Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

ΑΙ a Regestum

Superiorum suorum se subtraxerant, si habitum ordinis praediisti dimiserunt, in locis, in quibus sub hujusnodi habitu visi fuerant, relidere , & si habitum ipsum gestarent, ubicumque fuissent, aliquod signum, per quod ab aliis Fratribus sub hujusnodi obedientia manentibus, dignoscerentur, deserre cogeretis: necnon Generali &Provincialibus Magistris pro tempore existentibus, & aliis dicti ordinis Fratribus Conventualibus nuncupatis, ne aliquos Fratres regularis observantiae hujusinodi, absque Praelatorum suorum speciali licentia in scriptis habita , in eorum domibus & locis reciperent vel retinerent, districtius inhibendo mandare iis , eosque, ut si aliquos jam recepissent, illos infra aliquem complentem terminum remittere deberent , moneretis & requireretis, aliaque tunc expressa faceretis & adimpleretis , prout in eisdem nostris & singulis aliis ipsiorum Praedecessorum respective literis plenius continetur .

q. IV. Cum autem , sicut nuper accepimus, a certo tempore citra nonnulli ex Fratribus dicti ordinis, asserentes se ex certis legitimis causis somsan tune expressis, non posse cum aliorum suorum quiete in dicto Ordine ulterius permanere , eorum aliqui ad Fratres Hospitalis nostri sanisti Spiritus in Saxia de Urbe , alii vero ad Canonicorum Regularium sancti Augustini, seu alios etiam laxioris vitae ordines, Apostolica auctoritate translati, suorum Praelatorum licentias ad vivendum & permanendum extra claustra , libere ubi libet, quibuscumque precibus ac muneribus 8c donis redimentes, ae proprium habitum latenter sub indumentis seeularibus deserentes, perseeulum , quibuscumque in Provinciis & locis, ubi sub obedientia Superiorum dicti ordinis visi & versati fuerant, publice vagari, & quod deterius est , etiam nonnullae Moniales & Sorores, Olim sub eorumdem Fratrum respective obedientia degentes, sub praetextu similium vel dissimilium privilegiorum , exemptionum & indultorum, ab obedientia suorum Superiorum se subtrahendo , extra claustra in parentum vel consanguineorum , aut aliis privatis domibus, liberam &quamcumque inhonestam vitam ducere non erubescant, in animarum suarum perniciem , Religionis opprobrium , ac Dei contemptum , ac scandalum plurimorum . q. U. Nos, qui Pastoris aeterni vices, licet immeriti, in terris gerimus , cupientes gregem Nobis Divina dispositione creditum, secundum propriam cujusque vocationem, ad suum ovile reduci sacere , singularum literarum praedus amni tenores, perinde ac si de verbo ad verbum, nil penitus omisse, presentibus inserti & adnotati serent, pro sussicienter express s& insertis habentes, motu proprio , non ad alicujus Nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione,& ex certa scientia, ae de Apostolicae potestatis plenitudine , vobis & vestrum singulis per praesentes committimus & mandamus, quatenus vos & quilibet vestrum, quoties pro parte alicujus ex Domor uni seu Provinciarum hujusmodi Custodibus, Guardianis & eorum pro tempore Uicariis ac Praesidentibus fueritis requisiti, si aliquae literat Apostolicae, sive sub annulo Piscatoris aut sub plumbo , vel per Poenitentiariam aut alias, super praemissorum aliquo , tam ad ipsorum Fratrum , quam ad Monialium vel Sororum, seu aliorum pro eis instantiam , singula promissa concernentes, aut aliqua alia die i ordinis Regularibus Institutis quomodolibet derogantia seu repugnantia in se continentes , etiamsi illis clausula, videlicet de licentia Superiorum petita &obtenta, apposita non reperiatur, a Nobis vel Prirdecelioribus nostri, seu Sede praedicta , aut illius pro tempore Poenitentiario, etiam motu simili, &cujusvis etiam Imperatoris, Regum , Ducum , Marchion una & Comitum , seu aliarum utriusque sexus Personarum intuitu vel contemplatione, sub

432쪽

Pontificium. 6 3

ANDO CHRis et i Is, . PAVLI III. ANNO ra. quacumque verborum formula , etiam super quibustumque supplicationi-hus, quomodocumque pro tempore emanatae leu impetratae fuerint, ipsis ac in ei, contenta quaecumque , vocatis quorum interes , summarie, simpliciter & de plano, sine strepitu dc figura iudicii, ac sola facti veritate inspecta , diligenter examinetis , 8c illis minus veris aut insufficientibus compertis , literas praedictas tamquam subreptilias & obreptilias, ac intentionis desectui subiacentes, cum omnibus inde sequutis, nullas & invalidas fuisse& else, illasque eisdem impetrantibus minime suffragari debere, auctorita te & tenore predictis , declaretis; ipsosque Fratres, Moniales vel Sorores, quos falso impetrasse , aut literis sibi , ut praesertur, concessis, non juxta illarum tenorem, nec ut decet, uti reperiretis, ablatis ab eis dictis literis , capi, & ad eorum resipective domos & Monasteria propria omnino redire

manu exequii va cogatis .

