장음표시 사용
341쪽
Pabula dent campi, silvae pastoribus umbras,8s Sub quibus arguta carmen modulentur avena. Quae te cunque tenet tellus, quaecunque tenebit; Sive per aesti seras Libua: stientis arenas Pastor ages pecudes, Boreae seu juncta nivali Rura coles, Libycum Boreas riget imbribus axem,so Et rigor Arctous tepido mitescat ab Austro, Et quacunque seres gressus, tibi balsama sudet uercus, mella rubis, tribulisque legatur amomum:
Dum neque terra Prax mpilis, neque dives amomo Esse tibi patrio videatur amicior arvo.
s Me miserum i quid vana queror procul ille remotis
Saltibus externos forsan suspirat amores. At vos o venti, tuque o pulsata querelis Aura meis toties, & amari conscia luctus Partem aliquam duras Ptolemaei perser ad aures.
1 oo Ille licet scopulis quod non puto) durior ipsis Fiat, & antiqui quod nolim oblitus amici,
Cum tamen audierit gemitus, moturaque rupes
Verba mei iactus, nostro ingemet ille dolori, Dicet &, Hie nostrae fuit admirator avenae. ios Plura locuturo vultum sub nube recondens Tristior occiduas Phoebus descendit in undas. III. Desiderium Lutetiae.
O Formosa Amarylli, tuo jam septima bruma Me procul aspectu, jam septima detinet aestas:
Sed neque septima bruma nivalibus horrida nimbis, Septima nec rapidis candens servoribus aestas s Exstinxit vigiles nostro sub pectore curas. Tu mihi mane novo carmen, dum roscida tondet Arva pecus, medio tu carmen solis in aestu, Et cum jam longas praeceps nox porrigit umbras: Nec mihi quae tenebris condit nox omnia vultusio Est potis occultare tuos, te nocte sub atra Alloquor, amplector, salsaque in imagine somni Gaudia sollicitam palpant evanida mentem. At cum somnus abit, curis cum luce renatis
Tccha miser fugio, tanquam mihi tecta dolorisis Semina subjiciant. & solis moestus in agris, ra vagus error agit seror, & deserta querelis Antra meis, silvasque dc conscia saxa fatigo. Sola meos planctus Echo miserata gementi
342쪽
Adgemit, & quoties suspiria pectore duco,
Eo Haec quoque vicino toties suspirat ab antro. Saepe super celsie praerupta cacumina rupis In mare prospiciens, spumantia ccerula demens Alloquor, & surdis jacto irrita vota procellis: O maret quaeque maris vitreas, Nereides, undas Σs Pinditis, in vestros placidae me admittite portus:
Aut hoc si nimium est, nec naufragus ire recuso, Dummodo dilectas teneam vel naufragus oras.
O quoties dixi Zephyris properantibus illuc,
Felices pulchram visuri Amaryllida venti, 3 o Sic neque Pyrene duris in cotibus alas Atterat, & vestros non rumpant nubila cursus, Dicite vesanos Amaryllidi Daphnidos ignes. O quoties Euro, levibus cum raderet alis AEquora, dicebam, Felix Amaryllide visa, 3r Dic mihi. Num meminit nostri num mutua sentit
Vulnera 3 num veteris vivunt vestigia fiammae Ille ferox contra rauco cum murmure stridens Avolat irato similis, mihi frigore pectus Congelat, exanimes torpor gravis alligat artus. o Nec me pastorum recreant lolamina, nec me Fistula, Nympharumque leves per prata choreae, Nec quae capripedes modulantur carmina Panes: Una meos sic est praedata Amaollis amores. Et me tympana docta ciere canora Lycisca, s Et me blanda Melaenis amavit, Iberides ambae, Ambae florentes annis, opibusque superbae: Et mihi dotales centum cum matribus agnos Ipsi promisere patres, mihi munera matres Spondebant clam multa: meum nec munera pectus,so Nec nivei movere suis cum matribus agni, Nec quas blanditias tenerae dixere puellae, Nec quas delicias tenerae fecere puellae. Quantum ver hyemem, vietum puer integer revi, Ter viduam thalamis virgo matura parentem,ss Quam superis Durium Rhodanus, quam Sequana Mundam, Lenis Arar Sycorim, Ligeris formosus iberum, Francigenas inter Ligeris pulcherrimus amnes: Tantum omnem vincit Nymphas Amaryllis Iberas. Saepe tuos vultus speculata Melaenis in unda clo Commi Finditis, in vestrosJ Post hunc. addi- Et date Celtarmn incolumi emtingere remi...t in Editione Edinburgensi hie versus.
