장음표시 사용
51쪽
vel in illius memoriam, seu mentionem . Sic in Smyrnaeorum decretis τω Στρα- γων γκώμη e nihil tamen sollicitabo ; videant doistiores. Illud solum moneo , minus reiste Corsinium I illa in minia. αυτῆad Theseum retulisse, perinde ac si in Thesei memoriam Tragicorum certamen institutum
fuerit: Abserit Plutarchus haec ille .a Cimone Thesei ossa in Scyro reperta , atque Athenas magni ce delata fuisse, Theseique honori Tragoedorum certamen institutum fuisse . At postremum hoc ex Plutarcho sane non emcies: non enim ait Plutarchus εθεντο M. φανημι b των τραγάδων α γωνα, ut dicere debuisset, si vera esset Corsinii interpretatio ,
siituerunt in memoriam ipsus Tragoedorum judicium i c. Thesei porro ossa de Tragoedis judicare neutiquam poterant: Manra Vero aliis gravioribus curis distinebantur . Sed Plutarchum Latine loquentem audiamus . Constituerunt igitur in memoriam ipsus is Tragirdorum jtidicium, quod celebre factumi est. Quum enim Sophocles adhuc juvenis primam fabulam doceret, Aphemon Arcton Iudices certaminis forte non delegerat: quod spectatores inter se dissiderent, atque contenderent . Ubi vero Cimon cum Strategis coD
52쪽
legis suis theatrum ingressus, consueta de more libamina Deo obtulit , non permisit illos Strategos)abιre sed juratos coegit cons-dere ,' judicare , qui decem erant ex unci- qtiaque tribu delecti. Aut ego basilice fallor, aut nihil habet Plutarchus , ex quo exculpicerto possit, decem suisse Tragicorum certaminum Judices . Id unum Ρlutarchus narrat , quum Archon , quis fuerit non disputo , si Diodorum sequaris , Demotion, aut Phaedon erit, Apsephionem vocat Chrom
sobrinum interpretatur ; quicunt quo is suerit , quum Archon , inquam , Tragici cer taminis ludices non legislet, Cimonem, de lata sibi extraordinaria potestate , iudicium hoc collegis suis mandasse, qui decem erant electi ex singulis Athenarum Tribubus . Ubi enim suprema auctoritas delapsa ad Populum est , atque omnes Tribus sequam Obtinuem runt Potestatem , unaquaeque Tribus Strategum e suo collegio creabat, qui bellicam rem administraret . Hinc Sintilegi decem pro Tribuum numero , quibus undecimus, Polemarchi nomen praeseserens , additu&est . Haec ex Hyperide , atque Aristotele docet Harpocration in Lexico . Factum hoc
53쪽
primum Cimone imperatore existimat Pot-terus I : at nisi velit tum primum e singulis Tribubus singulos Strategos creatos , quod hic inquirere non vacat, errat doctus Archeologus ; Strategos enim decem Marathonia in pugna anno III. Olymp. Pa. apud
Herodotum a) invenio ; invenio apud Cornelium Nepotem 3), qui Miltiadem Cimonis hujus patrem ό decem hisce Strategis
unum fuisse commemorat: domi autem creati decem Pnetores , qui exercitui proressent , in eis Miltiades : ct paulo post , huic Miltiadi , qui Athenas, totamque Gro iam liberavit , talis honos tribubus est in porticu ,
qui e Poecile vocatur , cum pugna depingeretur Marathonia , ut in decem PnGOriam numero prima ejus imago poneretur .
