De Ecclesia Septempedana libri 3 auctore Joanne Carolo can. Gentilio e Sanctoseverino

발행: 1838년

분량: 320페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

LUTIUS BERNARDINVS rebus sacris pro-

eurandia addictus, ea omnia collegit, quae gentis suae decus, et domesticam virtutem reserrent. Optima studia maxime colens, Prima aetate Romam prosectus est, desidiae osor Perpetuus. In amplissimum ordinem canonicorum

basilicae liberianae admissus, ei gravioribus in rebus consilio, et opera non unquam defuit. E sede honoris ab ingruentibus ecclesiae hostibus exturbatus, pro fide, et Principe quae' que fuit perpessus. Iuribus pontifieatui maximo restitutis, Pium VII. amantissimum nactus est, a quo anno 38 4. antistes urbanus fuit dictus. In sacra consilia plura dein cooptatus , multa ad res romanas tuendas aggressus est. Utriusque annonae praeses anno 1829. a

Pio VlII. iussus, eo in munere integre sulsit. Religio, pietas, innocentia , caeteraeque virtutes , quas habuit in vita comites fidissimas , ei diem supremum obeunti anno 1837. duces

ad coelestem patriam eonvolaturo extiterunt. Sacris virginibus , quibus Romae a Purifieatione nomen est , domum aperuit, censumque produxit. Egentium Vindicem, et orbitatis solatorem eum experti sunt multir templa opibus auxit, donariis ornavit. Diuitig le

192쪽

39 LUTIUs FRANCISCUS MARIA inter an

tistites urbanos adlectus, et perhonorificis minneribus honestatus, naturae multum vixit et gloriae. Nos ejus elogium scripsimus in volumine I. pag. 296.

terarum gestiens clarescere, deeus addidit natalium magnitudini. Mantuam missus, et a Gon-gagis principibus in fidem receptus, diu cum illis versatus est, diu iis graviora negocia ginrentibus adsuit, si minus aetate, ingenio certe , atque virtute iam reipublieae idoneus. Honorem adeptus est amplissimum, cum Se-eutus ipse suit in germaniam Eteonoram Gon- gagam, quae Ferdinando imperatori nuptui tradebatur. Charus suit cunctis, et multum apud principes gratia valuit. Domum reversus, et populi sermonibus commendatus, ohiit anno 3720.

MARGARUTIUS ANNIAEAL Alexandri filius

natus anno 1570. , a vitae gloriae limites est supergressus. Institutio ejus, si quae alia, liberalis suit, capaxque ingenium artibus graecis, atque latinis egregie imbutum. Maxime vero mathesim ipse adamavit, qua inter aequa-Ies excellere coepit adolescens. Sed brevi raptus

193쪽

ad arma, apud Italos non minus, quam e teros virtute emicuit. Pedestris, et equestris

militiae signifer dictus , et Avenionem cum Philippo Saga cardinale placentino prosectus anno 1592., in hirgo notos strenue Pugnavit. Quando Clemens VIII. turcis obviam procedere Ioannem Franciseum Aldobrandinum jussit. ei et Annibal adsuit dux peditum salutatus. Ubi

Strigonium ventum est, et in thraciam re insecta redire turcae sunt coacti ; Annibal miras egit caedes ex barbaris, eosque ab arca Visgradensi fugavit. In Italiam reversus, Ferrariam anno 1597. contendit, ut romani Pontificis majestatem adsereret. Anno 1601. cumturca ruin tyrannus in hungariam denuo irrupisset, eoque Annibal advolasset, ad Canissam usque tui tuosas fecit impressiones', hostesque protrivit: hinc iussus Zagabriae tribunus. Anno 1603. Romam ingressus , dignitatis nostrae suit tutor, et vindex: nam egit, ut Clemens VIII. ad civium praesecturam assumeret Silvestrum Aldobrandinum cardinalem.

Subin iter ipse instituit ad domesticos lares, et Sulpitiam Massarelliam episcopi thelesini nepotem duxit in matrimonium. Post haec

Asrieae litora invisit hispanorum dux saetus .