343쪽
co Composuit, pinxitque oculos, finxitque capillum, Et voluit, simul oc meruit formosa videri. Saepe mihi dixit, Animi male perdite Daphni, Cur tibi longinquos libet insanire furores Et quod ames dare nostra potest tibi terra, racemos 6s Collige purpureos, & spes ne concipe lentas.
Saepe choros festos me praetereunte, Lycisca Cernere dissimulans, vultusque aversia canebat Haec, pedibus terram, & manibus cava tympana pulsans: Et Nemesis gravis ira, atque irritabile numen, Et Nemesis laesos etiam punitur amores. Vidi ego, dum leporem venator captat, echinum Spernere, post vanos redeuntem deinde labores, Vespere nec retulisse domum leporem nec echinum. Vidi ego, qui mullum peteret piscator, & arctis 7s Retibus implicitam tincam sprevisset opimam , Uespere nec retulisse domum mullum neque tincam. Vidi ego, qui calamos crescentes ordine risit Pastor arundineos, dum torno rasile buxum Frustra amat, interea calamos quos riserat, alter 8o Pastor habet, fragiles contentum inflare Cicutas. Sic solet immodicos Nemesis contundere fastus
Haec & plura Melaeo is, & haec & plura Lycisca
Cantabant surdas frustra mihi semper ad aures. Sed canis ante lupas , dc taurus diliget ursas,8s Et vulpem lepores, & amabit dama leaenas, Quam vel tympana docta ciere canora Lycisca Mutabit noli ros vel blanda Melaenis amores. Et prius aequoribus pisces, & montibus umbrae, Et volucres deerunt silvis, & murmura ventis,pa Quam mihi discedent formosae Amaryllidos ignes: Illa a mihi rudibus succendit pectora flammis,
Finiet illa meos m oriens morientis amores. IV. Pran.
I Laesos etiam punitur amores J Punitur hie active adhibuit, ad exemplum Cic. de ossi c. lib. I. Negite ad 0tu ιννι pnnuur
a Dyuem, aut verbis casistat , ad reipub. utrin
litatem referri r & Tulcul. I. ino multi
a Ista mihi rudibus J Ita in unica Ediistione Edinburgensi Andreae Hari s in aliis vero omnibus turpissimo errore le-itur , Illa meum ruribus sperendis pectora
3 Ista mihi rudibusJ Αlibi monuimus omnibus libris praeter unum And. Hart. Ilia meum ruribus legi, quem soloecismum Menagius Anti Millet pari. I. g. a. Bu chanani ipsius, ego librarii potius oscitantiae imputandum existimo.
