Gasparis Aloysii Oderici ... De marmorea didascalia in urbe reperta epistola ad Cajetanum Marinium tabular. secret. vatic. præfectum

발행: 1777년

분량: 122페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Fabulam exhibuit , si vera refert Suidas rnegat enim Bentlejus i) , hoc omni ex parte verum esse ; iure ne , an injuria nolo hic inquirere . Uerum sane censuit Fabricius , qui alios subinde Poetas Sophoclis exemplum imitatos fuisse ait. Illud sortasse verius tribus tantum Tragoediis non semel Tragicos certasse e saepe enim Trilogias a veterihus nominatas invenimus. Nisi, si quis Satyricam Fabulam ab iis, qui Didascalias nobis reliquerunt, omissam Velit, quod a nonnullis factum notavit Scholiastes Aristopha

ρικων. Terealogiam Orestitim fuisse docent Didascaliae Agamemnonem , Chaephoros , Eia menides , proteum Satyricitin et Arisarchus cutem , is spolionius dicunt Trilogiam , omissa Satyrico . XUII. Uenio nunc ad Victorum praemia . Ridebis ne , an miraberis tanto cumstrepitu pro fouum canistro , vini utre , Tripode , atque hirco certatum fuisse 2 Atqui haec antiquitus propolita Vici oribus

praemia . Hircum , ut ab hoc ultimo exordiar , Tragicorum suisse praemium vulgata

62쪽

res est , nemini non nota illa Venusini Vatis , Carmine qui tragico vilem certavit ob Him

memorat etiam Diomedes I : Hircus prommium cantus Tragicis proponebatur et eo Thespis donatus , ut ante diximus . Ficuum cani rum , is vini dolium , quod quadriga exportarent, datum Athenis Susarioni , is Desoni vetustissimis Comicis , qui primi t bulata in scena Comoediam ibidem docuerant, divinantur Critici, qui hasce xL. Graecarum epocharum reliquias interpretari e

nati sunt. ι

est , victoris praemium suisse, eκ Dioscoria de , cujus verba attulimus a) , manifesto

63쪽

patet . pleus in Attica raras suisse , atque idcirco exinde efferri lege vetitum , jam alii observarunt , Plutarchi, Suidae , atque Etymologi testimonio . Vini meminerunt Diomedes , ct Comici Scholiastes: Liberalibus apud Atticos die festo Liberi Patris Dinu neantoribus pro corollario dabatur , cujus rei testis est Lucilius in xII. inquit Diomedes i :,

ris τε ι i εον οἴνον. Trygodiam dixit pro Comin-dia , quod victoribus Comicis mustum dabatur , hoc est Dinum novum . Datum etiam Tripodem , seu poculum horum certaminum victori us apud Athenaeum legisse me mi ni 3 Κυ m, νικητηρ- εν Διονύσου τρIπους,

εχ ρ νων. Victoris primitim in Bacchi certaminibus Tripus est ; qui enim vera loquuntur , eos ex Tripode loqui dicιmMS . Tripus autem Bacchi, idem est ac Crater . Nam duo genera tripodum , qui lebeteS uocati sunt, olim

64쪽

distinguebantur : unum ad ignis usum , Θωυacrum comparatum . . . . ialiud Crater appellatum . . . in his autem vinum miscebant.

Olei Hydriam iis, qui in Panathenaicis v cerant , datam invenio r o ου κρισοτέλης

γε μενου πῖδοσθω phm . Aristoteles scribit, etiam Victoribus Panathenaicιs dari oleum ex Inoriis factum . MοριM , ut non ignoras, oleae Minervae sacrae , quae circa Academiam erant, propriumve hoc Athletarum Praemium , ut Scholiastes Pindari innuere

hisce in ludis vicissent, ignoro . Praeterea Coronis, qui in Scena placuissent, donatos, apud Varronem reperio a) . Scenicas Coronas Plinius , Suetonius , Synesius , aliique memorant . Factum id etiam Athenis persuadet Plutarchi locus de Philemone , ct Alexi 3 . - πν κωροκον

ἐπὶ της σκηνης ἄγωνιῖομιενους , s-οΘὼue 'ος κατΓλαβεν. Philemonem comicum, is Alexim certantes in scena, is coronatos mors comprehendit. Corona haec ex oleae ramo

fuit, si huc reserenda Scholiastis Aristoph nis

65쪽

nis verba , quae , loco non adnotato, recitat Butengerus I -- θαμῶ πτελωας ἰερἀς , ος νενομις ου ἰσοτμος φλω . Coronatus est ramo sacrae oleae , qui corona aurea aeqite pretiosus aestimatur. Quandoque etiam ex auro fuisse videtur ; lego