XIV. At illi turpius, ut ego existimo , errant, qui a Cimone Tragoedorum judicium primum institutum volunt anno III. Olymp. 77. quo duplicem , insignemque de Periis victoriam , navalem alteram ad Cypri littora , altram terrestrem ad Eurymedontem reportavit . Cimon Dictor , inquit Si-gonius se) judicium , certamenque Tragoedorum instituit. At nihil minus, neque id Plutarchus ait, quo autore gloriantur. Tr gi-
54쪽
gicorum certamen multo ante Cimonem inis sit tutum , quae de Thespide , de Pratina. Eschylo , ct Choerilo secum certantibus superius dixi, satis aperte ostendunt: sed , ut haee ipsa deessent, Plutarchi narratio Si-gonii , aliorumque errorem manifesto res ellit . Tragicorum, ac Comicorum judices ab Archonte sorte delectos nullus enim dubito , quin eodem pacio delecti sint, qui de Comicis judicarent, quo Tragicos delectos testatur Plutarchus ) juratos ad judicandum accessisse, Diis , antequam judicium proferrent suum , libasse invenio . Postremum hoc ex iis auguror, quae apud Aristophanem ait Bacchus
nunc thus proferat , ἐν ignem det quispiatn , Ego pro sagaci judicio faciam preces ,
Ut apte discernam certamen m&sciam
Eschyli scilicet ct Euripidis , quos apud inferos, Baccho judice , certare Comicus fingit . Primum vero cum plurimis antiquorum testimoniis , tum ejusdem Aristophanis auctoritate firmatur , qui sic judices suos in D a Conin
55쪽
contionantibus alloquitur ; Graeca omittam, ct Latinam tantum interpretationem Pr seram . Nunc Iudices aliquid monere volo ;Primo , ut qui inter illos sapientes sunt, De me judicent eorum memores , quae iu ine Fabula recte ac sapienter dicta a me fuerunt . Secundo , ut qui libenter rident, ii de me Iudicent, memore3 quam festive , Θ ri dicule multa protulerim .
Itaque , ni fallor , fere omne3 de me ferre sententiam jubeo . Neque sortitionem fieri : cur enim mihi obsit, Pttod hic Chorus ante coeteros vocatus est t uare haec omnia meminisse decet, '
Νeque filem jusjurandi violasse ,
Sed de Choris ex merito judicare ἰNeque eosdem mores colere , quos volunt nobolares meretriculae, Quae semper postrema meminerunt,
Priorum oblitae , s quid eis benefeceris. Placuit porro haec afferre , ex quibus diiusiurandi religione certaminum Judices Obstrictos fuisse firmatur , ct agendi docendique ordinem sortito praescriptum intelligimus , ne Poetarum querelis ullus foret locus , Deterior porro , uti apparet illius
56쪽
habita conditio est , qui priori loco agebat.
Verebantur scilicet Poetae , ne qui ultimoveturi erant , palmam eriperent, vel ex eo ipso dumtaxat , quod recens illorum memoria , ct voluptas in spectatorum animis so-Tet , ut recte monet Tanaquillus Faber . At
quod idem a) ex his inferat , postremum Fabulae Chorum non semper cum Fabula ipsa continuatum , qui colligere id possit , non video: sed non haee inquiro . Iuratos hosce Iudices plus vice simplici pejeralia , non est
cur te doceam , qui nolitris meliora veterum suisse tempora persuaderi tibi non sacile si nis . Numquam desuere , qui aut odio , aut amore , aut lucri causa ad judicandum ducerentur . Hinc tactum , ut Sophocli Philocles , Euripidi Xenocles , Menandro Philemon , doctis omnibus indignantibus , prae- . lati suer; nt . Neque tamen id eos impune sacere licuit ; ad alios quippe Iudices provocare poterant , quorum intererat . Ili porro judices , eos , qui perperam iudicaverant , multabant, atque punibant, ut ex iis, quae habet aeschines contra Ctesiphontem i , recte collegit Petitus : Κ ' ρος Κιγι-
προς κρίνω Π , . Et Iudices quidem
57쪽
Dionysorum , s non de choris encycli.
cis iudicauerint , multatis . XU. Age vero videamus , quot Fabulis Poetae certarent, ct quibusnam praemiis vi- , ctores donarentur . Cuin primum certamina haec inducta sunt, Tragicos Comicosque singulis in scenam Fabulis prodiisse satis verisimile est . At non multo post in more illud positum , ut Tragici Tetralogias exhiberent , quaternis nempe Fabulis contra quaternas Fabulas certarent, quarum ultima Satyrica erat, ae , Veluti pictorum παρειγγα, seriis intermixta : non enim inter seria satyriose Fabulae censebantur . Satyrica , inquit Diomedes I) , est apud Graecos Fabula , in qua item Tragici metae non Reges , aut Heroes , sed Satyros induxerunt ludendi scausia, jocandique, ut simul spectator inter res tragicas , feriasque Satyrorum quoque Iocis , ac lusbus delectaretur , is ut Horatius sentit his verbis , Carmine qui tragico vilem certavit ob Hir
Mox etiam agrestes satyros nudavit, per Incolumi gravitate iocum tentavit, eo quod
Illecebris erat, is grata novitate morandus Spectator . . Pra-
58쪽
Pratinas , si vera refert Suidas r , hoc Fabularum genus primus induxit ; Thespidi
tribuere videtur Horatius : harum nullam
esse reliquam , praeter Euripidis Cyclopem , tradunt viri docti. Qui porro Tetratonis
hisce certabant , hi πλειο m δράμα αν άγων, ἰσσΘ is a Graecis dicebantur . Anno I v.
