장음표시 사용
461쪽
num Oiscium dispenset Minister cum infirmis. Infirmus reserat de omnibus gratias Creatori, & qualem vult Deus eum esse, talem se desideret, sue anum sive infirmum , quia omnes , quos Deus praeordinavit ad vitam aeternam, flagellorum atque infirmitatum stimulis, & compunctionis spiritu erudit, scut dicitur in A pocalypsi, ego quos amo, arguo & castigo , si autem
turbabitur aut irascetur contra Deum , sive contra Fratres, vel si sorte sollicite postulaverit medicinas, nimis desiderans liberare carnem cito mortis turam,quae est inimica animae, a malo quod sibi evenit, Sc carnalis est, & non videtur esse de Fratribus,quia plus diligit corpus, quam antinam. Postquam aliquis Frater ab hac luce migraverit, curabit Minister, quod ejus exequiae solemniter celebrentur, quibus omnes Fratres illius Domus, ubi ipsum mori contigerit, personaliter interesse debent, nec recedere donec corpus
traditum sit sepulturae, & pro anima cujuslibet Defuncti infra decem dies
quilibet Saeerdos unam Missam, scientes autem P alterium quinquaginta Psalmos, nescientes vero, quinquaginta Pater noster, & in fine cujuslibet Requiem aeternam dcc. dicere teneantur; in fine autem cujuslibet anni, quilibet Sacerdos tres Missas pro Defunctis ; scientes P alterium, unum
Psalterium, nescientes vero, centum Pater noster cum Requiem aeternam &e. in fine cujuslibet dicere debeant. Et circa ista Oiseia pro Desunctis , & alia,Officia Divina in praesenti serie annexa , cura imponitur Miniis stris, ut fideliter persolvantur, memores, quod dicit Dominus: quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, dc vos facite illis.
m electione Mini ADI Generalis, O temporis duratione, accipi uis Generali.
O Mnes vos Fratres estis, unus est Pater vester, qui in Coelis est, & se
totius ovilis fuit unus Pastor . Itaque universi Fratres istius Religionis teneantur semper habere Ministrum Generalem Sacerdotem Prosese sum eiusdem ordinis , & servum totius Fraternitatis, Jc ei teneantur ominnes fideliter obedire . Electio Ministri Generalis fiat de triennio in triennium , in Capitulo Generali celebrando Dominica proxima post sestum S. Ioannis ante Portam Latinam , in Monasterio sanctae Mariae de Ualle, Dioecesis Astoricensis, vel in alio Monasterio ordinis, ubi & quando Capitulum Generale suerit assignatum ; conveniant Ministri pariter & Discreti Procuratores suorum Monasteriorum ad celebrationem Capituli Generalis, exceptis impeditis per aegritudinem aut senectutem , aut aliam justam causam; ςum conliseri x ex praedictis aliquem vel aliquos ad Capitulum Generale non venire, nihil eorum, quae expedienda sunt, per Capitulum omittatur. Monasteria habeant duo vota , videlicet votum Ministri &votum Discreti in nomine Communitatis. Discretus serat potestatem Conventus in seriptis subscriptam a Religiosis sui Conventus, & pro die designato celebrationi Capituli Generalis, congregatis praedictis Ministris &Discretis Procuratoribus,cantata Missa de Spiritu Sancto, fiat sermo Fratribus in communi, deinde ingressi Capitulum , ante omnia eligant per vota unum Praesidentem & quatuor infinitores, unum scribam , honos viros, sapientes & Deum timentes; scriba cum socio ad Pras dentis , & Definitorum electionem accipiat vota jurata, & sint electi per majorem partem votorum, si fuerit paritas in votis, praeferatur electio, in qua Minister Generalis voverit, quibus electis, Minister Generalis coram omnibus se accuset, &
462쪽
renuntiet ossicium in manibus Praesidentis, de exhibeat illi sigillum , egrediatur; Praesdens praesideat, & habeat Capitulum Generale ut Pranatus , 5 audiat querelas omnium, faciens & administrans justitiam, ut viderit expedire secundum statuta Religionis . . Literae testimoniales Distretorum Procuratorum, Presidenti & De finitoribus praesententur , coram omnibus legendat, Praesidens & Definitores provideant, quod pro absentibus 8c voce privatis, alii Fratres non volent. Electores electionem Ministri Generalis iaciant per serutinium, ac-eipiendo vota jurata, dc vota sint aequalia in qualitate: Praesidens & Definitores Ec Scriba voveant primum, & deinde Ministri, post autem Discreti Procuratores. Electus per majorem partem