enim apud Tertullianum a etsi priae gloria , ut Clidemus Atheniensis , dum ab Histrioniabus ob praestantiam auro coronatur. Sed haec accuratius prosequi non est necesse . At quamvis propositum Victoribus praemium vulgare esset, ac tenue , tenuis non moria victoriae . Haec victoriae sima , verum, quoeconsequitur gloria , est quantivis pretii , ajebat Solon Scythae illi Anacharsi oleaginaS , apiacas , aliasque ludorum coronas irridenti apud Lucianum o . Quanti apud Graecos fieret scenicis in ludis vicisse ut omittam , quod de Jone Chio narrat Athenaeus, eum , quum Athenis Tragoedia simul S Diathyrambo vicisset, Chii vini cadum cuique civium dedisse ex eo intelligi sacile potest, quod earum diligenter Graecorum Historici meminerint, ct quoties quis Victor , quibus in ludis vicisset posterorum memOriae commendaverint. Sic , ut aliquos hic referam , undecies Micisse Magnetem narrat

66쪽

γ LXIII Q

Anonymus περι κωμωδίας, Eudoxum Siculum Poetam comicum , tres astycas victorias ,

Ex Lenaicas quinque retuliste scribit Laertius ci) : Aphareum bis in Dionysiacis, totidemque in Lenaeis vicisse autor eli Suidas , idemque ΛΞ schylum terdecies victorem fuisse resert , vicies Sophoclem , quindecies Astydamantem , terdecies Choerilum , totidem Antiphanem , decies Anaxandridem , ct Eupolim ; E , ut alios plurimos praeteream , Cratinum. Neque vero dubito, quin, ut Fabricio etiam placuit a) , ad victorias hasce pe. tinuerit Aristotelis liber N κὐΔιονυMoe cra inscriptus , ut Laertius refert. Vir magnus , non Olympionicarum dumtaxat ct Pythionicarum seriem construxerat,

sed scenicas etiam victorias collegerat: hujus libri speciem , ac veluti adumbrationem Didascalisin hanc nostram reser re , si quis autumet, non ego hominem somniare dicam . At illud illustre etiam magis, quod non secus ac Cyrrhensi , Marathonia , Salaminia , Plataeens, aliisque insignioribus victor; is , ita & Tragoedorum , ct Comoedorum victoriis tempora notabantur, cujus rei praeclarum testimonium exhibent Graecorum epochae , quas saepe commemoravi:

67쪽

Comicus. vicisse primum dicitur epocha LXXI. sequenti vero AstydamaS . XVIII. . Sed, ut ad Poetarum praemia re- Vertar , non tenue , nec uulgare praemium Antigone nactus est Sophocles, si ut nonnulli perhibent, hujus Fabulae admiratione, quam anno II I. Olymp. 84 docuerat, Strategus sequenti anno creatus est . At illud

etiam pCaestantius, quod propositum a Lycurgo fuisse diximus iis, qui Anthesterii , seu Chytris vicissent: ho& quippe Atheniensi civitate donari jussit . quod quanti fuerit ,

non est cur hic te doceam . Num porro idem praemium & iis etiam impertitum sue rit , qui si scis , Lentis , is Panathenaicis Vicissent, ignorare me lateor . Sed neque illud satis scio , an, cum tres larent, qui VI- stores renunciabantur , suum omnibus esset praemium, an illi dumtaxat, qui primaS tulerat ' Non indonatos abiisse , qui secundo, aut tertio loco fuerant, ex eo conjecturam

68쪽

facto . quod aliis in Ludis usurpatum video , ne longe abeam, Lycurgi oratoris lege , ut Plutarchus refert in ejus vita Neptuno ludi celebrati in Piraeo , in quibus suum

erat cuique praemium e Tου Πο δωνος αγωνα

κριθω m: Neptuno ludi in Piraeo celebrentur choris cyclicis ad mistis tribus : decem mi δή ad minimum victori praemium esto : octo ei qui secundas , sex vero illi qui tertias obtinuerit . Sed ad illud tandem , cujus haec causa disputata a nobis sunt , veniamus . Quatuor , ut initio dicebam , Didasco trahaec nostra complectebatur I. Comicorum , v. Archantum eponymorum nomina , 3. Fa bularum , quae vicerant , titulos , q. Libera lium , quibus Fabulae actae fuerant, dira .

Hujus postremi nihil est reliquum in priori fragmento , nisi si quis illa ENA 1 interpretari velit EN A M , quod fieri posse non

abnuo : prioris , quod ad Comoedos spectat, vix unius , aut alterius vestigia prae- γhet diffractum marmor ; reliqua paulo sunt , uberiora . Optassem equidem interpretationem nostram haec in membra partiri ; at

69쪽

quum de priori nihil sit, quod dici probabiliter queat, de ultimo multa jam disputata a nobis sint, eam , quam lapides ipsi exhibent , partitionem sequar , ct singulis quibusque lineis , quid mihi probabijius visum sit, subjiciam. Frag

70쪽

γ LX VII Q

SEARCH

MENU NAVIGATION