194쪽

et Philippi III. dominatum ad Araeeas produxit. Rogatus a Carolo III. duce sabaudiae, plura gessit commendatione digna. A Ferdinando I. etruscorum dynasta maximis praemiis accersilus, in m aurusios anno 4609. iminpetum secit, Hipponamque occupavit. Dum venetis in illyrico bello strenuam navabat operam, patrimonii divi Petri magister militum, et dux equestris fuit renunciatus. A Paulo V.Ferrariam missus, omnes illius ditionis fines egregie tu latus est. Totus in bello inclinatus, alpes rursus conscendit, et anno 1623. in Vallem tellinam prosectus, eam mirifice communivit , exercitus Modaetia discedentis ductor summus adlectus. Anno 3625. ad Clavennae Praefecturam elatus, opima ex gallis spolia retulit. Dux rei militaria in aemilia factus, urbi natum fines anno 3626. adivit, et

Urbano VIII. jubente , loca praesidiis firmavit. Areis serrariensis praeses declaratus , Pru dentia , fide inclaruit, eique Caesaris, et gallorum Regis obsides eustodiendi sunt traditi. Cum tantae in uno homine virtutes eminerent, ejus mors Ferrariae anno 3640. acerba, atque immatura omnibus visa fuit. Virgini Luminum 1aeravit opes, eamque haeredem seripsit. De

195쪽

eo Borsetius, Scampolus, Diamantinus, Co-Iueius, aliique.

MARGARUTIUS CICCOLINUS eivium, qui

sacras res traetarunt , citra dubium peritissimus suit, religionis cultor eximius. Ubi latinorum dictionem , atque ubertatem domi expressit accurate, Perusiam adivit, ut philosophicis , et legalibus disciplinis vacaret. Anno 1576. omnibus doctrinae insignibus decoratus, ad ecclesiam accessit. Romam prosectus, in divi Philippi Nerii familiaritatem est admissu . Dein divo Carolo Borromaeo cardinali archie. Piseopo mediolanensi se impendite ejus in aula

versatus est honoribus cumulatus. Borromaeo desiderato, ad vieem saeram gerendam a variis Italiae episcopis accersitus, magnam eo in munere celebritatem invenit Ravennae ,

Augustae Taurinorum , Papiae, Placentiae, Patavii. Ut otio pio vitam innocentem clauderet , domum reversus ipse est, et obiit anno 3616. Da eo Baecius, Barelius. aliique.

eae hungariam occupabant, Joanni Francisco Aldobrandino supremo copiarum Clementis VIII. magistro se adiunxit, et dux militum creatus, cum eo Strigonium usque eontendit. At ea in

196쪽

urbis oppugnatione saxorum imbre in exercitum a tureis continenter effuso multum Aldo. brandino allatum fuit detrimenti, et Cornelius prostratus est. Verum sibi ipsi loricato, et saucio minime parcens, ad maenia scalam rursus admovit, et incredibili audacia ecclesiae vexillum e summa Strigonii arce explicavit. Haud multo post in Italiam reversus, dictus suit peditum tribunus. Mox ad lauretanam armorum Praesecturam assumptus, nihil providentiae praetermisit. Domum reversus, et anno 1605. orator missus ad Leonem XI. et Paulum V., Patriae libertatis extitit vindex. At quia nil clades, nil enses obstrieti infraetum ejus animum e genio suo dimoverant , sibi castra censuit repetenda. Igitur in germaniam Perrexit, et pro imperio supra laudem pugnans, Vindobonae occubuit anno 1622.

anno 1577. Adoleseens ingenii specimina dedit illustria. In societatem Iesu receptus , et ad quosvis labores literarios promptus et impiger, gravioribus disciplinis suit insigniter eruditus. Cum Tyburi suis praeesset, ineidit in morbum sane gravissimum. Corporis Ianguore omni vita amictatus, et Christi mysteria in

197쪽

horas singulas revolvens, castissimo versu effudit. Haee sunt ejus ingenii monumenta. 3.

Rime. 2. Eglogia. Romae 3648. MASSARELLIUS ANGELUS vie fuit selemtissimus. episcopus thelesinus , et eoncilii tri. dentini a seeretis. Eum eximia dignitate odio natum , eum summis de lanctum muneribus, eum multis clarum virtutibus uberiori stylo commendavimus in elogio . quod italice edidimus Maceratae anno 3837.