344쪽
UNDE repentino fremuerunt visicera motu Cur Phoebum desueta pati praecordia anhelus
Fcrvor agit, mutaeque diu Parnassidos umbrae Turba iterum arcanis renovat Paeana sub antris r Nuper enim, memini, squalebat marcida laurus, Muta chelys, trillis Phoebus, citharaeque repertor Aicas, dc ad surdas fundebam vota sororcs. Nunc Phoebi delubra patent, nunc Delphica rupes
Panditur, & sacro cortina remugit ab antro. Io Nunc lauro meliore comas inneXa sororum
Turba venit, nunc Aoniae non invida lymphae Irrigat aeternos Pimplei ruris honores, Laetaque Pieriae revirescit gloria silvae. Fallimur 3 an nitidae tibi se, Francisce, Canacenae Is Exornant 3 tibi serta parant, ' tibi flore recenti Templa novantῖ mutumque diu formidine Martis Gaudent insolitis celebrare Helicona choreis pScilicet haud alius nemoris decerpere fructus Dignior Aonii, seu quem numerare triumphos 2O Forte juvat patrios, seu consecrata Camoenis Otia: sic certe est. Hinc licto compita plausu Cuncta fremunt: legumque exuta licentia frenos Ludit: Hymen, Hymenaeus adest: lux illa pudicis
Exoptata diu votis, lux aurea venit:
as Uenit. Habes tandem toties quod mente petisti, O decus Hectoridum juvenis: iam pone querelas, . Desine spes nimium lentas, jam desine longas
Incusare moras, dum tardum signifer annum Torqueat, ignavos peragat dum Cynthia menses. Grande morae pretium fers: quod la prisca tulissent Secula, non raptos flesset M cnelaus amores, Et sine vi, sine caede Phrygum Cytherea probatae Solvere Priamidae potui siet praemia formae. Digna quidem facies, quam vel trans aequoris aestus Classe Paris rapiat, vel con urata reposcat Graecia: nec minus cst animi tibi, nec minor ardor Quam
I Tibi fore recentiJ And. Hari , fron- a pellat, quod eorum nonnulli scripto de retenti. res se Franco vel Francicine quodam He-x O deos Hect irim J Gallos, sive cloris Troiani filio ortos fabulantur. Francos, Hectoridas poetarum inore
345쪽
Quam Phrygio Grajove duci, si postulet arma
Coniugii tutela tui. Sed mitior in te Et Venus, & teneri suit indulgentia nati, ' O Qui quod ames tribuere domi: puerilibus annis
Coeptus amor tecum Crevit: quantumque juventae Viribus accessit, tanto se flamma per artus Acrius insinuans tenerum pascebat amorem.
Non tibi cura fuit, quae saepius anxia Regum s Pectora .llicitat, longinquae obnoxia flammae: Nec metus is torsit, veri praenuntia fama Ne vero majora serat, dum secula prisca Elevat, & primum formae tibi sponget honorem: Cera nec in varias docilis transire figurasso Suspendit trepidam dubia formidine mentem: Nec tua commisti tacitis suspiria chartis, Rumorisque vagam timuisti pallidus umbram.
Ipse tibi explorator eras, sormaeque probator, Et morum testis. Nec conciliavit amoremps Hunc tibi luxuries, legum indignata teneri Imperio, aut primis temerarius ardor ab annis: Sed sexu virtus, annis prudentia maior, Et decori pudor, & conjuncta modestia sceptris, Atque haec cuncta ligans arcano gratia nexu.6o Spes igitur dubiae, lentaeque facessite curae, Ipse tuis oculis tua vota tuere, probasque:
Sperato ite leges sine sollicitudine fructus , Nullaque fallacis delusus imagine somni Irrita mendaci facies convicia nocti. Is Exspectatus Hymen jam junget foedere dextras, Mox etiam amplecti, mox & geminare licebit
B isia, mox etiam non tantum Dasia: led tu, Quamlibet approperes, animo moderare: beatum Nobiscum partire diem, tu gaudia noctis o Solus tota feres: quanquam neque gaudia noctis Solus tota seres: & nos communiter aequum est I. aetitiam gaudere tuam: communia vota . Fecimus, dc sacras pariter placavimus aras,
Miscuimusque preces, & spesque metusque tuosque 7s Sensimus affectus: aegre iccum hau simus una a Taedia longa morae. Superi nunc plena secundi Gaudiar Aerius in anil Basl. aerendens 3 Pure tecumJ Rob. Steph. & Patitax Ferai J Ita Hari & recentiores son. aegrae. Omnes, antiquiores vero serat.