votorum, quae sit major medie tate , si Minister Generalis, & si sorte fuerit paritas in votis vovendo in Religiosis, praeseratur electio majoris partis Ministrorum, & si occurrerit ut in aequali gradu, Ministri praeserantur electioni, ubi suerit major pars De-snitorum,& si fuerit in votis Definitorum, praeseratur electio, in qua Praesidens Capituli Generalis voverit. In receptione votorum non sit Praesidens praesens. Occupetur tamen , ut celebretur Capitulum Generale breviter &pacifice dc quietius, quam fieri poterit,donee Minister Generalis sit electus,& ponat super hoc sententias & censuras excommunicationis, & in omnibus obediatur Praesidenti sevi Praelaici, 8c publicata electione Ministri Generalis , potestas Praesidentis expiret 8c cesset. Et imposterum Ministro Generali sicut Praelato immediato, dc mandatis suis in spiritualibus 8c temporalibus Praesidens & Definitores 8c Capitulum & totus ordo obediant, ossicium Ministri Generalis durabit per triennium , qui electus auctoritate Apostolica confirmatus habeatur, 3c sit tantum subjectus Sedi Apostolicae sanctae ipsum cum universali ordine protegenti. Nullus Frater in dicta ele et ione Ministri Generalis iaciat colligationes, vel inducticines comminando , promittendo, laudando vel mendaciter detrahendo . Et qui scienter ista secerit, ab omni actu legitimo per decennium suspendatur. Nullus alterius Religionis aut Prosessionis, nullusque secularis cujuscumque status aut conditionis existat, tractatibus Capituli admittatur. Ministri & Procuratores Disereti reserant ad Capitulum numerum defunctorum Fratrum dc Monialium a tempore Capituli Generalis proxime praecedentis. Numerus autem Desumstorum ibi recitatus, ad singulos Conventus. una cum ordinationibus &Constitutionibus Capituli Generalis deportetur, ut faciant pro Desumstis, quod est consuetum, & in fine assignetur locus 3c tempus Capituli Generalis sequentis . Tamdem fiat consessio de absolutio
in communi, perseverantibus benedictio detur, 3c Apostatae analematiZentur. Deinde cantetur Te Deum laudamus. Uersiculus: Confirma . Oratio:
Actiones. Minister Generalis suo triennio nominet 8c eligat unum Coinmissarium Generalem & Commissarios Provinciales, qui sint Sacerdotes professi hujus sieri ordinis de Poenitentia, ut secum sublevent onera Religionis . Minister Generalis in Curia Romana vel Regia occupatus, aut aegritudine praepeditus, & tempore triennii finito, potest Capitulum prorogare, quod hoc modo fieri debet: si pro negotio Ordinis detineatur in Curia Romana , per spatium anni valeat Capitulum prorogare; quod si in Curia Regia per dimidium annum impediatur, aut alia juxta causa, Capitulum digeratur a finito triennio per tres menses, & hoc tempore prorogato respective utetur suo ossicio, 8c habeat eamdem potestatem & facultatem, quam in duratione sui triennii, sine aliqua limitatione aut diminutione . Quando vero Ministrum Generalem intra triennium mori contigerit, qui fuerit Commissarius Generalis succedat in ossieto, Ac hanc eamdem faculta-
463쪽
tem & potestatem habeat, quam Minister Generalis tenebat, sine aliqua limitatione aut diminutione, & hoc intelligitur usque ad Capitulum Generale , in quo finitur triennium Ministri Generalis defuncti . Hujus etiam ordinis Ministrum Generalem & Commissarios ab eo deputatos , dc Ministms cum ad Fratres diverterint, humiliter & reverenter suscipiant, Scillis debitum honorem impendant. Si vero Minister Generalis durante triennio, aut tempore prorogationis non innitatur justitiae, injuste gubernans suum officium, & contra Deum ti ordinem, & ordinis bona commiserit delictum, Praesidens & Definitores Capituli proximi Generalis puniant & eastigent Ministrum Generalem , prout sua delicta exegerint. Si vero excessus fuerint adeo enormes & exorbitantes, possint Praesidens &Definitores convocare Capitulum Generale , in quo attentis dictis excessi bus, a majori parte Capituli possit privari & amoveri, & valeant eligere alium in suo loco, ut solet eligi. Dicit Dominus de illo servo malo & pigro : tollite itaque ab eo talentum, & date ei, qui habet decem . Item malos male perdet, & vineam suam aliis agricolis locabit, qui reddant ei seu tum temporibus suis .
