic quota pars restat detracto munere lanae,

sive

son. purei 3c sorte melius. 2 Nam nequa Paribemisi De Arcadi-hus quercubus editis. vido Statium Theb. IV. 27 . De Curetibus Ovid. Met. IV. 81. De centauris nubigenis Virg. .Eneid. VIII. zy3. De hominibus a De calione Ze Pyrrha, iactis post terga lapidibus, reparatis Ovid. Met. I. 399. De formicis in Myrmidonas conversis Net. VII. 6s . De homine a Prometheo ex luto filio Met. I. 31. Hine quota para restati Steph. de Pa.

323쪽

3 It

ELEGIARUM LIBER.

Sive torus, Veneris seu vaga furta placent Lena toros auget scecunda prole maritos, Ne serie soboles deficiente cadat.

ior At si legitimi serventur scedera lecti,

opprimet illustres quanta ruina domos Iuppiter dc Bacchus succurret munere lenae , Atque geret partes Mars dc Apollo viri. Gignet Alexandrum serpens, qui Persida vincat,t Io Perniciem Libyes Scipiademque draco:

Aut personatus juvenis sub nomine amicar Sacra Bonae intrabit non temeranda Deae. Sed neque conjugium conjux castum expetet ullus, Si quicquam sano in petiore mentis habet. i is Quae calla est, tetrica est eadem tristisque, nec octo Didueit risu mensibus ora quater: Oscula dat veluti pulla cum sindone mater, Funera quae nati luget acerba sui. Praetereo prudens quos nox thalamusque torusquemo Continet occultos di sine teste jocos: Quos mihi si tollis, nec casta Lucretia conjux Hac placeat lecto conditione meo. At quae surtivae Veneris commercia novit,

Mille virum tristem leniet illa modis. ras Si peregre it, plorat: redeuntem amplectitur, ulnis Comprimit, exanimis deficit inque sinu: Accusatque moras, & verbis oscula jungit: Oscula dum jungit, fletibus ora rigat. Et queritur ceu laesia prior suspiria ducens, I 3 o Percursatque agili sedulitate domum. Hae e bona si doctae debent connubia lenae, Quantum illi coelebs debeat ergo torus Debet ei coelebs, gelido quod sicere brumae

Non cubet occlusas frigidus ante fores:

r 3 s Fabula quod non sit vulgi rumore sint istro, Apta quod ossiciis tempora liber agat. Ipse tibi es testis, quid enim mani se ita negemus Z Ars lenae quantum commoditatis habet: Quae si opera quondam te destituisset amantem,r o Uenisset studiis heu mora quanta tuis 3

t saera Bonae intrabiti P. Clodium in- stuprum illaturus. Vide Cicer. de Aru'. nuit . qui in sacellum Bonae quod cap. I 8. pro Milone II. Dion. lib. nulli viro intrare liectat, muliebri ha xxxvii. bitu penetravit, Pompejae Caesaris uxori

324쪽

ra ELEGIARUM LIBER.

Publiea Burdegatae pmhibent decreta lupanar: Iudicio lenae nec licet esse tuo. Quid facient inopes juvenes, peregrinaque turba' Quid miseri mystae, Funigerique gregesti s Quid Monachi reliqui Z quorum tentigine nervos Assidue vexant vina, juventa, quirat Claudere cum precibus possint Acheronta polumque, Et coeli, Stygias & leserare sores, Secure ut precibus possint intendere, apud ter so Illorum justas fac valuisse preces. Adde quod e furto proles felicius texit, Quam cum legitimo vincula more ligant. Nempe quod assuetae Veneris fastidia gignit Copia, nec gratum quod licet, esse solet. Is s Sensus hebes languet, torpetque ignava voluptas, Acrius ardescit saepe repulsus amor. De Iunone Iovi satus est modo Mulciber unus, Claudus ab AEtnaeis squalidus usque rogis. Mars surto,& Pallas, Phoebus, Bacchusque Venusque, i 6o Et qui saxificae Gorgonis ora tulit: Quique tulit coeIum, quique extulit igne parentem, Quemque suum auctorem Martia Roma vocat. Quosque foret longe numerare molestius, undx Quam Libycae fluctus si numerare velis. 36s Nec tamen hic metuit livor confingere crimen, Esse ubi par merito gratia nulla potest. Nec satis hoc visum eli meritis non praemia reddi, Sed vitii officio nomina falsa damus. Peccet ut hic vulgus, queisque ignorantia crassa iro obsita Cimmeria pectora nube premit 3-

Absit ab ingenio, Valli, foedissima labes,

Barbaries mores nec notet ista tuos ιQuod fuit ossicium quondam melioribus annis, Ut vitium, crimen nequitiamque Putes. ars Nam neque vim vertit, nativaque nomin3 rerum, Ut niveas tingit cana senecta comas. Nec si mutarit tempus cum corpore formam, In vitium virtus degenerare Potest. Sola manet patiens aevi, securaque damni, ago Nec metuit longas temporis una moras.