I. UI. Alioquin caulis hujusmodi veris & per vos comprobatis, qua te nus ipsi fratres , Moniales vel Sorores, retento eorum habitu , extra obe dientiam vivere maluerint, Fratres videlicet, ut alium prorsus distinctum habitum diver rum scissurae, longitudinis & latitudinis ac caput ii deserre, Moniales autem vel Sorores, velum in sua Prosessione assumptum & tunicam ac cingulum , aliasique arbitrio vestro, sub excommunicationis majoris latae sementiae, quas Nos ex nunc prout ex tunc, & e contra in eos & eorum sngulos , tamquam in Apostatas , si contra secerint, auctoritate & tenore praemissis , serimus & promulgamus, tam extra, quam intus Domum & pu blice dimittere teneantur, eadem a uictoritate nostra statuatis & ordinetis .

q. VII. Et insuper universis & singulis utriusque sexustam Eeclesiasticis, quam secularibus Personis, cujuscumque status, gradus , ordinis vel conditionis existentibus, ne absque consensiu Ministrorum Provincialium aut Guardianorum Domorum praedictarum, in eorum Ecclesiis seu Domibus , dictos Fratres, Moniales vel Sorores extra ordinem & Praelatorum suorum obedientiam viventes, habitum ordinis hujusmodi gestantes retinere praesumant, praetexu aliquarum literarum Apostolicarum, sub excommunicationis aliisque sententiis, eensiuris & poenis arbitrio vestro imponendis , quas contrafacientes, eo ipso , non expectata alia declaratione aut conssiliatione nostris, incurrere volumus, die rictius inhibendo mandetis e Contradictores quoslibet & rebelles per easdem censeras & poenas Ecclesiasticas , aliaque opportuna juris remedia , appellatione postposita , compescendo; invocato etiam ad hoc , si opus fuerit, auxilio brachii secularis, decernentes praesentes literas , sub qui oustumque revocationibus, suspensionibus, limitationibus, restrictionibus & modificationibus nullatenus comprehendi, sed semper ab illis exeeptas, ae quoties illae emanabunt, toties in pristinum statum restitutas N plenarie re integratas fuisse &esse, Sicque per quoscumque Iudices , etiam Palatii nostri Apostolici causarum Auditores iudicari, definiri 3c interpretari debere, sublata eis & eorum cuilibet aliter judicandi, definiendi de interpretandi facultate 3c auctoritate : irritum quoque & inane quidquid secus super his, a quoquam quavis

auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari . Non obstantibus

praemissis, ac quibusvis Apostolicis, ae in Provincialibus & Synodalibus Conciliis editis, generalibus vel specialibus constitutionibus 8c ordinati nibus, privilegiis quoque , indultis & literis Apostolicis, etiam sub plumbo aut in Brina Brevis, vel per Poenitentiariam aut alias, tam praedictis Fratribus, aut Monialibus vel Sororibus respective , quam etiam scholarium Moppidorum Universitatibus, hospitalibus, capitulis, eo legiis , etiam Regum, Principum , Ducum, Marchionum, Comitum, aliorumque tempo

433쪽

ANNO CHRIsTi Isss. PAULI III. ANNO Ia. ralium Dominorum , nec non Archiepiscoporum , Episcoporum, aliorumque inferiorum Praelatorum Ecclesiasticorum intuitu ac contemplatione , etiam libertates , immunitates , exemptiones ipsorum utriusique sexus Religiosbrum , quoni olibet concernentibus, cum quibusvis etiam derogat

riarum derogatoriis , alii sique sortioribus & efficacioribus ac insoliti, clausulis irritantibus, & aliis decretis sub quacumque verborum forma, etiam motu Κ stientia similibus pro tempore concessis, etiam ii in illis caveatur expresse, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint : Quibus, etiam ii de illis eorumque totis tenoribus & datis, expressa & individua , aede verbo ad verbum , & non per clausulas generales idem importantes, mentio fieri deberet; illorum tenores & formas praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, motu & scientia similibus, hac vice dumtaxat , specialiter & expresse harum serie derogamus , ceterisque contrariis quibuncumque . q. VIII. Harum autem literarum transumptis, manu Notarii publici Ralicujus Persionae in dignitate Ecclesiastica constitutae sigillo munitis, non minorem fidem adhiberi volumus, quam si praesentes e Isent originaliter exhibitae vel ostenis. Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die i. Aprilis MoxLvI. Pontificatus nostri anno x M. LVaDeeernis Fratres ConventuI Mutinensi pro quadam solutione fatienda non amplius mole nari. Ex Regello Cismontano pag. II 6.

