An sit necessarium & expediens, quod definiatur ex cathedra mysterium conceptionis beatae Mariae virginis

발행: 1730년

분량: 23페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

let, aut de ea qii Ig. tri sermone scribere, dc dictare sub poenis M. προ miti It tamen de ea in Academiis discutereo Capitulis Genetralibus, aut provinciatibus , ubi scandali occasio non adsit. Paulus V. ut sedaret contentiones , dc rixas non sine osse ilia, Sc scandalo plurimorum exortas, & in dies crescentes , edidit Constitutionem au-Do i 6i6. die 6. Iulii &ests . quae incipit : Regis Paeinei, in qua con-tirmat constitutiones supradicias Sixti IV. &Pii V. & transgresseribus auget poenas. hila tamen dissidia adhuc increbuerant, in alio decreto te lato in sequeliti Gregorii x prohibuit, ne in quibuscumque adiibus publicis qui, audeat allerere Beatam Virginem cum peccato originali conceptam fuisse.

Gregorius XV. insurge utibus continuo novis dissidiis eum deplorabili jactura Charitatis Christianae, pacis , dc tranquillitatis Eeclesiae sub diea4. Mali is axo Decretum Pauli V. extendit etiam adactus privatos, prohibens nib gravissimis poenis ne in scholis & privatis colloquiis ,

qtiisquam audeat asserere, Beatam Virginem in peccato suisse concopiam, ιιιteptii ιamen tiunt verba Decreti quibus d Saucta Sede Apostolico suo itfver hoe specialiter Indultam. Et de facto sub die a 8. Iulii ejusdem anni exeepit ab hoc deereto Fratres Ordinis Praedicatorum his

Alexander VII. anno 166 i. sub die δ. Decembris in Bulla, quae incipit Sollicitudo omnium Ecelsarum relatis omnibus supradictis Constitutionibus , illas ad instantiam Episcoporum , Capitulorum, Ecclesiarum, Regis , dc Regnorum Hispaniae confirmat, innovat, dc extendit , dc sub paenis in iisdem Constitutionibus contentis observari mandat. Notanda sunt tamen, quae in s.ff. hujus Constitutionis, quae Mysterio Conce ptionis est caeteris favorabilior, praecipiuntur: Metamus tamen Oxti

Clemens tandem XI. anno x o 8. sub die 6. Decembris in Bulla, quκ in cipit Ommin nobis era. praecipit, ut Festum Conceptionis Beatae Mari Virginis Immaculatae de praecepto ubique in posterum observetur .

III. Haec hucusque a Summis Pontificibus circa Mysterium 8c Festum Comceptionis Mariae sancita fuere, quibus sanctissimis Constitutionibus obtemperando fideles, cum ingenti virorum piorum laetitia, Mysterium Conceptionis Beatae Mariae Virginis Immaculatae ita celebratui per

2쪽

III. Orbem, ut nulla sit regio, nulla Catholica Civitas, nullum Collegium , nulla Communitas, quae totis medullis cordium , totis praeco diorum affectibus , votisque omnibus Conceptionem Beatae Mariae Virginis Immaculatae non veneretur: Decreta, & Constitutiones Pontificum sancth ubique observantur s & in scholis A subselliis, in familiaribus etiam privatisque colloquiis Mysterium defenditur N propugnatur : Et si pauci sunt, qui ei non adhaerent, obtemperando Pontificiis decretis, silentio se continent: Quare evenit Ecclesiae, quod accidit navi discipulorum gerenti ejus figuram , quae dum agebatur motu magno , & maris fluctibus proxime oprimebatur, Christus Mat. 8. Imperavit ventis oe' mari, ct facta es tranquillitas magoa . Sic Pontifices. Christi Vicarii insurgentibus ventis disputationum , fluctuantibus rixis& contumeliis fidelium cordibus, pacemque, & tranquillitatem E clesiae turbantibus , di κ erunt quae dixit Christus Marc.4. Tacete σobmutescite, & cestarunt rixae, dissidia, tumultus, & tacta est tranqui litar magna, quae feliciter in hodiernum diem perseverat. IV. Videndum modo an stante tranquillitate,qua in praesenti gaudet Sancta Mater Ecclesia ex suorum filiorum Religiosa obedientia, sit necessa rium & expediens denuo suscitare motus per definitionem Pontificis loquentis ex Cathedra, qua declaretur Mysterium immaculati conceptus Mariae, mei ut res deride, vel ut certa infra Mem , sed eum certitudine aliqua infallibilis eteritatis. Haec est petitio exhibita, & in terminis