Dominus dicit, quod non venit ministrari sed ministrare, & sie Minister non in Dominum , sed in subditorum servum eligitur . Quaelibet Domus habeat Superiorem ipsius Fraternitatis, qui Minister appelletur, dc sit Saeerdos professus hujus sacri ordinis de Poenitentia,electus a Monasterio cui praeficiendus est, nisi quando idoneam personam non haberet, quo easu de alio Monasterio eligi potest . Minister Generalis aut ejus Vicesge rens faciat electionem per scrutinium, accipiendo vota jurata ,& electus per majorem partem votorum , quae sit maior medietate , sit Minister Conventualis . Si fortassis fuerit paritas in votis Religiosiorum, praseratur electio majoris partis antiquiorum & seniorum. Si autem seniores occurrerint in aequali gradu , praeseratur electio magis necessaria & utilis obsequio Dei& bono regimini talis Conventus, & electus a Ministro Generali vel ejus vices gerente confirmetur . cium Ministri durabit per triennium; si finito tempore triennii, Minister Generalis non potuerit venire ad Monasterium, pro electione Ministri, liceat ei illum prorogare ad tempus idoneum, & toto
tempore prorogationis utatur suo ossicio, ministret & gubernet, ut ante consueverat. Nullus Frater in aliqua electione seu visitatione aut promotione alicujus ad aliquod ossicium ordinis, faciat colligationes vel inductiones , comminando , promittendo , laudando vel mendaciter detrahendo , & qui scienter contra cerit, ab omni actu legitimo suspendatur per decennium. Ministri obediant per omnia, quae ad presentem Regulam sim-ctant, Ministro Generali & Commissariis visitatoribus ab eo deputatis, quamdiu in ipsis ossiciis extiterint, quoad vero ad alia ossicia intra Domum, servabunt statuta sua . Minister cuiuslibet Domus suo triennio nominet Uicarium Conventus, qui adjuvet illum ad sustentandum onus offeti, Minister Generalis aeceptet & recipiat talem nominationem , nisi aliqua rationabilis causa aliud persuadeat,quod si in tali cassi ei utile ti expediens videatur, potest eligere alium Uicarium de consilio & assensu Conventus vel majoris partis ipsius. Vicarius Chori, Magister Novitiorum , Sacrista,
464쪽
Procurator, Depolitarius, ostiarius , dc alia officia Conventus ponantur in consormitate Ministri Generalis, Ac Ministri Conventu alis cum consilio Discretorum Conventus, & in hoe provideat Praelatus habito respectu ad obsequium Dei & commoditatem suorum subditorum, ut dicat illi Dominus et quia in pauca suisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Minister Generalis visitabit in triennio semel tantum quamlibet Domum Fratrum, vel vistet, prout ordinatum fuerit in Capitulo Generali . Si in vilitatione mutaverit aliquem Ministrum minus capientem, aut minus commode administrantem, hoc amoto, alium magis idoneum instituat,& faciat electionem, ut dictum est . Transserat & commutet Fratre ab uno Monasterio ad aliud, prout intellexerit expedire animarum saluti& Ordinis conservationi. Non praecipiat aliquid contra animam suam EcRegulam ipsam . Debent autem Ministri dicere Ministro Generali desectus, qui correctione indigent, similiter 8c alii Fratres. Minister Generalis. visitet, corrigat dc hortetur Fratres humiliter δc caritative , recolens quod dicit Dominus: Si peccaverit in te Frater tuus, vade 3c corrige eum inter te dc ipsum solum . Si aliqui fuerint incorrigibiles , pertinaces 8c scanda-Ios , judicio Ministri Generalis δc Conventualium Domus, tamqaam morbida pecus, remoto habitu , ejiciantur de Congregatione, dicit Dominus. Qui autem scandalizaverit unum de pusilis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus 3c demergatur in profundum Maris.
De admonitione Fratrum, O de facultate MisVDI Generalis, ct de
obligatione Contentorum In Regula.
O Mnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam , ait Dominus,
jam moechatus est in corde suo. Idcirco univerti Fratres non habeant sui pecta consortia mulierum , nee ingrediantur Monasteria Monialium , prater illos, quibus a Ministro Generali concessa est licentia syecialis. Nec fiant compatres virorum vel mulierum , ne hae occasione inter Fratres, vel de Fratribus scandalum oriatur, V he homini ill , per quem scandalum venit. Quod prohibetur ne Fratres fiant Compatrex, intelligendum est quo. ad elevationem a Fonte baptismatis, non quoad baptiZationem . Debendi etiam ab accessu Curiarum Principum , Dominorum seu Dominarum ubi mollia hujus Mundi, Domino testante, habentur, omnino cavere , nec ullo. umquam tempore , choreis, ludis, joeis dc aliis histriorum vanitatibus interesse . Caveant Fratres in quibuscumque festis, vestes extran eas religiosas seu seculares aut Clericales seu muliebres, etiam sub specie devotionis induere , nec habitus aut vestes ordinis secularibus pro ludis faciendis , aut similibus ullo modo accommodentur, sub poena amotionis con sibili, de Conventu . Numquam Fratres revelent secreta ordinis. Debent quoque esse parci in verbis 8c locutionibus, quae raro sine peccato multiplicantur, 3c super omnia ab omni mendacio Sc iuramento quocumque , juxta mandatum Christi: Sit sermo vester, est, est , non, non, nisi pro pace, fide, calum nia dc testimonio perhibendo cavere debent. Fratres qui sunt subditi, recordentur x quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates, Obediant suis Praelatis in omnibus, quae promiserunt Deo observare , dc non sunt contraria animae 8c Regulae, Jc ubicumque sunt Fratres, qui seirent Sccognoscerent, se non posse Regulam spiritualiter observare, ad Ministrum
465쪽
Generalem debeant & mlsnt recurrere. Minister Generalis earitative &benigne eos recipiat, & tantam familiaritatem habeat circa eos , ut dicere possint ei, & facere sicut Domini servo suo, nam ita debet esse , quod Minister Generalis sit servus omnium Fratrum, ait enim Dominus. Qui maior est inter vos, erit vester servus . Minister Generalis habet omnes facultates coneessas Ministris & Magistris Generalibus ordinum Mendieantium de Observantia & Clausura , & conceditur Ministro Generali dc non alii, ut valeat interpretari & exponere quidquid dubitationis occurrerit & conisti gerit in Constitutionibus, statutis & moribus hujus saeri ordinis de Poernitentia, cujus interpretatio , expositio, decisio atque judicium teneatur Meustodiatur a Fratribus . Et potest dispensare in jejuniis, asperitatibus, in dumentis & ceteris omnibus, dummodo id consentaneum sit Religioni . Minister Generalis alteri facultate non commissa, potest dispensare
super votum paupertatis tam communiter, quam particulariter, ut omnes Fratres 8c Moniales valeant aut per totum vitae spatium, aut ad praescriptum
tempus privatim possidere quidquid ejus permissis fuerit eis concessum
Qua saeuitate seu licentia cessante, omnia, quae superfuerint, redeant ad Conventum ubi secerunt Prosessionem , qua in re Ministri Generalis conseientia discutienda est, ut modeste & convenienter utatur hae auctoritate, ut omnia fiant ad utilitatem animarum sine respectu alicujus gratiae privatae, vel amoris, sed id tantum sat causa subveniendi necessitati, quam videat habere Fratrem aut Monialem aut Monasterium , cui facultas fuerit permissi . Fratres beneficia quaecumque per Clericos seculares teneri solita , non tamen Capitularia tenere libere & licite possint , solum Generalis Minister & Commissarius Generalis possint benedicere Corporalia,& iidem Ministri Conventu ales omnia & singula ordinis Poenitentiae Ecclesias, Cce meteria , Capitula dc Oratoria ubicumque existentia tam recepta , quam recipienda, ac paramenta& Ornamenta Ecclesiastica, & alia quaecumque ad Divinum cultum M usum Fratrum & Monialium necessaria , in quibus
Crisma non intervenit, pro eorumdem Fratrum & Monialium usu tantum,
solemni benedictione valeant benedicere, & similiter possint reconcialiare Eeclesas , quae quomodolibet sanguinis vel seminis effusione pollutae suerint , & hoc cum aqua per praedictos Praelatos benedicta . Omnia & singula in praesenti Regula contenta sunt consilia ad faeilius salvandas animas viatorum , dc nulla sunt obligatoria ad peccatum mortale vel veniale, nisi humano vel Divino jure aliquis alias esset obligatus. Obligantur tamen Fratres facere poenitentias sibi a Superioribus i inpositas , quando super hoc requirantur, obligantur etiam ad tria vota essentialia , scilicet obedientiam , castitatem & paupertatem , nihil habendo in speciali sine licentia Praelati. Ut autem vos in hac Regula , tamquam in speculo possitis inspicere , ne per oblivionem aliquid negligatis, semel vobis in qualibet seria sexta legatur, & ubi vos inveneritis ea, quae scripta sunt, facere , facite, agite gratias Deo, bonorum omnium largitori, ubi autem sibi quicumque videt aliquid deesse , doleat de praeterito, & caveat de suturo, orans ut ei debitum dimittatur, & in tentationem ne deinceps inducatur . Recordentur semper, quod ait Dominus: ibunt mali in ignem aeternum , justi autem ad vitam aeternam. Quicumque hanc Regulam secuti fuerint, pax super illis & misericordia. Gloria Patri δω. Finis Regulae Fratrum primi Matur.