BEATISSIME PATER.

u. I. Una alias ex certis causis tunc expressis , in domibus 8c horto pa- rochialis Ecclesiae sanctae Margaritae Mutinen . una domus Fratrum Minorum de observantia nuncupatorum , Provinciae Bononiae, juxta morem dicti ordinis , sub invocatione sanctarum Caeciliae & Margaritae, eum claustro , resectorio & dormitorio , horto, hortalitiis & aliis necessariis officinis, pro usu & habitatione nonnullorum ipsius ordinis Prosellarum, qui sub regularibus institutis Altissimo exhiberent famulatum, dummodo solum seu iandum, in quo altera dictorum Fratrum Domus demolita extra muros Mutinen . consistebat, ac illius hortum seu hortos, aut eorum loca , localia, bona stabilia valoris mille scutorum, ex pretio iplius soli seu fundi, ac hortorum, aut alias habendorum emenda & requirenda, Ecclesiae seu Oratorio sancti Joannis Baptist e de Corceo, territorii campi, Mutinen. dioecesis, perpetuo applicarentur & appropriarentur, auctoritate Apostolica erecta fuerit & instituta , seu concessa & assignata , prout in literis desuper eonfectis plenius continetur. β. II. Cum autem tunc temporis non invenirentur aliqua bona stabilia, saltem quoad utilitatem dictae Ecclesiae seu Oratorii commodum, cum nec Minister & Fratres pecuniam penes se aliquam retinere possent, donec emptionis hujusmodi casus eveniret,Minister & Fratres praedicti, ad instantiam cujusdam Ioannis Antonii Bonini, tu ac dictae Ecclesiae seu oratorii Rectoris existentis, certam hujusmodi mille scutorum partem, videlicet trecentos& triginta tres scutos cum dimidio vel circa, penes quamdam Personam per ipsum Rectorent electam, tunc temporis, ut ab omnibus dicebatur, fide& facultatibus idoneam , deposuerunt, seu deponi secerunt, sui quidem Depositarius se dicto Rectori ad omnem suam simplicem requisitionem , ad

434쪽

Pontificium

effectum emptionis hujusmodi seu translationis depositi in aliam Personam, tamquam ab ipso Rectore , nomine Eccletiae suae receptos, bene & fideliter restituere & consignare obligavit; dictus vero Joannes Antonius tunc Rector exiliens , praedictum Ministrum 8c Fratres suo , Ecclesiae suae , & Su cessorum suorum nomine quietavit& liberavit, asserens se suo& praedi et rum nomine de dicta summa contentum & satisfactum fore & esse , obligans se & successores praefatos, & Ecclesiam praedictam amplius dictam pecuniam non petituros, volens dicto nomine in eventula,contra ventionis, ad damna & interesse dictis Ministris & Fratribus teneri, prout in instrumento desuper consecto plenius continetur . q. III. Cum autem, Pater Sancte,ex dd. trecentis & triginta tribus scutis cum dimidio nulla unquam bona stabilia per d. Rectorem suerint empta seu comparata, imo quod deterius est,dicti depositarii hae vita jam defuncti, adeo iniqua & deterior fuerit effecta conditio, ut ex ejus haereditate, ut asseritur, praedicta summa recuperari non posse credatur. Et licet a praedicto Ministro dc fratribus de dicta summa ad praesens nil petatur, quia Rector die at Ecclesiae seu oratorii S Joannis Baptistae nunc existens filius d. depositarit,ut asseritur, ex illit Sc haeres: tamen quia a nonnullis asseritur, d. Fratres adhuc ad dictam summam teneri, ne ab aliis Rectoribus, qui postea in dicta Eeclesia seu oratorio pro tempore successerint, dicti Fratres molestari poterunt; & ne Monasterium praedictum hujus nodi onere semper gravatum existat, ad omne igitur dubium tollendum dignetur S. V. Episcopo Mutin vel ejus in spiritualibus Uieario seu ossiciali, quatenus consulto sibi de praemissis, & quod per praefatos Ministrum & Fratres non stetisse , quominus bona illa stabilia emerentur, personamque depositarii tunc temporis fidedi facultatibus idoneam suisse , omnesque diligentias praedictos Fratres adhibuisse , ut omnia supradicta adimplerentur , attenta dictorum Fratrum paupertate, & quod vix ex pleemosynis quotidianis sustentari valeant,