expressa in supplici libello. Absit ut suspicemur, viros pietate, doctrina , probitate, & dignitate praeclaros non habuisse prae- oculis nisi majorem Dei gloriam , Virginis Matris honorem , & Ecclesiae tranquillitatem , tamen illos enixe rogamus, ut serio perpendant, quod quamvis supplicantium finis sit rectus , sanctus & pius , tamen supplicationis scopus eo tendit, ut Ponti lex d finiat quod hucusque Pontifices definire expediens non censuerunt, &praecipue Alexander VII. qui in sua celebri Constitutione , expresse declaravit, se noluisse, nec intendisse decidere , quod adhuc a Sancta Sede non est decisum a dc prohibet sub gravissimis poenis, nequis audeat asserere, contrariam opinionem tenentes incurriste crimenta resis, aut peccati mortalis, aut impietatis. Eo enim ipso, quod Pontifex definit Mysterium eo modo quo definiri petitur,damnat quod hucusque non est damnatum. Proindeque liberum cuique erit in libris, in Academiis,in publicis & privatis colloquiis inurere censuris,probris,N contumeliis viros pietate R. doctrina praeclaros, ordines de Ecclesia benemerentes, Priscos Patres, & Sanctos Ecclesiae Doctores, qui co trariae Sententiae adhaeserunt, quod hucusque omnes Summi Ponti si cesvetarunt. Ouando enim Sententia Opponitur Pontificiae definitioni declaranti ex Cathedra, rem deiunitam esse certam infallibilis veritatis , vel haeretica est , vel falsa, vel impia, vel temeraria, vel scand

Ioui. Rogamus supplicantes, ut haec serio primo perpendant, & postea, si illis videbitur, supplicent. Pontificis erit in suis definitionibus a Spiritu Sancto semper directi decernere quid in Domino judicaverit justi& recti pro pace, & tranquillitate Ecclesiae servanda. Interim nos reverentia qua tenemur, exponemus motiva, quibus non putamus nec

necessariam nec opportunam bujusmodi definitionem, protestando nos A a sein

3쪽

semper paratos esse, obeatre mente , corde, &ore, PontificEs resoI '

tionibus . . ia

v v iiihi, eiusam ex suis principiis agamus, praemittendum est eti.

quod insinuavimus a principio, nempe brevem Mysteriorum Virginis historiam, ut dignoscatur illorum certitudinis gradus, & discutiatur ean sit necesse , vi expediens, ut Mysterium Conceptionis caeteris prin

feratur.

Quamvis decem dc septem festa Beatae Mariae Virginis enumerentur in ordinario Romano, tamen septem solum principalia dicuntur, quia eorrespondent. septem principalibus Mysteriis Virginis, quae sunt Conceptio , Nativitas, Praesentatio, Annuntiatio, Visitatio , Purificatio,& Astiimptio. Tria ex istis nempe Annuntiatio, Visitatio, & Purificatio enuntiantur in Evangelio Sancti Lucae cap I. dc a. ideoque de fide credenda sunt: eo vel maximh quod sic annectuntur Mysterio Dominicae Incarnationis, ut potius Christi, quam Virginis Mysteria & sesta dicenda sint: quare Festum Annuntiationis , olim dicebatur Festum Conceptionis Christi. Festum Purificationis Mariae , Festum Praesentationis Christi in Templo , vocatum a Graecis Hapapauton, idest taceamus. VI. De caeteris Mysteriis Virginis nullum verbum in sacris litteris , Ninprimis Ecclesiae seculis altum silentium. Rationem indieant Docst res, qitide Festis scripsere , quia Ecclesia prioribus seculis tota erat in ieliminanda Idololatria gentilium, & in extirpandis haereticorum err ' iribus, qui dira & impia evomebant contra veritatem Dei, Trinitatem Personarum, & Christi Divinitatem & humanitatem, quare stabiliendasti prius erant veritates Divinae, quibus innititur Fides , & postea praedi canda privilegia Virginis , quibus fovetur devotio. Hinc Tomallivus I

miraeiatu de Festorum dierum celebratione lib. a. cap. aci num. O. in appendice ad Guietum editionis Venetae ait: Verebatur EeeIesia pr:oribus 'seculis, ne Idoulatria, quam evertendam curabat, rursum iustauraretur: es.