466쪽
In Nomine Domini. IncipIt Regula , ct sua Monialim eundi flatus sacri Ordinis de Paenitentia regularis Observantiae Seraphira putris nosnFrancisi talicii aliter In Monoseriis viventiam , habet decem Capita .
De bis, quae debem promistere , solanus hane ordinem introire. SI poenitentiam non habueritis, dicit Dominus , omnes simul peribitis ifacite ergo fructus dignos poenitentiat, quia arbor , quae non facit stuetum bonum, excidetur & in ignein mittetur, & Regnum Dei dabitur genti facienti fructum ; ideo quaecumque a Deo illustratae & vocatae seculi vanitatem deserere elegerint, & hujus Regulae habitum alla mentes, Iesu Christo Redemptori nostro desponsari voluerint, Sanctissimo Domino nostro Paulo Papae III. & ejus Successoribus canonice intrantibus, & Ecclesiae Romanae fideliter obediant, ac in Prosessione promittant servare mandata Dei, & atisfacere transgressionibus, quas secerint, ubi a Praelatis requisitae fuerint, voveant semper vivere in obedientia , sine proprio , & in castitate , si aliquod Monasterium Montalium deereverint votum promittere clausum , cum consensu Ministri Generalis sit licitum id saeere . Insuper Ministro G nerali , qui est , & illi pro tempore succedenti humiliter pareant, & ab hac regulari vita numquatndiscedant, similes illi, qni aedificavit domum suain super petram
De Morialibus recipiendit, ct de Magi a Novitiarum ct de earum Prom me. EGosum ostium , dicit Dominus , per me si quis introierit, salvabitur
Igitur cum ingressus in hunc ordinem sit quaedam singularis oblatio, quae Redemptori nostro , ejusque gloriosae Genitrici offertur , exhibendo se ei hostiam vivam, mente & corpore , ideirco expedit ut hunc ordinem as sumere volentes, diligentius examinentur , si sint Catholicae & fideles , Christianae , nullius erroris susipectae, eorpore & intellectu incolumes , PO luntate promptae, quae doceantur & informentur in omnibus, quae observ4 re tenentur, ut matura deliberatione probent, si hanc vitam & Regulam sibi expediat assumere, ne postmodum conquerantur propter asperitates Adifficultates , quas in hoc Divino itinere aliquando repererint, quae autem notata fuerit,uel longiori aetate vel infirmitate aliqua, seu fatua simplicitate , ad hujusinodi vitae observantiam non recipiatur,& insuffciens & non idonea censeatur, nisi sorte cum aliqua interdum ob arduam rationabilemque cau sam a Ministro Generali aliquando fuerit dispensatum , per tales enim sta tus & vigor Religionis dissolvitur & turbatur; unde in personis recipiendi , diligenti studio & cautela debet hujusnodi oeeasio devitari. Non recipiat Abbatissa auctoritate propria aliquam Novitiam absque consensu omnium Montalium , vel saltem majoris partis ex illis , & cuni licentia Ministri Generalis. Omnes vero ex more intra claustrum receptae, tonsis crinibus, cito
467쪽
deponant habitum secularem , quibus deputetur Magistra , quae eas insommet regularibus disciplinis . Ad tractatus quoque Capituli infra annum nullatenus admittatur , finito probationis anno, si majori parti Monialium visum fuerit conversationem ejus esse laudabilem , & eam aptam et se Religioni, & aetatis legitimae, recipiatur ad Prosessionem, promittendo in manibus Ministri Generalis vel gerentis ejus vices vitam istam semper & Regulam observare,dicendo hoc modo:Ego Soror N. voveo & promitto Deo, &beatae MariaeUirgini,& beato Francisco,& omnibus Sanctis,3c tibi Pater,toto tempore vitae meae servare Regulam Montalium feeundi status sacri ordinis de Poenitentia , per Dominum Papam Paulum III. confirmatam de appro batam, vivendo in obedientia , sine proprio, & in castitate; in Monasterio, ubi promittunt votum clausurae, addant Moniales in Prosessione : Ze sub lausura, & illico qui eam recipit, eidem respondeat: Ego ex parte Dei & ipsius forma ordinationis, si haec observaveris , promitto tibi vitam aeternam, juxta illud , quod dicit Dominus in sancto Evangelio, centuplum accipietis, 3c vitam aeternam possidebitis.