346쪽
Caudia cum reserant, sensus pervenit ad omnes Laetitiae, mentemque ciens renovata voluptas
Crescit, & exsultant trepidis praecordia fibris. 8o Qualis ubi Eois Phoebus caput extulit undis
Purus , & auratum non turbidus extulit mem,
Cuspide iucundae lucis percussia renident Arva, micat tremulo crispatus lumine pontus, Lenibus aspirat flabris in nubilus aer, 8s Blanda serenati ridet clementia coeli: At si nubilaros effuderit AEolus Austros, Et pluviis gravidam coelo subtexuit umbram, Moesta horret rerum facies, deformia lugent Arva, tument fluctus, campis gravis incubat aer,so Torpet ec obductiim picea caligine coelum: Sic ex te populus suspensus, gaudia, curas, Moeroresque trahit: rosea ncc sola juventa Florida, nec spatiis quae te propioribus aetas Insequitur, genio indulgent, vultuque solutons Lusibus exhilarant aptos iuvenilibus annos;
Hunc posita vultus gravitate severior aetas Laetatur Celebrare diem , matretque verendae Non tacito hunc, tacitoque optat virguncula Volo.
Quid loquar humanas admittere gaudia mentcs Zioo Ipsa parens rerum totos renovata per artus
Gestit, & in vestros penitus conspirat honores. Aspice jam primum radiati luminis orbem Semper inexhausta lustrantem lampade terras, Ut niteat, blanda ut flagrantes mitiget ignesios Temperie , ut ' cupidos spectacula vestra tueri
Purpureo vultus maturior exserat ortu,
Serius occiduas currus demittat in undas, Ut gelidos repetens flamma propiore triones Contrahat aestivas angusta luce tenebras. IIo Ipsa etiam tellus virides renovatur amictus, Et modo pampineas meditatur collibus umbras,' Et modo messe agros, modo pingit floribus hortos: Horrida nec tenero cessant mansuescere foetu Tesqua, nec armati spina sua brachia vepres, i is Nec curvare feros pomis aviaria ramos: Inoue omnes frugum facies bona copia Cornu Solvit, ic omniferum beat indulgentior annum, Pigno
347쪽
Pignoris hoe spondens selices omine taedas. Fortunati ambo, dc felici tempore nati, tro Et thalamis junctii vestram concordia mundi Spem fovet, aspirat votis, indulgee honori: Atque utinam nullis unquam labefacta querelis
Conjugium hoc canos concordia servet in annos.
Et mihi ni vano fallax praecordia Phoebusi 2s Impulit augurio) quem iungit sanguinis ortus,
Et Commune genus proavum, serieque percunt Foedus amicitiae solidum, quem more vetusto Sancta verendarum committunt foedera legum , Nulla dies unquam vestrum dive et amorem.
i Io Vos quoque selici Iucent quibus omine taedae, Quo itudium, populique favor, quo publica regni
Vota precesque vocant, alacres accedite: tuque Tu prior, o Reges non ementite parentes, Hectoride juvenis, tota complectere mentei 3s Quam dedit uxorem tibi lex. natura sororem, Parentem imperio sexus, dominamque voluntas, Quam sociam vitae tibi conjunxere parentes,
Et genus, & virtus, & forma, & nubilis aetas, Et promissa fides, & qui tot vincula nectensi o Firmius arctat amor totidem per vincula neXus.
Si tibi communi assensu connubia Divae Annuerent, Paris umbrosa quas vidit in Ida, Permittantque tuo socias tibi jungere taedas
Arbitrio, quid jam, voti licet improbus, optesi r Ampliust Eximiae delectat gratia formae' Aspice quantus honos frontis, quae gratia blandis Interfusa genis, quam mitis flamma decoris
Fulguret ex oculis, quam Conspirarit amico Foedere cum tenera gravitas matura juventa,rso Lenis & augusta cum majestate venustas. Pectora nec formae cedunt exercita Curis
Palladiis, & Pierias exculta per artes Tranquillant placidos Sophia sub judice mores. Si series generis longusque propaginis ordoiss Quaeritur: haec una centum de stirpe nepotes Sceptriferos numerare potest, haec regia lota est, Quae bis dena suis includat secula fastis 3
Unica vicinis toties pulsata procellis, Externi immunis domini: quodcunque vetustum ico Gen t IudiceJ riari, praesis.