de causa Deiparam eoluit quidem , ita tamen ne is cujusquam sensiouem ἐπιμνησeι .... - & paulo post subjungit. Postquam Nesorius ira iu-. flammatus orere ea it , ae si Dei Mater non effer, eamque diris devoviti Prima Gnodus Ephesius: sebi vitio venere quisque visus est parcιus -- ,riam colere. Christiana Religio alias radiera egerat , S' Idololatria suffata erat: vulgauda potias videbatur tama Virgiuis digniιas , atque gloria π obstruenda ora haeretieoνum impiὸ illam earpentium. eades igitur ampus

smae eonstructae sunt, er saerae solemnitates instituta. Iuxta ergo hanc Πω, dentem antiquitatis praxim stabilienda est epocha publicaram solemni-εtatum Mysteriorum Virginis ad seculum Ephesiirae Synodus, quod fuit Quintum Ecclesiae . IVII. Deveniendo modo ad singula Mysteria Virginis , quae stemunt viam ad illud Conceptionis , brevissimhadnotanda sunt, quae de MysteritS. Nativitatis, Praesentationis, & Assumptionis in historiis reseruntur, cum de aliis tribus Annuntiationis, Visitationis, & Purificationis nili occurrat dicendum, quia illorum historia distincte enarratur ab Eva 1 gelista Luca cap. I. & a. st Mysterium Nativitatis Virginis Mariae solemniter celebratur, quia eius a Nativitas cincta fuit. Mariam fuisse sanctificatam in utero matris an- γ

4쪽

tequam nasceretur , Pie nota temeritatis negari nequit. Jeremias 'veteris Testamenti Propheta fuit sanctificatus in utero, ipssi dicente

cap. i. suae Prophetiae Deum sibi revelaste,quod amo am exiνG de vulva,

inum sancti cavit. Ioannes Baptista Novi Testamenti plusquam Pr pheta, Sc Christi Praecursor fuit in utero Matris sanctificatus: Angelus, enim dum Zachariae Patri promittebat filium dixit Lucae i. oe Spiritu

Sancto replebitur adhue ex utero Matris suae. Si ergo Ieremias propheta, dc Joannes Praecursor fuerunt in utero sanctificati antequam nasceren tur, non est ratio, quare eodem & meliori modo non fuerit sanctificata in utero, & repleta Spiritu Sahcto antequam nasceretur Beatissima

Virgo Mater Domini nostri Jesu Christi.

Verum tempore Sancti Augustini Mysterium hoc adhuc erat absconditum, nec celebrabatur Festo particulari s quod desumitur ex ejus semmonibus in Festo Natalis Saucti Joannis Baptistae. Sic enim fer. Io. quo utitur Ecclesia in lectioniblis Breviarii ait. Post illum Merofanesum

Domini Natalis diem, nullius bomims Nativitatem legimus eelebrari, sin filius Beati Poannis fiaptistae. Et ser. II. Natsem Saum Faunis hodie celebramus , quod ualli uuquam Sanctorum legimus fuisse eoneessum i fotius enim Domini er Beati Poannis dies Nativitatis su universo modo cel

bratis ct colitur. Tempore ergo Sancti Augustini, nempe initio S culi Quinti Mysterium Nativitatis Virginis solemne non erat, occultum erat s quod tamen ut scribit Petrus Caeritensis ep.13. lib.6. Epistolarum , crescentes elium devotione additum est praeclaris Eeelesie solemulis talibrer, quod credimus evenisse ante seculum VII. quia Sergius I.

ordinavit litanias fieri in Festo Nativitatis ab ejus Ecclesia ad illam Sancti Hadriani, ut narrat Pagius in vita ejusdem Potitificis, & in vita Innocentii IV. qui octavam ejusdem Festi constituit. VIII. De Mysterio Praesentationis Virginis non est una auctorum sententia: quidam illud c fundu ut cum Mysterio Praesentationis Christi iuΤemplo, sumendo praestutationem aestive comparative ad Virginem , passive respective ad Christum. Tamen juxta universalem praxim Ecclesiae Mysterium Praesentationis Christi respective ad Virginem vocatur Purificationis Mariae. Si praeceptum & consuetudo Legis de praesentandis filiis natu majoribus in Templo, suisset etiam de praesentandis filiabus, dici posset, Myst rium praesentationis Mariae esse Mysterium purificationis Annae ejusdem Matris: sicut Mysterium praesentationis Christi, est Mysterium purificationis Mariae : quia tamen non fuit data lex de praesentandis

mulieribus, aliunde quaerenda est hujus Mysterii significatio . . , Auctores fere omnes illud sistunt in quadam pia traditione, qua supponi tur Parentes Mariae dum triennis erat, eam obtulisse Domino in Tein

plos ad similitudinem Annae Matris Samuelis, quae Domino obtulit infantulum illi divinitus datum, ut Deo serviret in Templo ι sic Parentes Mariae praesentarunt Domino sanctam puellam, Levitis & Sa cerdotibus consignarunt, ut eam collocarent in Asteterio pro educ tione. puellarum prope Templum construeto, in quo pie creditur solemniter Deo vovisse Virginitatem suam, quare a Sancto Gregorio Nahianreno dicebatur Virginum Prima, & a Divo Ambrosio Virginum

