Annales minorum seu Trium ordinum a s. Francisco institutorum ab anno, quo desinit p. Lucas Waddings 1540. usque ad annum 1553. Continuati a p.f. Joanne De Luca Veneto ...

발행: 1740년

분량: 599페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Σ Regestum

CAPUT SEPTIMUM.

De eura Infirmarum, oe de Umm monuorum. DIcit Dominus in sancto Evangelio : Infirmus sui, & vistastis me, quia quod uni ex his minimis secistis, mihi fecistis , ubi caritatis opera

super Omnia commendavit nobis; eapropter habeat Abbatissa curam de Monialibus infirmis, scut de se ipsa, nam si mater diligit rice istatuestiam suam carnalem , quanto diligentius debet Abbatissa , quae est mater spiritualis , nutrire, subvenire & consolari filias suas spirituales, tempore necessitatis & infirmitatis . Habeatur ergo aegritudinarium in saniori loco totius Domus, ubi Infirmae curentur & vilitentur a Medico ad id deputato, di habeant infirmariam . Sanae Moniales debent servire Infirmis , sicut velis lent sibi serviri. Abbatissa curam habeat visitandi semel in die aegritudin xium , nisi legitime suerit impedita , vel Vicaria loco ejus, ut videant necessitates Infirmarum , & de bonis communibus omnia necessiaria diligenter illis faciant ministrari , teneanturque Infirmam monere ad poenitentiam acceptandam , veramque consessionem ad Deum faciendam , propinquantem

mortem , 8e Iudieii Divini districtionein , simulque Divinam misericordiam proponendo. Circa Divinum ossicium dispenset Abbatissa cum Infirmis. Pro confitendis & communicandis infirmis Monialibus , Capellanis intus lieeat intrare & celebrare . Postquam aliqua Monialis ab hac luce migraverit , curabit Abbatissa, quod ejus exequiae solemniter celebrentur , quibus ominnes Moniales illius Domus, ubi ipsa mori contigerit, personaliter interesedebent, nec recedere, donec corpus traditum sit sepulturae . Morientes vero tam Moniales , quam servitiales intra claustrum, prout convenit, tumulantur & sepeliantur in habitu suae professionis, si autem necesse suerit, ut ingrediantur aliqui ad sepulturam aperiendam, seu postmodum coaptandam ,& Abbati se & Conventui visium fuerit hoc expediens, propter imbecillita tem Montalium, si Sacerdoti, vel alicui alii ad hoc idoneo& honesto cum foeto vel duobus licitum introire . Et pro anima cujuslibet Defunctae infra novem dies Moniales scientes Psalterium, quinquaginta Psalmos, nescientes vero, tu inquaginta Pater noster, & in fine cujuslibet requiem aeternam dice re teneantur. In fine autem cujuslibet anni, seu infra quemlibet annum pro omnibus de ne is Monialibus , scientes Psalterium , unum Psalterium, nescientes vero, centum Pater noster cum requiem in sne cujuslibet dicere debeant. Et circa ista ossicia pro Defunctis, & alia ossicia Divina , in prisenti serie annexa, cura imponitur Abbatissis, ut fideliter iaciant persolvi , memores , quod dicit Dominus: In qua mensura mensi fueritis, remetietur& vobis.

CAPUT OCTAVUM. De Hectione Abbati P ct ejus Ussio , o de Capitulo culparum. Ut major est inter vos, erit vester servus , proinde sic Abbatissa non

in dominam, sed in subditarum ancillam eligatur . Abbatisse electiose libere Conventui concedatur , quatenus voluntarie illam eligant, cui tamen amore obediant postmodum ; Abbatissa sit prosessia sacri ordinis de Poenitentia . Minister Generalis aut ejus vices gerens per scrutinium ac cipiat vota jurata, & electa canonice a toto Conventu, vel a majori parte

illius Dipiti co by Coos e

472쪽

Pontificium

illius sit Abbatissa, li sorte fuerit paritas in votis vovendo , in Religiosis praeseratur electio majoris partis antiquarum seniorum. Electa a Ministro Generali vel ejus vices gerente confirmetur . Studeant autem Moniales omni diligentia talem eligere Abbatissam , quae virtutibus polleat, & sanctis moribus aliis prosit, potius quam ossicio, & quae Communitatem servet in omnibus , ut in moribus vel ejus exemplo provocatae Moniales, ex amor magis obediant ei, quam timore, quae singularibus amicitiis careat, ne , dum in parte plus diligit, in toto scandalum generet. Consoletur amictas , sit refugium tribulatis, ne si apud eam remedia desuerint sanitatum , desiperationis morbus praevaleat Infirmis; quae humiliter & caritative visitet &corrigat Moniales suas, nori praeeipiendo eis aliquid, quod sit contra ani mam suam, & verae professionis formam , non sit praeceps in praecipiendo, ne ex indiscretione praecepti, ponat peccati laqueum animabus , num quam hilarescat inaniter propter privatum , sed animo potius lugeat considerans , quam sit dissicile de animabus aliarum rationem reddere, cum de propriis pauci inveniantur, qui bonam rationem exhibeant, cui postquam confirmationem receperit, quamdiu in ossicio permanserit, quod durabit Per triennium , Moniales universe, necnon & familia exterior Monasterii pareant & obediant diligenter . Si, finito tempore ossicii Abbatita, Minister Generalis non potuerit accedere ad Monasterium, ut eligatur Abbatissa, licet eam prorogare ad tempus licitum , atque per totum tempus prorogationis fruatur suo ossici di gubernet, ut antea consueverat. Teneantur Abbatissa & subditae obedire Ministro Generali in omnibus, quae promiserunt Domino observare , dc Tecordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. Feria sexta cujuslibet hebdomadae ad minus Abbatissa Moniales suas pro ipse rum