eosdem & Monasterium praefatum ad dictam summam ulterius non teneri nec Obligatos fore, nec desuper ullo unquam tempore , ad Rectoris nunc& pro tempore ejusdem Ecclesiae seu Oratorii sancti Joannis Baptistae existentis, aut cujusvis alterius instantiam molestari vel impediri aut perturbari posse seu debere , auctoritate Apostolica declaret; vel saltem praedictum Joannena Antonium Bon inuni , tune ipsius dicti Oratorii Rectorem , ad cujus instantiam depositum factum fuerit, juxta formam instrumenti vel

obligationis desuper consectae , prout juris fuerit, condemnet, condemna tunaque percensuras Eccles asticas, aliaque opportuna juris remedia, appellatione postposita, ad solutionem dictorum trecentorum & triginta trium scutorum cum dimidio , prout iuris, compellat & constringat, committere& mandare , cum omnibus & singulis inciden Aependen . emergen . annexis& connexis , audie n. cognosce n. fineque debito terminandi, etiam simpliciter & de plano, cum potestate citandi Ioannem Antonium , omnesque alios dc singulos, sua communiter vel divisim interesse putantes, tam in decreto, quam exequilone & citatione , praesentium vigore decernentes: nominandi etiam per edictum publicum , constito summarie & extra-judicialiter de non tuto accella, aliaque in praemissis, & circa ea necessaria, seu quomodolibet opportuna facie n. gere n. & exeque n. subcensuris praedictis, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis . Non obstantibus selicis recordationis Bonifacii Papae VIII. praedecessoris nostri de una , & in Concilio Generali edita de duabus dieiis , dummodo non ultra tres, ae aliis constitutionibus& ordinationibus Apostolicis, ceterisque quibusicumque quomodolibet in

435쪽

4 1 5 Regestum

ANNO CHRisTI QU. PAULIIII. ANNO I1. contrarium facien . cum clausulis opportunis & conssietis.

Concessιm , ut petitur .

In praesentia Domini nostri Papae B.Cardis. Guiduimur. Hac se plicatione introclusa, & de commissione concessa. B.Cardinatis Guidicionas. Datum Romae apud sanctum Petrum I v. Idus Aprilis MDXLvi. Pomtificatus nostri anno XII.

Generali Capitula praesidere, ae ista Dria facultatem supplere Generalem Magi Hrum decernis. Ex Vaticano secretiori Tabulario. Diti Io fluo Bonaventurae Pio ordinis Fratrum Vnorum Consentualium Prose ori, σε tutas i ras ordinis Generali Magimo. q. I. Um , sicut dilectus filius noster Rodulphus tituli sanctae Mariae Transtiberim Presbyter Cardinalis de Carpo nuncupatus, iatui ordinis apud Nos Protector Nobis nuper exposivit, Capitulum Genera Ie dicti tui ordinis hoe anno Venetiis in festo Pentecostes celebrandum sit; Nos cupientes singulas electiones in eo faciendas, ac omnia & singula alia in eo statuenda & decernenda rite & recte fieri, statui & decerni, ac cujusvis nullitat is praetextu impugnari non posse, ipsus Rodulphi Cardinalis 3c Protectoris supplicationibus inclinati, tibi, quod eidem Capitulo , auct Titate nostra poeesse , ae omnia & sngula vota , quae in eodem Capitulo se san deerunt,juxta facultates tuis in dicto Magisteriatus ossicio Praedecessoribus inCapitulis,primo eorum Magisteriatus triennio pro tempore celebratis, conced i solitas , supplere , ac cetera , quae Praesidentes Capitulis hujusmodi facere & exequi possunt & debent, facere & exequi libere & licite valeas , Apostolica auctoritate, tenore praesentium , de ipeciali gratia concedimus dc indulgemus, ac pro potiori cautela te ejusdem Capituli nomine nostro Praesidentem, auctoritate & tenore praedictis facimus, constituimus & deputamus , non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis , ae dicti ordinis etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consuetudinibus, privilegiis quoque , indultis & literis Apostolicis sub quibuscumque tenoribus & formis, ac cum quibusvis elausulis & decretis quomodolibet concessis , confirmatis & innovatis , ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die xi. Aprilis

MDκLvi. Pontificatus nostri anno x M.