5쪽

Libenti animo frui e Sententiae adhaererem, si purgaretur a multis fabellis

in apocripnIs librIs enarratis, nemph sanctam puellam in illo Asteterio permansiste usque ad annum aetatis quartumdecimum, educatam fuisse instar eo lumbae , nutritam ei ho de manu Angeli accepto, &postea desponsatam Iosepho viro justo, qui per miraculum fuit designatus elus Sponsus: nam virga, quam sanctus homo tenebat in manibus, floruit, columba, qua ex eadem exiit, super caput ejus insedit. ReIictis hisce obellis, &. praesentatione Virginis purgata ab hisce apocriphis narrat tu neu Iis, Mysterium erit praesentatio Virginis in Templo tacta, Parentibus. Festum in Oriente antiquum erat: in Eeclesia occidentali celebratum suit seculo decimo quarto cum ossicio particulari, quod nil is de causis abrogavit Pius V. IX. Inter Mysteria Virginis illud Assumptionis merito exteris celebrius est, ejusque solemnis dies jure decantatur ab Ecclesia, uti praeclara festivitas omnium Sanctorum festivitatibus incomparabilis, est enim Mysterium sui laticissimi transitus ab hac lacrymarum valle ad patriam aeternae felicitatis. Quod mortua suerit Beatissima Virgo, esto Sanctus Epiphanius Her. 78.

nec amrmare nec negare audeat, tamen certissimum est illam obiisse:

quia si mortuus est auctor Vitae Christus in carne, quam suscepit ex MMue; non erat dispensanda 1 lege mortis Mater, quae filio subministravit

eam em, ut moreretur in illa. Ignorantur circumstantiae mortis Mariae, sicut ignorantur illae ejusdem Nativitatis. De causa mortis nil certum, unde liberum est cuique asserere, Mariam mortem subiisse non ex mortiferis assectioiribus cor poris, sed ex plaga amoris, qua vulnerabatur in corde. De tempore, esto praevaleat opinio, illam obiisse anno aetatis sexagesimo tertio, ta men monumenta desiderantur, ut quid certi statuatur. De loco tan

dem sumus in tenebris, qualis fuerit, & ubi sit mortua , verisimile est illam oblisse Ephesi, ubiJoamies Evangelista, cui a Christo moriente commendata fuit charissima Mater, incolatum post mortem Christi selegit. inod tertissimum est, desine umbra dubietatis clarissimumst animam ejus sanctissimam statim post separationem 1 corpore evolastis super choros Angelorum ad ecelestia Regna: & si quis hanc veritatem Sole elariorem austra fuerit impugnare, omni severiori censura punien

dus erit.

Aliquando apud seculorum priorum vetustos Patres dubitatum fuit de ejus Resurrectione statim post mortem, & de ejusdem corporis glorificatione , 8c assumptione in Coelum : quare Auctores antiquorum Martyrologiorum agnoscentes vim nominis a Usumptionis, indicarunt ejus Festum nominibus Densiiuuis, Donnitionis , Pausationis, ct Tra litus line piissimus Pater sua re2 3. p. qu. 37. gr. 4. disp. 21. sec. . ingenud fatetur: Sententiam- rginis in eo pore ct au/matu Caelum nou esse de se , quia ne se est ab Gelesu de ita , nee est resi 'Maium Stipturae, aut finistus traditio , quae infauibilem Deiat Mem stamen summa temeritatis reat crederetur , qui tam piam , religiosamque sutoriam θοῶε impugnaret.

Feris omnes Sancti Patres mediae N postremae aetatis asseruerunt Virginem statim post mortem resurrexisse, consumatamque gloriam percepisse

6쪽

pς ejiis Assumptionem in Coestum in anima & corpore. Sanctus Gregorius Turonensis lib. de miraculis cap. 4. S. Andreas Hierosolymita- .nus Cretensis Episcopus Or. a. de laudibus Assumptae Virginis. S. Gr gorius Magnus in Sacramentario, hanc Orationem praetigit recitandam pro Astumptae Virginis Solemnitate, qua utitur Ordo Praedicatorum '. Venerauda nobis Domine bujus diei festimitas opem eo erat solutarem, in qua SauHa Dei Genitrix mortem subiit temporalem, nec tameum ortis nexibus deprimi potuit, quae Mium tuum de se genuit incarnatum .