NUTIUS MARCUS MARCELLUS seientia.

rum varietate fuit illustris, et in dicendo vi- a , nervosus, acutus. Hieronymi Franchii patrui exemplo permotus, et principum virorum familiaritate usus, in galliam perrexit. ROS tus a rege, ut publici italici muneris euram usciperet, ea in legatione magnam sibi famam comparavit. Brevi aemulorum invidia excecatu3, et extremis sacris rite munitus, iam depositus erat; quando eum luctantem cum morte Mater Luminum respexit clementissime. valetudini restitutus, galliam non sine Proeerum maerore reliquit. Domum ingressus, Servatrici Divae ex religione votum exsolvit, et sineeram pietatem impensissime colens, dena tua eat anno 3637. Diuit tred by Cooste

198쪽

forenti adhue aetate militiae nomen dedit, et audacter se gessit in rheticos, dux semper in agmine. Tribunus peditum saetus, et ab Innocentio X. missus ad Castrum, multum n. Iieiter egit, ut duci parmensi Castri imperium auferretur. Ea in recepta ditione armorum Praefectus renunciatus, omnia consilio sustinuit, virtute firmavit.

PAMPHILUS CYNTHIUS ab ineunte ad

Ieseentia Romam missus , ad optimarum artium studia se totum contulit, doctore ePiseopo thelesino patruo. Α Hieronymo Landrio eardinale arehiepiscopo brundusino in fidem receptus, et oritano canonicatu auctus, erimarduis ici negociis adiuvit. Ob eius excellentem in omni latine scribendi ratione praestantiam dictus concilii tridentini notarius, et in subsidium rerum secretiorum voeatus, delata sibi munera summa laude administravit. Ita sulgens honoribus, priorem gerere in ecclesia nostra haud suit dedignatus. Diem clausit supremum anno 3574.

PAMPHILUS FRANCISCUS sapientiae sa-

mam ineredibili ardore eoneopivit. Ad graecos primum fiores advolaviti mox in philosoph

199쪽

rum scita se immisit. Antiquitatis etiam studio. aissimus , multorum nomina immortalitate do navit. Faciles, expeditae, Ovidii eo lorem undique redolentes , ei latinae musae suerunt in conscribendis picentum fastis. Anno 1535. domi ipse occubuit. Joannes Matthaeus Dura stantes anno 1575. Maeeratae praelo commisit

Pamphili poema , cui titulus t yicenum , hoc est de piceni nobilitate et laudibus. Eum prae- dieant Compagnonus, Iustinianeus , Ughellius, Thomasinius . Lilius , Antonellius , Lancellottus , Baceius , Civallus , Barelius , Tondinus , Tiraboschius , Panelius , Colueius , Marangonius , Collectores bibliothecae picenae , Leo-

pardus , Cantata messa-Carbonius , aliique.

PAMPHILUS GANYMEDES Cynthii pa

ter, indolem latinae, atque italicae linguae apprime excoluit , et laeta quadam ubertate nituit. Doctrinam iuris, non persunctorie haustam, domi, sorisque eum laude dixit. Bene paratus a natura , lusit varia , et Oxpectationem quam sui concitaverat, sustinuit, Firmi, et Cortonae cooptatus in caelum literarium. Scriba concilii tridentini suit, antequam Cynthius ad id muneris eligeretur. Corona Poetica ex more temporum suit donatur. Edidit. 3. Istori , et ρoeti-Diuisitos oste

200쪽

eo libro. Camerini 3582. 2. Planti delia glariosa Maria in otiaua rima. Camerini 1578.

PANICARIUS DOROTHEUS humanioribus

literis institutus, juri caesareo , et pontificio operam navavit. Barnabitarum societatem Professus anno s6 3., vitae integritate fulsit. Ita

Ioannis Baptistae Magnantii viri pientissimi

amorem Promeruit. Ad honores assumptus, nee quidquam de austeritate morum remisit. Gentes eloquio instruit e omnium concordiam unus veI maxime auxit. Α Paulo V. Romam vocatus , aut contemptum dignitatibus antehabuit. Cardinali Centinio episcopo .maceraten iearissimus vixi h. Extremum aetatis domi exegit suos inter sodales anno 3665. Seripsit. q.

Rosct , e psori. Maceratae 3628. 2. Pensieri spirituali. Maceratae 3629. 3. La Vergine Poema. Maceratae 4630. 4. Remis delia omfanelle Berarde. Maceratae l628. 5. La dot- trina Nirituale. Maceratae 637. 6. Le indu geme de' setis altari. Muceratae 1637. T. Gliasorismi claustrali. Anconae 3638. 8. A lausisyirituali al Bambino di Bellem e ramresentagione. Maceratae 3628. 9. Vita della pia Francesca det Serrone. Εum laudant Peggius, Barelius, Creseentius, Gavantus, et Ungarellus,

SEARCH

MENU NAVIGATION