Inquisitoribus probUet ne eontra Fratres de Observantia procedant , sed eos ad Praelatorum Orinis judicium remittant. Ex Vat. Secr. Tabul. Ad futuram rei memoriam. I. I. D omani Pontificis providentia circumspecta , ea quae per Sedem L Apostolicam , pro Religiosarum personarum tranquillitate 3cquiete provide statuta & ordinata nostuntur, ut illibata persistant, Apostolico consuevit munimine roborare, ae alias desuper providere , prout in Domino conspicit salubriter expedire . I. II. Exponi Nobis nuper fecit dilectus si ius frater Antonius de sancto Michaele ordinis Minorum regularis Observantiae in nostra Curia ejusdem ordinis Commissarius, quod licet per selicis recordationis Cle-

436쪽

Ρontificium. 6s 7

ANNO CHRisTI Isin. PAULI III. ANNO Iz. Clementem IV. Sixtum etiam IV. Innocentium VIII. ac Leonem X.

Romanos Pontifices praedecessores nostros Inquisitoribus haereticae pravitatis, tam Apostolica, quam ordinaria auctoritatibus , in quibusvis mundi partibus, praesert im Hispaniarum Regnis & dominiis deputatis, sub certis Ecclesiasticis censit ris 8c poenis expresse inhibitum fuerit , ne praetextu quarumcumque sacultatum , & literarum Apollolicarum ipsis, ae ossicio eorum , cum quibusvis clausulis quantumcumque fortissimis, eruacissimis &insolitis concellirum, contra Fratres dicti ordinis quomodolibet proced re , vel de illis directe vel indirecte quovis quaesito colore se intromittere auderent. Praesitus Leo Papa predecessor eisdem Inquisitoribus , ne contra die os Fratres, se, ut praefertur , intromitterem, sed si forsan aliquid

eatenus contra eos egissent, eos capiendo, vel alia iaciendo, Fratres sic captos, ac quoscumque processus habitos, & seripturas desuper consectas eorumdem Fratrum Superioribus, ut per eos castigari deberent, tra derent, etiam mandavit, prout in eorumdem Poedecessorum desuper con sectis literis, quarum tenores poesentibus pro insertis ae suffcienter expressis haberi volumus, plenius continetur.

q. III. Nihilominus nonnulli ex dictis Inquisitoribus in Regno Hi spisniae constituti, literis & mandatis Apostolieis hujusnodi contemptis, in

magnam dicti ordinis turbationem dc scandalum plurimorum, contra eos

dem Fratres procedere , eosque carceribus mancipare non verentur .

q. IV. Quare pro parte iplius Antonii de sancto Michaele Commi Iarii, Nobis suit luimiliter supplicatum, ut super his opportune providere, de

benignitate Apostolica dignaremuria 9. U. Nos igitur qui Ordinem praefatum propter uberes fructus , quos in agro militantis Ecclesiae hactenus attulit, & in dies afferre non cessat , speciali dilectione prosequimur, illius privilegiorum conservationi conia Iere volentes, hujusnodi supplicationibus inclinati, literas Praedecessorum

hujusnodi, ac prout illas concernunt, omnia &singula in eis contenta au choritate Apostolica , dc ex certa nostra scientia, tenore praesentium confir mantes βc approbantes, ac perpetuae firmitatis robur habere decernentes sunt versis dc singulis Inquisitoribus haereticae pravitatis hujusnodi per Se dem praefatam, vel alias quomodolibet deputatis, seu imposterum deputan dis , in praefato Regno Hispaniae, vel alibi per universum Orbem consisten. cujuscumque status, gradus, ordinis vel conditionis existant & suerint , in virtute sanctae obedientiae, ae sub excommunieationis &singulorum bene ficiorum , quae obtinent, & inhabilitatis ad illa, 8c alia imposterum obtinenda, aliisque censuris Sc poenis in hujusinodi Praedecessorum literis contemtis, quas contrafacientes eo ipso incurrere volumus, auctoritate & tenor

smilibus distriete praecipimus 3c mandamus, ne de cetero contra quempiam dicti ordinis Fratrum Minorum prosessiorem, quovis modo directe vel indi recte,contra dictarum literarum tenorem procedere vel se intromittere, aut hujusinoes Inquisitionis ossicium exercere praesumant. q. UI. Et si quos forsan ejusdem ordinis prose res capere , seu car ceribus mancipare hucusque presumpserint, Fratres ipsos sic captos, juxta tenorem praedictum remittant, & nihilominus universis 8c singulis venera

bilibus fratribus Archiepiscopis 3c Epistopis,& dilectis filiis eorum in spiri tualibus Vicariis Generalibus, ceterisque persionis in Ecclesiastica dignitate eonstitutis , similiter committimus 3c mandamus, quatenus ipsi, vel eorum aliqui per se , vel alium seu alios, qui de per pro parte alicujus professoris dieii ordinis pro tempore suerint requisti, eisdem requirentibus in prae missis emacis defensionis praesidio assistentes, literas Praedecessorum hujus-