S. Il desciuis Toletanus Episcopus ser. de Astum pl. S. JoanneSDamascenus Or. a. de Dormitione Deiparae. S. Fulbertus Carnotensis Episcopus ser. a. de Nat. Vir . B. Petrus Damiani ser. de Assiimpl. S. Bernardus de Astum pl. Virginis . Hugo a Sancto Victore lib. I. eruditionis Theologicae. Petrus Blessensisser. a 8. de Assumpt. D. ThomaS 3. p. quaest. 27. art. a. Durandus lib. de Divinis Off. cap. 24. Dominicu S Soto in 4. dist. 43. quaest. 2: art. I. Melchior Cano lib. Io. de locis cap. Io. & alii stre innumerabiles .X. Ultra auctoritates tantorum virorum non desunt rationabiles congruentiae pro hac auctoritate tuenda , & om illis, quae lavent pietatem, sistismus tu illis, quae favent veritati. Fuere aliqui priscae aetatis Patres , quos citat doctissimus Pater Roncalia in notis ad hist. Nat. Alex. to m. a. sec. a. cap. 6. & sunt Ignatius Martyr, Origenes, Eusebius, & Salictus Epiphanius , qui autumant mortuos, qui in Christi morte resurrexerunt, apparueruntque multis,)terum ad sua sepulcra non rediiste, sed Cbristum in Coelum ascendentem ipsos quoque cum corpore comitatos. Cui sententiae si Doctores mediae & ultimae aetatis adhaesissent, grande argumentum esti posset pro stabilienda Assumptione in corpore Sc anima Virginis in Coelum: quia privilegium concessum corporibus, qui resurrexerunt Christo morriente, non esset denegandum Matri, qui Christo vitam temporalem dedit, ut moreretur in ipsa . Quia tamen haec opinio non arridet caete si ς Doctesibus , aliunde stabilienda est veritas resurrectionis & glorificationis Mariae statim post mortem: Ne tamen praesens ratiocinium in immensum crescat, ex multis argumentis unum selegimus , quod ad intentum convincens nobis videtur. Est fidei articulus dari resurrectionem mortuorum, quae, testante UIUPaulo p. Cor. 1 f. tunc erit, quando in momeuto, in ictu oculi, in no is ma tuba Mortui resurgent incorrupti: Omnes enim & boni & mali, Npraedestinati & reprobi incorrupti resurgent: non tamen omnes immu tabuntur, quia immutatio solis praedestinatis est reservata : Nos earam immutabimur, subjungit Apostolus s quae immutatio consistet, quoa corpus, quod modo est corruptioni obnoxium , A mortalitati 1ubioctum, fiet incorruptibile, & immortalla : nam corpus tunc ignobile sur

et in gloria, infirmum in virtute, di animale spiritii ala : tunc enim erimus in corpore qualis est nunc Christus: sicut nunc sumus in corpure , qualis tunc fuit Adam . Sicut ergo Adam , quia terrenus erat, renos sumus terreni 3 sic quia Christus modo coelestis est, es nos coelestes

Haec Theologia Pauli, quae fidei est , nobis grande argumentum iuggerit pro stabilienda resurrecti e , & glorificatione Virginis aute universa

7쪽

VIII. i

tem Resurrectionem. Nam convenientissimum est, quod gratiae cprivilegia concedenda aliquando toti generi humano praeventi veco cedantur Matri totius generis humani Auctoris : quia sicut privilegium sanctificationis in utero concessum aliquibus conveniens fuit , ut concederetur & Virgini , ita illud concedendum omnibus conveniens est , ut statim Virsini concedatur. Cum ergo privilegium Resurrecti nis in novistimo die futurum sit omnibus commune , quia omnes refudigemus, Sc illud glorificationis concedetur praedestinatis, quia nos immutabimus, conveniens, Ec aequissimum est, ut Beatissima Virgo statim post ejus mortem consequatur resurrectionem & glorificationem sui castillimi corporis, & distinguatur in die sui felicissimi transitus, per id quod omnes consequentur in novissimo die. Quare concludendum quod Christus ascendens super Coelos praeparavit suae castissimae Matri immortalitatis locum , ad quem exaltata adoratur super Choros Angelorum in coelestibus Regnis. XI. Haec prae liminaris digressio non inutilis, nec incompta reputabitur, si consideretur, illam sternere viam, ut in suo lumine videantur rati nes , quibus ostendemus, non esse necessarium, nec expediens definire ex Cathedra Mysterium Immaculati Conceptus Mariae . Ut tamen laticius cuncta dignoscantur, aliqua etiam breviter sunt praenotanda pro intelligentia Mysterii Conceptionis. Conceptio, de qua sermonem habemus, propter quam tantae exorta sunt dissensiones in Scholis , non est illa prima, corporea in actu gene rationis krmatio scelus Virginei, qui paulatim disponebatur, ut ex pletis diebus a natura praescriptis, organisque corporalibus discretus,ireddebarur ea pax, ut animi rationali insormaretur: pro certo tunc capax sanctificationis & gratiae non erat, quia carebat animi rationali ,