348쪽
16o Gentibus in reliquis vel narrat fama, vel audet Fabula, longaevis vel credunt secula fastis, Huc Compone, novum est. Ampla si dote moveris, Accipe dotat ' Mavortia pectora Scotos. Nec tibi frugiferae memorabo hic jugera glcbar, 16s Aut ' saltus pecore, aut scecundas pilicibus undaS, JAut aeris gravidos & plumbi pondere luteos,
Et nitidos auro montes, ferroque rigentes, Deque metalliseris manantia flumina venis, Quaeque heant alias communia commoda Sentes. Iro Haec vulgus miretur iners, quique omnia i pernunt
Praeter opes, quibus assidue sitis acris habendi Tabifico oblimat praecordia crassa veneno. Illa pharetratis est propria gloria Scotis, Cingere venatu saltus, superare natando, Ips Flumina, ferre famem, contemnere frigora dc aestus; Nec solia dc muris patriam, scd Marte tueri, . Et spreta incolumem vita defendere famam; Polliciti servare fidem ,. sanctumque vereri
Nursi en amicitiae, mores, non munus amare.
8o Artibus his, totum fremerent cum bella per orbem, Nullaque non leges tellus mutaret avitas
Externo subjecta jugo, gens una vetustis Sedibus antiqua iub libertate resedit. . Substitit hic Gothi furor, hic grivis impetus haesit 18s Saxonis . hic Cimber superato Saxone, & acri Perdomito Neu ster Cimbro. Si volvere pri lcos Non piget annales, hic ic victoria fixit
Praecipitem Romana gradum: quem non gravis Auster Reppulit, incultis non l qualens Parthia campis, Iso Non aestu Meroe , non frigore Rhenus dc Albis Tardavit, Latium remorata est Scotia cursum: Solaque gens mundi est, i cum qua non culmine montis, Nona Amsaltvs J Hunc versum, in aliis omnibus desideratum, ex Editione And. Hari supplevimus.1 AcmJ Ita habent antiquiores &
Hari, recentiores vero, aeras.
cum qua non enlmine montuJ Quidam arbitrantur foedam hic , sive typographi, sive exscriptoris vitio, maculam admissam: quis enim sa junt veterum sic locutus est, Scotta es sela Iem moni, cum qua ti. e. ut illi interpretantur, adve sis quam Minani mante iniit limites sui imperii. non culm ne montis, &c. Ied muris ροβέsapae proinde pro scum qua, j legendum contendunt tin quam. J. At non est, mea sententia , quod constantem omnium librorum scri turam sollicitemus: quin pozius, si rem accuratius intueamur. mnia non recte modo ae Latine , sed belle ac venulle dici comperiemus i nouenim quod illi volunt nae voces cumq*a ad verbum smunivitJ referendae sunI, sed
349쪽
Non rapidi ripis amnis, non objice silvae, Non vasti spatiis campi Romana potestas, Sed muris fossaque sui confinia regni Munivit: gentesque alias cum pelleret armis Sedibus, aut victas vilem servaret in usum Servitii, hic contenta suos defendere fines Roma securigeris praetendit moenia Scotis: Hic spe progressus posita, Carronis ad undam Terminus Ausonii signat divortia regni. Neve putes duri studiis assueta Gradivi
Pectora mansuetas non emollescere ad artes,
Haec quoque, cum Latium quateret Mars barbarus orbem, Sola prope expulsis fuit hospita terra Camoenis. Hinc Sophiae Grajae, Sophiae decreta Latinae, Doctoresque rudis formatoresque iuventae Carolus ad Celtas traduxit: Carolus idem, Qui Francis Latios fasces, trabeamque Quirini Ferre dedit Francis, conjunxit foedere Scotos: Foedere, quod neque Mars ferro, nec turbida possit Solvere seditio, aut dominandi insana cupido,