Olymp. 76. Phineum , Persas , Glaucum, Potniensem, is Prometheum exhibuit AE.schylus, ct vietoriam adeptus est . Anno vero I. Olymp. 9r. Euripides Alexandro , Palame- de , Troibus, is Sisypho satyrico contra Xenoclem certavit , qui Oedipum , Lycaonem, Bacchas , Θ Athamantem satyricum docuit. ct vicit, non Olympiacis in ludis , ut imnuere videtur salsa inscriptio capitis VIII. lib. 11. Variarum AEliani , sed Athenis, ubi certamen habebatur, quod caput ipsum non obscure clamat , ct Κulinius animadve
tit α . Miror sane . quod non hoc Dod-wellus viderit, ct Xenoclem hunc fi liani auctoritate inter Olympionicas retulerit 3 .
At magis etiam miror eadem chorda oberrasse Corsinium , qui Olympionicarunt seriem a Dod*ello colle iam uberiorem , atque, ut ipse ait, emendatiorem iterum dedit. Atqui non dissicile id erat animadvertere r
59쪽
satis quippe inrigatum notumque doctis viris Olympico in pulvere Tragicorum agonibus locum fui illa nullum . Primus Nero , cui omnia susque deque turbare volupe fuit, 'eos in Olympia induxit, idemque in iis certavit , ct vicit , quod maxime optabat, ut Philostratus semel atque iterum narrat I ;cujus verba ex posteriori loco, a Casaubono, ct Span hemio multo ante observata, hic ite
tharoedorum certamina proposuit apud eos , quibus nec Theatrum est , nec Soena , ubi hi agones edantur , sed nativum stadium , O nuda omnia . Haec sane ollendunt , numquam ante Neronem Olympico in ludo aeta Tragoedorum certamina . Sed neque in Py- thiis, in quibus Tragicos agones actos novimus , patrii , ut ita dicam, ct nativi fuerunt, Verum προrΘηκη , ut recte Spanhemius a , ct λίθ ήγοι, quod Plutarchus confirmat, qui serius Pythicis in ludis Tragoedum admissum narrat: at haec is παροδ' , Tetralagias
XUI. Harum Terralogiarum Tragoedias assinis argumenti omnes fuisse sunt qui velinis
60쪽
lint, eaque de causa ab argumento toti N. tralagitae nomen datum fuisse aiunt. Philoclis Pandionidem , ct H schyli Oresiam memorat Aristophanis Scholiastes i) ; quarum haec Agamemnonem , Carphoros , Eumenides , O' Proteum Satyricum comple etebatur , Vicitque non anno II. Olympiadis xxviii. ut habet Scholiastes , librarii errore longe enim post AEschylus natus
sed aut Lxx. ut Fabricius vult, aut LXXX.
ut alii malunt: Quin cognatas hypotheses, habuerint, quas supra nominavi , Euripidis , ct Xenoclis Tragoedias, nullus dubito. Negat Spanhemius a Proteum Satyricum Orestiadis aliquid cum Oreste commune si huisse , ct alterius argumenti fuisse contem dit . Quidquid si de hac , aliisque, quas vir doctus citat , Tetralogiis, non id semper factum , recte a Stanteio observatum p to 3 . Utrum Vero Phineus , Perso, Glaticus Potniensis , er Prometheus amne argumentum haberint , nec ne , alii quaerente negare videtur stanteius, ego nihil pronuncio . Impositam Tragoedis legem servavit Sophocles cum docere primum coepit anno, ut diximus III. Olymp. 7. Verum improbo hoc labore perterritus, unicam deinceps