quae sola est sanctificationis subjectum. Solum Christi Corpus in primo instanti suae Conceptionis etiam corporeae fuit perfecte dispositum, anima rationali inlarmatum, & Fratia nedum sanctificante, sed etiam unionis plenum : quia in illo indivisibili instanti suae Conceptionis, fuit

corpus vivum, hi postatich uinitum Verbo s oc hoc, ait Divus Thomas 3. p. quaest. 33. art. p. in O ι debebatur agenti infinitae virtutis , quale fuit Spiritus Sanctus, de quo conceptus est, & Personae Divinae assumenti carnem , cui non erat conveniens, assumere corpus informe con- fusum 8c mortuum.

Nomen ergo Conceptionis Mysterium significans , de quo tandiu displitatum est, sumitur pro illo instanti, in quo istus Virgineus, juxta n turae t es dispositus, fuit anima rationali vivificatus, & controversia vertit, an in illo instanti infusionis animae in corpore, anima fuerit divinitus praeservata a contagione originalis peccati. Siluit haee controversia prioribus Ecclesiae seculis, 3c primus rumor into. inuit seculo duodecimo occasione cujusdam aesti celebrati a Canonicis iLugdunensibus sub nomiue Conceptionis Mariae, ad quos Sanctus Bersnardus illam celebrem dedit Epistolam, quae est in ordine centesima septuagesima quarta, in qua illos redarguit de novitate indueendo ce.

Lebritatem , quam ritus Ecclesiae nescit, uou probat ratio , nou eo meo santiqua Traditio. Crevit rumor , incipiente inter Theologos nova Scholastica methodo, dc tantum inmuit seculo decimo tertio Occa' sione

8쪽

IX. θir' siciae cujusdam disputationis , quam Defensores ImmaeulatFCsne iptus autumant factam a celebri illorum Antesignavo Joanne Duns Scoto in Academia Parisieusi, ut Doctores de Scliola tanto aestu inter se digladiarentur, quod ne Charitas Christiana totaliter extingueretur, R Ecclesiae pax turbaretur, necesse fuit, ut Summi Pontifices Eccle-isiasticis , dc spiritualibus remediis. tanto malo occurrerent: quod feliciter evenit, cum hodie nulla sit rixa , nullum dissidium, nulla disputatio de hoc Mysterio, sed pia & laudabilis veneratio. His praemissis videndum, an hodie sit necessarium & expediens definire ex Cathedra huiusmodi Mysterium , cui quaesito negative respondendum censemus his nixi argumentis. XII. Necessariae in Ecclesia fuerunt definitiones veritatum ex Cathedra, sicut & condemnationes errorum, quando ab Haereticis impugnabatur Fides, vel a pravis Doctoribus labefactabantur mores. Tunc Pontifices semper vigiles in custodiendo fidei deposito, &servanda puritate doctrinae, vel immediate ex seipsis, vel per Ecclesiam in Couciliis unitam definierunt. , quae definienda erant, & auathemate proscripserunt, quae proscribenda erant. Hujus laudabilis praxia tota historia Ecclesi stica est exemplis reserta, ne tamen plus aequo divertamur in lingulis eirarrandis, enuntiabimus aliqua & priscorum , & recentiorum Eccle sae seculorum. Arius evomuit blasphemias contra aequalitatem Verbi cum Patre s Macedonius contra Divinitatem Spiritus Sancti; M N storius contra uuitatem Personae Christi , 8c Dignitatem Divinae Maternitatis Mariae. Summi Pontifices Sylvester , Damasus, & Coelestinus in Conciliis Niceno, Constantinopolitano, R Ephesino definierunt contra Arium Verbum esse homo ton, idest Patri consubstantiale, contra Macedonium Spiritum Sanctum esse Deum simul cum Patre &Filio adorandum s &cootra Nestorium Christum esse unam personam duabus naturis unitam , & Mariam esse , & debere dici theolocon , idest Deiparam. Similiter Pontifices posteriorum seculorum damnarunt propositiones dissipantes Ecclesiasticam disciplinam, moresque