Nec series aevi, nec vis ulla altera, praeter
Sanctius & vinclis scedua propioribus arctans. Tu licet ex illa numeres aetate triumphos, Et conjuratum cunctis e partibus orbem Nominis ad Franci exitium , sine milite Scoto Nulla unquam Francis sui sit victoria castris, Nulla unquam Hectoridas sine Scoto sanguine clades
Saevior oppressit: tulit haec communiter Omnes Fortunae gens una vices : Francisque minantes
Saepe in se vertit gladios. Scit belliger Anglus,
Scit serus hoc Batavus, testis Phaethontias unda, Nec semel infaustis repetita Neapolis armis. Hanc tibi dat conjuκ dotem, tot secula fidam Conjunctamque tuis sociali foedere gentem, Auspicium felix thalamis concordibus, armis Indo. sed ad L eo hia: J ut hic sit verborum
ordo,nia'eg.m. es confinia re mim cum quammana potestas munivit non culmine montis,
dec. sed mum fossi lue. Romanos autem sic interdum loqui locupletissimum i stem habemus Ovid. Met. U. 399.
Iam rue dies exariur erat, tempus vestibar, quod tu nee tenebras, nee posses dicere lucem, Sed eum luee tamen dubiae confima nolit r. m. II.
Tum eum luee nova noctit eonfinia simo. i. e. eonfinia diei ct noctis, sive medsum inis
ter diem O noctem spatium. Sic confinia rovinciae Romanae in Britannia cum cotia sunt limites inter provinciam Romanam & Scottam, vel, qua provincia Romana Scottae erat confinis.
350쪽
Indomitos populos per tot discrimina, felix Auspicium bellis, venturaeque omina Palmae. 23o At tu conjugio, Nymphe, dignata superbo, Te licet & Iuno, dc bcllis metuenda virago, Et Venus, & Charitum larga indulgentia certet Muneribus decorare suis. licet illa secundus Spes votisque hominum Francae moderator habenae, 23s Et solo genitore minor, tibi Regia sceptra Submittat, blando dc dominam te praedicet ore, Sinum agnosce tamen, dominaeque immunis habenae Hactenus imperio jam nunc assuesce jugali: Disce jugum , sed cum dilecto conjuge, serre: et o Disce pati imperium, victrix patiendo futura. Aspicis Oceanum saxa indignatus ut undis Verberet, & cautes tumida circumfremat ira: Rupibus incursat, demoliturque procellis Fundamenta terens, scopulisque assultat adesis: a s Ast ubi se tellus molli substravit arena, Hospitioque Deum blande invitavit amoeno, Ipse domat vires, placidusque.& se minor ire
In thalamos gaudet non torvo turbidus ore,
Non spumis fremituque minax, sed fronte serena aso Litius inoffensum lambit, sensimque relabens Arrepit facilis cerni, te, ceu mollia captet Oscula, ludentes in littore lubricat undas. Cernis ut infirmis hedera enitatur in altum Frondibus, & molli serpens in robora sexuass Paullatim insinuet sese, & complexibus haerens Emicet, & mediis pariter caput inserat astris. Flectitur ob sicquio rigor, obsequioque paratur Et retinetur amor. Neu te jactura relictae Sollicitet patriae, desideriumque parenIis: a6O Haec quoque terra tibi patria est hic stirpe propinqui, Hic generis pals magna tui, multosque per annos Fortunatorum stries longissima Regum, Unde genus ducis, rerum moderatur habenas. Quoquo oculos vertes, quoquo vestigia flectes,a6s Cognatis pars nulla vacat, locus cxbibct omnis Aut generis socios, aut fastis inclyta gentis
Ostentat monumenta tuae. Jam ut caetera mittam, Hic te, qui cunctis merito praeponderat unus,