Tom. X VIII. G g g modi

437쪽

418 Regestum

modi & nostras solemniter publicari, necnon omnia & singula in eis contenta ab omnibus & singulis firmiter & inviolabiliter observari saetant, non permittentes aliquid per quoscumque, quacumque dignitate, praeeminentia& auctoritate langentes, contra eorumdem Praedecelsorum , & nostrarum iterarum hujusmodi tenorem quomodolibet attentari. f. VII. Et si quos ex his eas censuras & poenas hujusmodi Praedecessorum, & nostris literis & mandatis praedictis non parendo, incurrere conititerit, excommunicat Os dc privatos publice nuntient, seu enunciari, & ab omnibus evitari, ac legitimis super his habendis servatis proces libus , censuras ipsas, iteratis vicibus aggravare faciant. Contradictores quoslibet &rebelles per easdem censuras Eccletiasticas,& alia opportuna juris remedia, appellatione postposita,compescendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii secularis . Non obstantibus pmmissis , ae sancte memoriae Bonifaeli Pa VIII .etiam praedecetaris nostri de una,& in Concilio Generali de duabus dieiis , dummodo ultra tres dietas, quis vigore presentium ad judicium non trahatur , & aliis constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ac omnibus his, quae Predecesseres praefati in singulis literis praedictis voluerunt non obstare , ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus

autem , quod praesentium transiumptis, tigillo alicujus persenae in dignitate Eeelesiastica constitutae signatis, & manu alicuius publici Notarii subscriptis, eadem prorsus fides in judicio & extra adhibeatur, quae originalibus sis adhiberetur, si forent exhibitae vel ostens, .

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris, die xv. Aprilis MDκLul. Pontificatus nostri anno xii.

Frater Octavianus Praeconlar Monopolitanus Episcopus renuncDIur. Ex UDticano Secretiori Tabulario.

PAULUS EPISCOPUS

Dilecto siID OZIssiano Praeeonio Vecto Monopolitav. fautemor Apostolicam benedictionem. b. I. A Postolatus ossicium, meritis licet imparibus, Nobis ex alto cona- L missuin, quo Ecclesiarum omnium regimini, Divina dispositione praesidemus, utiliter exequi coadjuvante Domino cupientes, solliciti corde reddimur & lertes , ut cum de Ecclesiarum ipsarum regiminibus agitur eommittendis, tales ipsis in Pastores praescere studeamus, qui populum suae cum creditum sciant non solum doctrina verbi, sed etiam exemplo boni operis insormare, commissasque sibi Ecclelias velint & valeant, auctore Domino, in spiritualibus & temporalibus salubriter regere,& feliciter gu

bernare ν

β. II. Sane Ecclesia Monopolitan. quae Sedi Apostolieae immediate subjecta, & de jurepatronatus earissimi in Christo filii nostri Caroli Romanorum Imperatoris semper Augusti, qui etiam utriusque Siciliat Rex existit, ex privilegio Apostolico , cui non est hactenus in aliquo derogatum , fore dignoscitur , & cui bonae memoriae Theodorus Episcopus Monopolitan . dum viveret, praesidebat, per obitum ejusdem Theodori Episcopi, qui extra Romanam Curiam debitum natum per luit, Pastoris solatio destituta; Nos vacatione hujusmodi fide dignis relatibus intellecta, & ad provisionen

438쪽

Ρontificium. 679

ejusdem Ecclesiae celerem & selicem, ne Ecclesia ipse longae vacationis exponatur incommodis, paternis & sollicitis studiis intendentes, post deliberationem , quam de praeficiendo eidem Ecclesiae personam utilem, ac etiam fructuosam cum Fratribus nostris habuimus diligentem; demum ad te Ordinis Fratrum Minorum & Theologiae prosellarem, in Presbyteratus ordine constitutum , vitae munditia, ac morum honestate decorum, in sipiritualibus providum , & in temporalibus circumspectum , aliisque multiplicum virtutum donis , prout fide dignorum testimoniis accepimus, ins gnitum, quem dictus Carolus Imperator Nobis ad hoc per suas literas praesentavit, direximus oculos nostrae mentis, quibus Omnibus debita meditatione pensatis, de persona tua Nobis, & eisdem Fratribus , ob tuorum exigentiam meritorum accepta, eidem Ecclesae, de ipsorum Fratrum consilio, auctoritate Apostoli