fidelium. Martinus V. illas miclem, S Joannis Hus. Leo X. Lutheri. Pius V. Baii. Innocentius X. Jansenti. Alexander VII.& VIII. Calaistarum laxorum . Innocentius XI. Michaelis Molinos ; & Cl mens XI. Paschalis Quesnelii. Sed sententia de Conceptione Virginis

in originali peccato non est error contra fidem, nec contra moreS

quia Summi Pontifices, qui supra hoc Mysterium Constitutiones ediderunt, sub gravissimis poenis vetarunt, ne illa talibus inureretur censu riS: ergo dicendum est , non esse necessariam definitionem ex Cathedra, qua: reddat sententiam Immaculati Conceptus certam certitudine infallibilis vcritatis.

Haec fundamentalis ratio corroboratur.

Primci, Definitio alicujus propositionis ex Cathedra reddit contrariam , erroneam N falsam; sed hucusque Pontifices vetarunt hoc posse dici de hac propositione: Beata Virgo fuit in peccato originali concepta: Ergo uou est necesse, quod.Sancta Sedes O finiendo, Virginem fuisse

sine peccato origi uali coi eptam , declaret sententiam contrariam erroneam dc falsam . a

Secundo. Tunc quando. Pontifice in Constitutionibus locuti sunt de

9쪽

Conceptione Virginis , non duxerunt necesse, issam tune definire: e go nee uunc, quia nihil de novo emersit, ut sit necesse hodie definire, quod non fuit ante definitum . Tettio. De illis veritatibus necessariae sunt definitiones ex Cathedra , quaesii ni credendae de necessitate salutis; sed Mysterium Conceptionis ut habemus in exordio Bulta Pii U. Q pra enunciatae , non est de illis dogmatibus, quae corde credere ad justitiam , ore confiteri ad salutem necestarium sit: ergo non est necessaria ejus definitio ex Cathedra. Quarto. Sententia , quae necessiario est ex Cathedra definienda , debet esse conformis Sacrae Scripturae, vel Traditioni Patrum: hae enim sunt regulae definitionum in fallibilis veritatis ; sed sententia de Immaculato Virginis Conceptu non est expresse conformis Sacrae Scripturae, quia auctoritates, quae in illius favorem adducuntur, in sensu litterati hoc non exprimunt, sed detorqueri debent ad sensum accomodatitium, qui non est regula definitionum Ecclesiae. Nec est Traditioni consormis, quia de hoc Mysterio primo dubitatum est, & in primis Ecclesiae seculis, a quibus Traditio oritur , altum fuit silentium de Uirginis Couc ptione s ergo definitio, quae petitur, nece litaria non est . Quinto. Quamvis Pontifices, qui hucusque ediderunt Constitutiones favorabiles Mysterio Conceptionis, habuerint prae oculis omnes & singulas auctoritates tum Scripturae, tum Patrum , quae conglobantur a petentibus talem definitionem , nunquam tamen illud definierunt se si gnum evidens, quod supra illas fundari non poterat defiistio : dixerunt sententiam Immaculati Conceptus esse laudabilem, piam, religiosam s instituerunt festum Mysterii, illud de praecepto celebrandum sanxerunt, approbarunt Ordinem sub illius invocatione institutum selargiti sunt Indulgentias in die festo , & quidquid in favorem cederet Nysterii, hucusque secerunt. Tamen nunquam ad resolutionem devenerunt, immo expresse dixerunt , se nolle, nec intendere illud definire, ut constat ex Bulla Alexandri VII. supraeitata. Quare conclude dum , non esse necessariam definitionem . XIII. Alio argumento convalidatur ratio sumendo paritatem ex aliis Mysteriis. Non fuit necessaria definitio ex Cathedra Mysteriorum Nativitatis , & Assiimptionis Mariae: nulli bi enim legitur: ergo multo minus erit necessaria pro illo Conceptionis. Illatum ostenditur ex eo quod notitia illorum Mysteriorum est antiquior, & fundamenta, supra quae fundantur, sunt solidiora: Nam Mysterium Nativitatis, ut habe mus ex Pagio in Breviario pontificum ad vitam Sergii I. celebrabatur tempore istius Pontificis, qui vixit sec. vii. eo quia ordinavit fieri Litanias in festo Nativitatis Virginis. Similiter illud Assiimptionis ex

eodem Pagio in vita ejusdem Pontificis , reserente Florentinio in notis ad MartyroloFium Hieronymi, celebrabatur ante tempora Mauritii Imperatoris, ideoque ante finem seculi sexti. Illud vero Conceptistiis, ut iam vidimus, primo inuoluit seeuto duodecimo: ergo illa sunt isto

aut uiora.