D. habitu Monialium Professarum di Novitiarum.
DIeit Dominus: qui in veste pretiosa sunt & delitiis, in Domibus Regum sunt, unde pauperculas vestes Moniales non contemnant, quibus propter Christum libenter ac sponte sua indutae, spirituales in Coelo divitias invenient, & illa Sponsio suo Christo carior erit, quae viliori habitu fuerit contenta, & etiam rebus corpori necessariis parcioris pretii. Habitus & chlamys Montalium Prosessarum & Novitiarum hujus sacri ordinis de Poenitentia sit de panno Religiose tam in pretio, quam in colore, qui erit similis ei, quem habent Fratres primi status, iuxta consuetudinem diverserum Regnorum , nimia brevitate vel longitudine non notanda , ut in operiendis pedibus debita servetur honestas, & curiola longitudinis superfluitas penitus evitetur. Tunica superior manicata sit amplitudinis Ecaltitudinis congruentis, ut per habitus exterioris honestatem honestas intrinseca cognostatur. Chlamys sit coloris habitus, & ex panno humili, &in forma servetur modus honestus, omni curiositate penitus abdicata . Unaquaeque Monialis, praeter interulam lineam , duas tunicas panni albas vel etiam plures, secundum quod visum fuerit Abbatissae, habere valeat, procingulo autem chordam habeant minime curiosam . Capitis autem amictus vilis ; aut velis de tela communi omnino albis, non tamen pretiosis aut curiosis capita sua cooperiant uniformiter & honeste, ita ut frons, genae &eollum & gula sint, ut earum honestati & religioni convenit, cooperta, nec
aliter coram extraneis personis comparere au4eant. Portent Prosessae etiam velum album non pretiosum nec curiosium super caput omni loco & tempore , propter misticam lignificationem Resurrectionis Domini, atque etiam puritatis Dominae Nostrae. Omnes Moniales communiter capillos suos usque ad aures certis temporibus tondeant in rotundum . Calceamenta vero sint
sculporreici vel corii, soleae vel calcei, vel simplicis corii sandalia. Mater A batissa poterit dispensare in necessitatibus, ut possint portare calceamenta, secundum necessitates locorum M personarum . Humilitatem & paupertatem Christi ,ejusdemque benedictae Genitricis studeant imitari, amantes pre-
die a m paupertatem tam in vilitate vestimentorum , quam in calceamentis& ceteris omnibus , procurando conservare vestem nuptialem caritatis .
468쪽
Recordentur, quod intravit Rex , ut videret distumbentes, & vidit hominem non vestitum veste nuptiali, & ait illi: Amice, quomodo hue intrasti, non habens vestem nuptialem Z at ille obmutuit , tune dixit Rex Ministris eligatis manibus & pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, ibi erit seius & stridor dentium.
De Disino O io, oratione, Conse one, Communione ct de Suemio . V Igilate 8c orate, ait Dominus, ut non intretis in tentationem , Opor
tet semper orare , & numquam descere. Hoc Moniales attente considerent , & super omnia debent desiderare, habere spiritum Domini R
sanctam ejus operationem , & cum puritate cordis & devota oratione a terrenis desderiis, &seculi vanitatibus mundare conficientiam, & unus spiritusessici cum Christo Sponso suo per amorem , per quem acquirent perpetuam erga vitia , quae nos a Deo separant, inimicitiam, oratio autem est illa, quae nos inimicos diligere facit; orate , ait Dominus, pro persequentibus Scalumniantibus vos; haec enim est, quae clauseram & ceteros Religionis labores in dulcedinem convertit. Ut ergo hoc opus tam necessarium saluti in hoc sacro ordine melius exerceatur , Moniales quae recipientur ad chorum, teneantur dicere ossicium tam in die, quam in nocte, secundum Bee viarium Romanum , prout Fratres primi status hujus saeri ordinis de Poenitentia recitare debent. Minister Generalis habet facultatem dispensandi circa anticipationem & postpositionem horarum. Moniales vero laicae dicant viginti quatuor Pater noster & Ave Maria pro Matutinis , pro Laudi