Virtutem appellem Z quidni quae noxia nulli, Eximia

325쪽

3 3 ELEGIARUM LIBER.

Eximia multis commoditate placet. Ut tibi non prosit, seris neque serviat annis, Utilis at nato sorte erit illa tuo. 18s Attamen haud Veneris tibi sic deserbuit ardor, Nullaque sub docto pectore flamma Calet, Ut veteres penitus possis abdicere amores, Nullaque Cypri gente gaudia nom Deae. Nulla quoque ut capias, nimium livoris iniqui est, Im Queis careas, alios velle carere bonis. Nam licet acer equus senio sit fractus inerti, Bellica cum aucae signa dedere tubae,

Robore adhuc retinens deficiente minas. rys Ductor & emeritis Martem qui deserit armis, Et procul a caltris otia lentus agit, Instruit exemplis juvenes, hortatibus implet, Nec sibi calcatas obit ruit ille vias. Absit, ut invideas aliis tendentibus illuc, Loo Quo tibi, sed lenae munere, facta via est. Per Charites, Musasque tuas, Valli optime, quarum Funguntur lenae carmina saepe vice, Mystica per Veneris, quarum est lena una sacerdos, Perque Cupidineas, tela timenda, faces 32os Per Veneris comites Bacchum, risusque, salesque, aeque hilarent genium, gaudia laeta, tuum: Vel mitte innocuam, vel lenam absolve nocentem, Si modo, quod lena est, lena sit ulla nocens. Finge tibi pariter cunctas procumbere lenas, aio A quibus ossicium sedulitatis habes: Finge tibi pariter cunctas astare puellas, Oreque blandiloquo talia verba queri: Aut una damnato omnes, aut crimine solve, Iuncta etiam nostris est tua 3 caussa malis. t Is Damna, si damnare potes, quae noxia nulli, Grata sua multis sedulitate fuit: Quam nemo accusat, quam nemo coarguit, idem Quin testis culpam publicet ipse luam. Illa potest mores, populo ' vel teste, tueri: ato Legitimus quaestus nunc facit esse ream.

326쪽

334 ELEGIARUM LIBER

Si vitium esse putes, poteris Credere tactvnn: Si factum credas, ne vitium esse putes. IV. Ad Ptinmaeum ' civium russaeum, S 3 Desium Teciam,' cum articulari morbo laboraret. M. D. XLIV.

O Animae, Ptolemaee, meae pars altera, tuque Altera pars animae, Tevi Iacobe, meae, Scire iuvat quid agam i vivo modo, s modo vivit

Pondus iners, animae corpus inane suae.1 Sed tamen ingratas ceu vivi diicimin auras, Et trahit exanimem languida vita moram. Ignea vis febris rapido sic perfurit aestu, Ut minus 2Etnaei saeviat ira rogi. Torrida concretis lapidescunt viscera grumis, Eo Et latebras renum calculus urit atrox. Ut Cereris possint, ut Bacchi munera Credi Tacta Medusaeis obriguisse comis. Sed tamen haec nostri levis est accessio morbi, Et pars immensi vix numeranda mali ris Humor enim cunctos late dissulus in artus, Qua jungunt flexus ossibus ossa suos, Obsedit caecas pigro marcore lacunas , Cunctaque torpenti frigore membra ligat. Ex humeris pendent sine robore brachia laxa,ao Nec fluidum cervix sustinet aegra Caput: Genua labant, & crura tremunt, lassique recusant, Tam celeres nuper, me modo λrre pedes. Sic ego de iunctus jam vivo, mihique superstes,

Et, vitae amisi munere, fata moror.

is Quodque mihi superest fugitivae lucis, id omne

Dividit in poenas Parca severa meas. Nam

et Pro emisum Quis hie suerit Ptol. span. tom. III. pag. 479. ubi enumerat Luxius Tastaeus indagare nondum potui. eius scripta. & Nicol. Αnt. Biblioth. Burdegalensem fuisse docemur ex Sylva- Hisp. tom. I. Pag. 24 . Commentarum carmine i I. J rium de rebus a Lusitanis in India apud 2 Luxium Tasa J Rob. Steph. I 69, Dium gestis , eleganti & Latinissimo& Patisson. Luxium Tapaeiιm Vasionem , stilo scriptum, ornavit Buchananus Epi-O Deobum Trerum , cum talis-α - - grammate , quod in prioribus editioniura morbo. bus omissum nunc post Psalmos inser-3 Iacobum inum J Iacobus Te vius tum legitur. JBracarensis, cum Lutetiae docuisset lite- 4 tam arti lari morbo i Basi I. cum ea

ras. Burdegalam a Goveanis evocatus, dasιlutione amiculara morbo laιππια.

pollea in Conimbricam Academiam de- Tam celeres nuper J Rota Steph. α ductus fuit.. vid. Schori. Biblioth. Hi- Patisson. Tam staticis.