Fulciuntur etiam solidioribus landamentis; nam illud Sanctificationis Mariae, in quo fundatur ejus Sancta Nativitas, habuit exempla in Pr phetis novi, & veteris Testamenti : at istius Conceptionis nullum exemplum, immo contraria lex. Illud vero Assumptionis, quoad pK-

10쪽

vilegium resiis rectioiiis post mortem , in novissimis die erit omnibus commune: smum resurgemus s & quoad illud glorificationis corporis, erit re in ud omnibus Praedestinatis concessum Aus immutabimur. At Conceptio une culpa originali , nulli hominum fuit concessa, nec ulli concedour, cum sit propria Christi Salvatoris nostri ex Spiritu Sancto conc'ur Ergo si pro Mysteriis Nativitatis, & Assumptionis esto antecellant in antiquitate, & in fundamentis Mysterium Conceptionis. non fuit necestaria definitio ex Cathedra, nec etiam erit pro isto. XIV. Posset repam necessari ' non fuisse definitionem pro illis Mysteriis . quia de illis nunquam fuit dubitatum, Sc fideles illa semper venerati

sunt

Praescindendo , an de hisco Mysteriis aliquando fuerit dubitatum, &principue de principaliori quod est illud Assumptionis Virginis in corpore& anima, ' quo videri poterunt auctores tractantes de Festis, & d

scribentes Vitas Sanctorum o ex instantia, quae nobis objicitur, erui mus sorte argumentum pro validitate nostrae assertionis. Quando dubitatum fuit de Conceptionis Mysterio, & Doctores digladi bantur adinVicem pro alterutra parte non sine gravi fidelium scandaloia iactura charitatis & pacis Christianaei Pontifices omnes, qui per v mas Coustitutiones conati sunt tanto malo occurrere, nunquam definitioni dederunt manus. Prohibuerunt utrique parti, ne probris, inj riis , & censu iis se gravarent adinvicem. Sanxerunt noti esse disputandum publice coram populo, & vulgari sermone ι vetarunt etiam1oqui de illo In privat1s colloquiis, nunquam tamen ad decisionem pro una vel altera parte venerunt. Immo Alexander VII. in sua Constitutione , quae pro Immaculata Conceptione est caeteris favorabilior,

expresse declarat Mysteritim nondum fuisse a Sede Apostolica decisum, & se per suam Constitutionem nolle, nec intendere decidere : Si ergo dum dubitabatur de Mysterio , 8c in servore disputationum Pomtifices censuerunt, non esse necessariam definitionem, auare hodie discenda est necessaria λXV. mis dicet, Sedem Apostolicam tune serventibus disputationibus , prudenti consilio non definivisse, ne majora scandala inter suos orirentur ι modo vero quia omnia sunt in pace composita, ut augeatur cultus Mariae, & magis in di ex firmetur er a eamdem devotio, nedum opportunum , immo necellarium este quod definiat i In iriosa prolacto responsio libertati Ecclesiae, & Zelo Summorum Porat, neum: inandonam Sedes Apostolica perterrita, distulit resolutiones definitionis veritatum fidei, & puritatis doctrinae urgente neressitate pMntificta omnes Zelo Dei serventes impavide, & sine mora Omerunt, quae sancienda erant, & definierunt, quae definienda erant pro veritate. Sistamus in Mysteriis Virginis Mariae . Quando Nestoritas virus suum eromuit contra Divinam Maternitatem Mariae, Coelestimis Papa n,

hil territus de dignitate Patriarchali, qua insigniebatur, de sequela Episcoporum , qui ipsi jungebantur , & de Patrocinio Imperatoris Theodosii, qui favebat Haereticos ut cognovit Mariam blasphemari Iii Oriente, R ae p scripsit blasphemias, deinde iussit, ut Ephesi uni- .i Gils Oncili. Ecclesia, & spectantibus omnibus impae vide dennittim fiat Mariam esse, dc dici debere, Matrem uedunia

SEARCH

MENU NAVIGATION