bus quinque , pro Prima , Tertia , Sexta & Nona pro qualibet istarum septem , pro Uesiperis autem duodecim, pro Completorio septem , & qu ties dicunt Orationem Dominicam, & toties orationem Angelicam cum versiculis Gloria Patri &e. singulis ultimis cujuslibet horae salutationibus additis , qui modus in ossicio beatae Mariae Virginis per omnia observetur. ProDefunctis dicant in Uesperis septem Pater noster &toties Ave Maria cum versiculo requiem . Pro Matutinis & Laudibus duodecies Pater noster &toties Ave Maria cum requiem , tempore quo Moniales literatae faciunt ossicium Desum horum. Quae vero occasone rationabili non possent aliquando legendo dicere horas suas, liceat eis, sicut illiteratis dicere Pater no ster. Et ut hic sacer ordo in virtute & Religione, mediantibus Sacramentis , continue crescat, studeant diligenter Moniales confiteri, & Euchari-ristiam suseipere in diebus & sestis Nativitatis Domini, feria quarta Cinerum , Coena ipsus Domini, Pentecostes , & Assiimptionis Virginis Mariae, R Seraphiei Patris Francisti, & Omnium Sanctorum solemnitate. Moneantur invicem,ut orationis sanctae studium non praetermittant, ut sic illis omnibus potior orandi detur occasio , diligant silentium, nam in multiloquio non deest peccatum , & quae lingua non offendit, magnae persectionis est, & Religiola non refrenantis linguam suam est vana Religio . Proinde post Completorium usique ad primani pulsationem Primae sequentis diei, & tempore, quo post prandium dormitur, stilicet a festo Resiurrectionis Domini usque ad Exaltationem canctae Crucis, Moniales silentium teneant, exceptis servientibus, sileant etiam continue, sed praecipue in choro, claustro , dormitorio , & in resectorio dum comedunt, praeterquam in infirmaria, in qua pro recreatione & servitio Infirmarum loqui distret e semper Monialibus liceat. Possunt etiam semper & ubique breviter submissa voce & honeste,
469쪽
quod necesse fuerit, insinuare . Non loquamur cum aliquibus , qui non sunt de Monasterio absque Abbatissae licentia , dc cum auscultatricibus , fugiant autem morosias conabulationes, sermo Virginis debet esse rarus 3c pudi-eus , ostendant se veras imitatrices humilitatis, mansuetudinis, & honestatis Redemptoris nostri, ejusque dulcissimae Matris, verbo, gestu & ineessu ;de Uirgine legitur in sancto Evangelio: Surgens Maria abiit in montanaeum festinatione .
De Idanlii, Absinentia , m de modo laborandI dormiendi. Hoc genus Daemoniorum , ait Dominus , ejicitur in jejunio, Iejunium
corporale vitia comprimit, mentem elevat, virtutem largitur & praemia . Eapropter Moniales omnes literatae 3c laicae a prima Dominica
Adventus usque ad Nativitatem Domini , diebus Dominicis exceptis , jejunent quotidie , juncta Quadragesima universialis Ecclesiae usque ad Resurrectionem Domini , quam tamena a quinquagesima incipere debent , a festo omnium Sanctorum omni seria jejunare tenentur, ac similiter qualibet seria sexta totius anni , & omnibus diebus, in quibus ab Eeelesia est indictum jejunium , vigilia Seraphici Patris Francisci jejunetur . Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur Moniales
jejunio corporali. Cunctae Moniales literatae Sc laicae, perpetuis suturis temporibus, seria quarta , sexta dc sabatho , excepto Dominicae Nativitatis sesto , carnes non comedant. Cum infirmis & debilibus poterit Abbatissa dispensare , secundum quod necessitati viderit expedire. Diebus vero, quibus non jejunatur, bis in die dumtaxat comedant, & semper in mensa Conventus lectio habeatur . Tempore Adventus in seria quarta dc sexta , dein majori Quadragesima seria secunda, quarta ὀc sexta , cunctae Monialestiteratae 3c laicae faciant disciplinam , nisi festum duplex occurrat . Infirmae ecdebiles a disti plina excusentur. Moniales omnes praeter infirmas laborent fideliter Sc devote temporibus ad hoc assignatis , expellendo otium animae inimicum, quod via dc porta est, perquam vitia dc peccata ingrediuntur, deducunt animam in perditionem . Nec laborum pretium aliqua sibi appropriet sine Ministri Generalis licentia, dc prout expedit famulabus, Sc imitatricibus Dei, 8c sanctae paupertatis Genitricis ejus , omnia sint communia :s aliquae juveniles 3c grandiores capacis ingenii fuerint, eas