ea providemus, teque illi in Episcopum praeficimus ti Pastorem , curam &administrationem iptius Ecclesiae , super cujus mensae Episcopalis fructibus ,redditibus & proventibus pensio annua trecentorum ducatorum auri de Camera venerabili fratri nostro Joanni Riccio Episcopo Clusin. illam ex dispensatione Apostolica annuatim percipienti, dicta auctoritate reservata existit, quam salvam esse volumus, tibi Pin spiritualibus & temporalibus plenarie committendo, in illo, qui dat gratias & largitur praemia confidentes, quod dirigente Domino actus tuos, praefata Ecclesia per tuae circumspectionis industriam,& studium fructuosum regetur utiliter, de prospere dirigetur, ac grata in eisdem spiritualibus & temporalibus suscipiet incrementa. q. III. Iugum igitur Domini tuis impositum humeris prompta devotione suscipiens, curam & administrationem praedictas sic exercere studeas sollieite, fideliter & prudenter, quod Ecclesia ipsa gubernatori provido, dc fructuoso administratori gaudeat se commissam, tuque praeter aeternae retributionis praemium , nostram & dictae Sed is benedictionem & gratiam exinde uberius consequi merearis. Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae MDXLur. xvi. Kalendas Maii, Pontificatus nostri anno xii.

LIX. Ragusinae Provisene ordinis Minorum de Observantia visitationem ct co rectionem Generali Minfra injungit. Ex Vat. Secret. Tabul. Dilecto suo Ioanni Caseo Ordinis Minorum de Observantia nuncupatorum Mini o Generati.

SUpplicarunt Nobis instanter dilecti filii Communitas Ragusin. ut te

ad visitandum Provinciam Ragusin. tui ordinis de observantia pro Dei, & beati Francisci honore, ae tui ordinis praedicti salubri directione ,& ipsius Communitatis spirituali consolatione mittere vellemus, in quo, licet ex causis praedictis cupiamus illis complacere, tamen te a Concilio Tridentino, in quo permanes, ob hoc amovere nolentes, precibus dictae Communitatis, quam Sedis Apostolicae devotam paterne diligimus, inclinati, tibi in virtute anctae obedientiae mandamus, ut interim unum vel duos ex tuis Fratribus ad hoc idoneos Ragusiam destines, hoc munus visitationis tuo nomine executuros, post finitum autem Tridentinum Concilium , tu ipse personaliter id onus navigationis ad illos, & visitationis tuae Provinciae suscipias & exequaris, quod erit tuo officio dignum, & Nobis

gratum .

Datum Romae apud sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die xvi. Iulii Mox Lui. Pontiscatus nostri anno XII.

439쪽

42o Regestum

LX. Hemonem fratris Benarenturae CosaeriarII Orianis Misorum Conventualium in Generalem Magi Hrum renunciati curabat er eonfirmat. Ex Uaticano Secretiori Tabulario. Dilecto fluo Bonas murae Conseriario ordinis Frrarum Minorum Conventualium professori, di i ui ordinis Generati Muturo . q. I. Um, sicut Nobis nuper exponi secisti, tu , qui triennio proxime

a praeterito ordini Fratrum Minorum Conventualium nuncupatorum, ut Generalis illius Magister praesuisti, in Capitulo Generali disti Ordinis , quod hoe anno de consensu nostro in Civitate Uenetiarum celebratum extitit, postquam officio Generalis Ministri hujusmodi sponte & libere

cesseras, communi omnium in eo vocem habentium consensu, in Generalem

Magistrum ipsius ordinis ad triennium proxime suturum de novo electus fueris, Nos electionem hujusmodi, quam praelato Ordini proficuam & utilem fore speramus, ratam & gratam habentes, tuis in hac parte supplicati nibus inclinati, electionem eamdem , ac prout illam concernunt, omnia &singula in seripturis desuper consectis contenta, & inde secuta quaecumque Apostolica auctoritate, tenore praesentium approbamus & confirmamus, ac plena roboris firmitate subsistere , suosque plenarios effectus sortiri, & ab omnibus inviolabiliter observari debere, ac te tamquam dicti ordinis Magistrum Generalem omnes & lingulas ad officium Magi liri hujusmodi de aure vel de consuetudine, aut alias quomodolibet spectantes & pertinentes , & per alios , qui hactenus dicti ordinis Magistri Generales suerunt, exerceri solitas facultates, auctoritates & potestates habere & exercere posse decernimus. Non obstantibus constitutionibus 8c ordinationibus Apostolicis , ae dicti ordinis, etiam juramento , confirmatione Apostolica , vel quavis firmitate alia roboratis statutis & consuetudinibus, nec non literis se licis recordationis Leonis Papae X. praedecessoris nostri unionis & conco diae Fratrum ordinis hujusimodi nuncupatis, quibus caveri dicitur expresse, quod Generalis & Provinciales Magistri dicti ordinis confirmaticinem , electionum suarum a Ministris Fratrum dicti ordinis de Observantia nuncupatorum , prout antea Generalis & Provinciales Uiearii praedicti ordinis