327쪽

ELEGIARUM LIBER.

Nam dum lenta subit nervos pituita, cavisque In latebris tabes viscida membra Coquit: Tunc ego felicem Tityum atque Promethea clamo ἀ3o Una quibus tantum 1 is in carpat avis. Non ita distentis laxantur Corpora nervis, Cum petitur dubii criminis indicium: Non ita vexatae tenduntur vincula navis, Cum notus insano miscuit astra freto.

3r Hic ubi desievit, succedit calculus: illum

Protinus cnascens acrior hydra subit. Aut cava tinnitu demurmurat auris acuto,

Aut facit arentem labris anhela sitim: Aut sensim illabens lentus pulmonibus humor ψo Vexatum tussi quassat utrumque latus. Interea medicus decocti uligine ligni oppugnat lentam persequiturque luem. Hic cibus, hic potus tenuatos recreat artus, Et cum vicina praelia morte gerit. r At macie informi succum populante refugit Et vigor & vultu qui fuit ante color. Squalidus obsedit faciem stus, ossaque praebent Membra per arentem dinumeranda Cutem. Et velut in speculo se lumina cernere nolint,so In latebras penitus retro abiere suas. Denique vos animis talem me fingite, quales Ad tumulos manes credit adeste timor. Qualia pinguntur miseris simulacra figuris Terrificae Mortis, mortiferaeque Famis.

rs At neque Tastaeus, nec Tevius assidet, ore Suaviloquo longum qui vetet esse diem: Nec mihi delicias blandi facit oris Alanus, Nec lepida alludit garrulitate Petrus: Nec recreant animum doctis sermonibus aegrum clo Caetera Vasconicae turba diserta scholae. Sed nec amicitiae mihi pectora cognita certae In mediis hic me deseruere malis. Saepe mihi medicas Groscollius explicat herbas, Et spe languentem consilioque juvat: Ss Sae

I Atanti Foete intelligi mr Nicolaus lanus Μedicus , cuius librum de Santonum Regione & illustribus familiis , editum a lilio Ioanne recenset Le Long. in Bibl. Hist. Francica n. I q. Petrus vero v. 8. & Groscollius vos. mihi a hue ignoti Iatent.J

328쪽

6r Saepe mihi Stephani solertia provida Carli

Ad mala praesentem tristia portat opem. Turnebus Aonii rarissima gloria coetus Ossiciis vacuum non sinit ire diem.

Caeteraque ut cessent, Gelidae 3 pia cura sodalis o Et patris & patriae sustinet usque vicem.

Ista levant animum, cum tellus luce retecta est: At cum sol vitreis praecipitatur aquis, Ingeminant moesto pallentes agmine curae, Fingit & in formas somnia mille sopor. s Illa mihi vestros per Caeca silentia vultus, Oraque per tenebras conspicienda larunt. Alloquiisque levant animum fallacibus aegrum, Et prohibent longas noctibus esse moras. Sit licet haec nimium levis dc fugitiva voluptas,8o Dulce tamen caris sic quoque posse sevi. Fors de nocte ili huc etiam me somnia portant, Et statuor vestrum pallidus ante torum :Et tenui landens suspiria moesta querela Commiseror vitae fata sinistra meae. 8s Hoc vetet illa mihi sors hactenus aspera. sarda

Nec saltem hic nostras abnuat aure preces. Et vos obscurae suavissima pignora noctis Somnia, pennato Concita turba gradu, Effcite absentes dolor hic ne tangat amicos,so Solus & e nostris sim miser ipse malis. Quod si Parcarum non exorabile numen Ruperit ante suum stamina nostra diem, Sera mei fidos accedas fama sodales Funeris, & longa quam pote falle mora. yy Et, vos unanimes lacrymis absistite amici, Neu gemitu manes sollicitate meos. Si quis erit sensus supera quid agatur in aula , Libera cum vinclis corporis umbra fugit, Ues er erit luctus nostrae quoque lugubris umbrae, I Nec mihi mors longi meta doloris erit.