instrui faciat, si videbitur sibi, Abbatissa , eis Magistram deputans idoneam 8c discretam , per quam tam in cantu , quam in Divinis ossiciis instruantur; omnes Montales lanae tam Abbatissa , quam aliae dormiant in loco communi , & quaelibet per se lectum habeat ab invicem separatum , lectus tamen Abbatissae in tali loco dormitorii disponatur , quod inde ceteros lectos sine obstaculo , si commode fieri possit, valeat intueri, sint lecti Monialium pauperculi, &paupertati quam Domino Deo voverunt, conformes. Lampas insuper de nocte accensa semper in medio dormitorii habeatur. Moniales infirmae dormiant in aegritudinario . A se sto Resurrectionis Dominicae usque ad sellum beatae Mariae Uirginis Moniales dormient post prandium usque ad Nonam, quae voluerint, quae vero noluerint, Oratione seu meditatione Divina , s realiis piis 8c quietis laboribus occupentur , ait Dominus: Vigilate, quia nescitis diem neque horam . C A
470쪽
CAPUT SEXTUM. De Clausura ct de Octiaria, ct quibus ct Daliter tueat ingredi
Dominus Iesus, ianuis elausis, stetit in medio Discipulorum suorum ,
eapropter, ut melius & persectius Moniales claustiram custodiant , haneant in patenti & manifesto loco unam rotam sortem , cujus altitudo ta lis si & longitudo, quod nulla persona aetatis adultae per eam ingredi va Ieat vel exire , per quam ea, quae intromitti poterunt, inserantur, habeant etiam circa praefatam rotam interius exteriusque ostiolum, quod nocturno tempore & diurno vel aestivo, quando Moniales post prandium dormi urit , elausium semper maneat. Habeant etiam aliam portam, per quam inserantur necessaria , & quae per rotam intromitti non possunt. Locutorium habeant in loco honesto , cratibus ferreis interius exteriusque munitum, in qu nigrum linteum suspendatur , ne Religiola indiseriminatim alios possint videre , aut ab eis videri, nec deceat Ioqui Moniales aliquo tempore in Prae fato locutorio a Completorio usque ad Primam sequentis diei, nec tempO re prandii, nec cum dormiunt Moniales aestatis tempore , nisi manifesta ne- cestitate cogantur . Aliis vero temporibus eum licentia Abbat ita , praesentibus arbitris, quas austultatrices vocant, ad praedictum locutorium accedere valeant: in Monas herio, ubi multae Moniales habitaverint, duo locumtoria habere possint; in muro vero, qui Moniales dividit a capella , duae magnae senestrae vel una, secundum dispositionem chori construantur , quae ferreis cratibus interius exteriusque muniantur, quibus lintea nigra appo nantur , ne existentes in Ecesesia Moniales possint videre, in quibus etiam ligneae portae erunt ab intra cum seris & clavibus, quae quidem non aperian tur, nisi cum ossicium Di vinum recitatur, lintea vero solum deponantur ad elevationem Corporis & Sanguinis Domini nostri Jesu Christi, & cum verbum Dei proponitur. Sit etiam in Ecclesia in loco competenti senestra cumjanua lignea parvula ad percipiendum Dominici Corporis Sacramentum , quae non majoris quantitatis, quam ut Calix possit inferri, quae semper manebit clausa , nec aperietur, nisi cum Moniales Eucharis iam percipiunt; hoc autem sic fiet, quod quando Moniales Dominicum Corpus recipient , a secularibus videri non possint. Ostiaria sit matura moribus, &distreta,
sitque convenientis aetatis, eique aliqua socia adjungatur , quae, cum neces
se fuerit, vices ejus in omnibus exequatur ; sine Ministri Generalis speciali licentia nulla persona sive Ecclesiasti ea , vel secularis Monasterii claustrum
ingrediatur , praeterquam Consessarius ad ministrandum EceIesiastica Sacramenta, & Medicus ad visitandas Infirmas, 3c Minister venarum, cumn cessitas exegerit, & Artifices , cum opus fuerit ad praeparationem Domus. Et quando aliqui ex praedictis ingrediuntur , vadant eum Abbatissa & Vicaria & Ostiaria, quarum una praecedat pulsans parvum tintinnabulum, quate nus Moniales audientes recolligantur, quia non debent desderare ab aliquo
videri , nisi a Sponsio earum Domino Jesu Christo, ut sint de numero pru dentum Virginum, quae intrarunt cum Sponso ad Nuptias, & clausa est