a Ministris Fratrum ejusdem ordinis Conventualium nuncupatorum petere tenebantur, quibus illarum tenores , ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus, pro expressis habentes, ad effectum praesentium dumtaxat , hac vice tantum derogamus, celerisque contrariis quibuscumque. q. II. Quocirca universis & singulis dicti ordinis Conventu alium professoribus, quacumque auctoritate & praeeminentia sungantur, quatenus tibi tamquam vero & indubitato eorum Magistro Generali obedientiam & reverentiam debitas & consuetas exhibeant, tibique in omnibus pareant de intendant, tibi vero per praesentes mandamus, quatenus ossicium huiusmodi tibi de novo commissum ita continues, quod ordo ipse & illius persbnae, ae loca sub tuo selici regimine in spiritualibus & temporalibus votiva in dies suscipiant incrementa, tuque exinde apud Nos & Sedem Apostolicam valeas non immerito commendari.

Datum Romae apud sanctum Marcum siubannulo Pistatoris die xxviil Iulii Mox Lui. Pontificatus nostri anno XII. LXI.

440쪽

62, 2

Pontificium.

LXI. Iandriensis Carnobn Ordinis Minorum de Obseruantis fundand3 DeuPar. Ex Vaticano Secretiori Tabulario. Diae Di fidis Minturo ct Fratribus ordinis Misorum Regularis Obs antiae Provinciae Bainuatae juxta morem dicti ordinis. I. I. V X poni Nobis nuper feeistis, quod dilecti filii Franciscus Rever-

. tera Dominus Terrae Salandriae, Tricaricensis Dioecesis , & elusi dein Terrae Communitas & habitatores, ob singularem devotionis affectum, quem ad ordinem vestrum Fratrum Minorum Regularis Observantiae ge runt , & uberes animarum fructus, quos ex vestra exemplari vita, & assidua Divinorum celebratione proventuros sperant, terrena in coelestia felici commercio commutare setagentes, Domum extra & prope dii iam Terram, sub invocatione sancti Franci si i , cum Ecclesia, campanili humili, campana, coemeterio, cla ultro , dormitorio, resectorio , aliisque necessariis ossicinis, necnon hortis & hortalitiis pro perpetuis usu 3c habitatione eorumdem Fratrum vestrae Regularis Observantiae construere M aedificare, seu eonstrui Redi fieari facere intendunt. Proinde Nobis humiliter supplicari secistis, ut vobis Domum praedictam recipiendi licentiam & facultatem concedere x aliasque in praemissis opportune providere,de benignitate Apostolica digna

remur .

q. II. Nos . igitur, qui Divini cultus incrementum nostris potissimum temporibus ubique propagari desideramus, & votis fidelium omnium, ex quibus praecipue spiritualibus profectibus Altissimo simulantium , & salutatibus fructibus populorum contulitur, libenter annuimus, eaque quantum cum Deo possumus, favore benevolo confovemus, hujusinodi supplicationibus inclinati, vobis, ut Domum praesitam, postquam, ut praesertur, constructa & aedificata suerit, recipere ae retinere & inhabitare, quodque Domus

praedictae Guardiani & Fratres in ea existentes, omnibus & singulis privis giis , gratiis, libertatibus & immunitatibus, exemptionibus, concessionibus& indultis spiritualibus & temporalibus ordini & observantiae praedictae ejusdem Domibus & Conventibus hactenus concessis 8c imposterum concedendis uti, potiri & gaudere libere & licite valeant, jure Parochialis Ee-elesiae& cujuslibet alterius in omnibus semper salvo , tenore praesentium concedimus pariter &indulgemus. q. III. Felicis recordationis Bonisaeli Papae VIII. At aliorum Romanorum Pontificum praedecessorum nol rorum constitutionibus & ordinationibus , ac dicti ordinis statutis & eonsiuetudinibus, etiamsi de illis hie habenda esset expressa & speelsea mentio, ceterisque in contrarium facientibus , non obstantibus quibuscumque . Datum Romae apud sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die iv. Augusti Mox LUI. Pontificatus nostri anno x ita

LXII.

SEARCH

MENU NAVIGATION