I . saepe inibi StephaniJ Ex hoe Buehanani disticho recte colligit Metiastius Carolum Stephanum Roberti primi fratrem Μedicum fuisse . Anti - Baillet Tom. I. S. 68,

a Gelida J Ita Steph & Patissi alii

autem ramnes, - ut cessem Peliae. γε - t

elegat Lector.3 GNitae me euis Mahal Vide quae nos ad Buchanani vitam, ad annum II 62.

329쪽

ELEGIARUM LIBER

V. Ad Francis Olivarium, Franciae Cancellarium, nomine scholae Burdegalensis. I pudor audaces sineret suus esse Camoenas, P Et qui virginibus purpurat ora metus IOmnis Aquitani properaret turna Lycaei

Ante tuas supplex mane rubente fores.s Quod tamen ingenuus fari pudor impedit illas,

Promtus & in sexu debiliore rubor , Una jubet, teneris tibi cognita scilicet annis,

Pauca quidem haec verbis nos memorare suis. Pene suum rediit circumfluus annus ad ortum,

io Et prope desessis Phoebus anhelat equis, Ex quo pauperies inopes miserabilis urget Pieridas, juveni numina nota tibi. Si fera barbaries trepidos vastaret agrestes, Et quateret bello moenia durus Iber, is Publica privatas lenirent damna querelas, Iunctaque cum populi tollicitudo metu. Nunc mala tempelias belli detaviit, urbes Pax fovet, di pleno copia larga sinu.

Rura quies secura colit, mercator inermiseto Impavido tutas remige sulcat aquas. Caetera tranquilla: senserunt commoda pacis, Cum mala nos bellis asperiora premant.

Quid modo squalentes turpi rubigine mores Profuerit studiis excoluisse bonis as Quid modo barbariem iuvet expugnasse rebellem, Inque triumphato figere castra solo: Si tamen incolumi Francisco dc prole, secundum Te quoque post regum sceptra tenente locum, Nos tenet obsessos misere crudelis egellas,3 o Nec sinit Aoniis credere semen agris Haec quoque non nostrae pars est potirema querelae, si tibi neglectae destituamur ope. Cum tamen ad summos per nos sis vectus honores, Ingenuo verum si licet ore loqui, Quis neget insontes tali sub clade Camoenas, Et non horrendi criminis esse reas p

x Si νυδον audaeesJ Non irritos fuisse olivarium scripta. hos Buchanani Eleg ost ndit Ode x asta ei agrestra J Rob. Steph. & Pa- Miseell. IV. ad eundem F. tision. vexaret.

330쪽

118 LLEGIARUM LIBER

Si nee, Clivari, saltem tibi credita caussa est Nostra, patrocinii digna favore tui: Si mala non puris vitiemus pocula succis, o Mistaque cum liquidis toxica demus aquis;

Non petimus velum deprenis obtendere culpae: Plectantur poenis crimina ciuaeque suis. Aut si per steriles comites frui tremur arenas, Non habeat faciles nostra querela Deos. r Sed neque per steriles comites frustramur arenas, Enecat injectum nec sibi semen ager. Conveniant quamvis Latiae Francaeque Cam me, Quasque colit vasto Teutonis ora solo: Non sumus indecores Latiis Francisque Camoenis,so Quasque colit vasto Teutonis ora solo. Sin piget, & tanti non sunt commercia nostra, Et nimio sum tu credimur esse graves: Id quoque ne pigeat cito spem praecidere vanam, Vulnera 3 nec lenta nostra fovere mora. rr Haec ubi spes aberit, vicinos ' altera Iberos, Aut petet aurifero littora flava Tago: Aut modo pacatos trans aequora lata Britannos, Aut juga Sithonia semper operta nive. Quaelibet excipient Musas loca: nam ncque deerit In Inter inhumanos hospita terra Getas.

Tu modo per si quid juveni indulsere Camoenae,

Cum numeris aures detinuere tuas:

Aut ope praesenti miseras solare & egenas, Aut saltem auxilii spem cito tolle tui. UI. Ad Alisam e morbo pallidam N macilentam.

VER ANE te facies miseranda ostendit Alisa.

Anne oculos fallax decipit umbra meos Sed neque decipiunt oculos modus oris & artuum, Et Charitum quales vix rear csse pedes:

s Et tua qui temper sequitur vestigia, sive

Teutonis aut vaso quas colit ora solo.

3 Nee tentat Basil. nec loria. 4 Aheνa Iberos i Ex Camoenis stil. quas hie loquentes inducit. Uiditur M.

Disceretem hoc disticho Αnd. Goveanum Sch I. Burdega Iensis tum Gymnasiarcham, sequente se ipsum indicare , minarique. ni ampliore prae in. io muneratos, utrum que ad suos , se ad Scotos, Goveanum ad Hispanos, reversuros.

son. umbra tura: male,

SEARCH

MENU NAVIGATION