monitione, ordinatione & reformatione teneatur ad Capitulum convocare, ubi secundum expressionem publicarum & communium negligentiarum at que culparum Venae misericorditer imponantur . Conferat etiam cum M

nialibus suis de iis , quae Oeeurrunt pro sui Monasterii utilitate & honestate

tractanda, saepe enim Dominus , quod melius est, minori revelat . Nullum onerosum aut grave debitum contrahat, nisi per Procuratorem de communi Monialium consensu,& cum manifesta necessitas hoc requirit. Reddat etiam de receptis & expensis semel ad minus singulis tribus mensibus,coram Conventu, vel saltem quatuor Monialibus ab eodem ad hoe specialiter deputatis, debitam rationem. Sigillum vero Conventus custodiri faciat & servari, secundum ordinationem Conventus, & omnem literam dirigendam ex parte ejusdem Conventus, prius coram Conventu in Capitulo lectam & a

Probatam a majori parte Monialium , ibidem coram omnibus sigillari sectat. Nulla etiam Monialis aliquas litteras dirigat seu recipiat, nisi prius eas A batissa legat , vel ab alia ad hoc constituta legantur. MOniales possunt habere sacros pannos, A Corporalia 3c Purifieatoria tangere possunt, dummodo lota fuerint a Fratribus . Abbatissa cujuslibet Domus suo triennio nominet Uicariam, quae illam adjuvet ad sustentandum onus ossicii. Minister Generalis aeceptet & recipiat talem nominationem , nisi aliqua rationabilis causia obstaret, quia in tali casu , si ei expediens &utile videbitur, potest eligere aliam Uieariam de consilio & albensu Con Ventus vel majoris partis. Vicaria Chori, Provisiora, Magistra Novitiarum, Sachrista, Depositaria, Ostiaria & alia ossicia Conventus ponantur in conformitate Ministri Generalis, & Abbatissae Conventu alis eum consilio diser tarum Conventus , & in hoc provideat Praelatus, habito respectu ad Obs quium Dei & commoditatem suarum subditarum. Studeat insuper Abba-

473쪽

4s Regestum

tissa Moniales reconciliare , si aliquas adinvicem ex aliqua causa vel occasone contigerit conturbari, Monialis vero illa, quae verbo vel signo occasonem turbationis vel scandali alteri dederit , statim antequam osserat munus orationis suae Deo, veniam petens a Moniali, quam offendit, coram ea humiliter se prosternat, rogans, ut intercedat pro se ad Dominum, quatenus sibi culpam indulgeat, quam in ipsam commisit ; illa vero injuriam Iiberaliter remittat Moniali veniam postulanti, memor verbi Domini. Nisi dimiseritis ex cordibus vestris, nee Pater vester Coelestis dimittet vobis

Peccata vestra.

De Vi Iatione Minifri Generatis, ct de Procuratore Monaseria

DIcit Dominus: Ego sum Pastor bonus, 3c cognosco oves meas, & co

gnoscunt me meae. Idcirco ut Divinum officium semper crestat, &1it stabile ad providam , religiosamque gubernationem bonorum Pastorum ,& Pastor cognoscat oves, & oves Pastorem, Minister Generalis hujus sacri ordinis de Poenitentia sit Visitator hujus Secundi Status, & curam habeat his triennio, vel secundum quod statutum suerit in Capitulo Generali, per suam personam , vel per suos Commissarios visitandi Moniales , & eum ad hoc Monasterium ingressus fuerit, honesta societate sit associatus, studiose teneatur inquirere circa statum Abbatissae & Subditarum, interrogando generaliter &specialiter de conversatione , de vita Monialium , & de hujus Regulae observatione, & si aliquid correctione dignum invenerit, castiget, reformet caritatis Zelo & amore, justitia & pia discretione tam in capite, quam in membris, quidquid contra Deum est. Et si Abbatissa desectuosa , vel non idonea officio fuerit inventa, ab eodem Ministro Generali, vel ab ejus Commissario Visitatore ab officio absolvatur, & si fuerit

inventa idonea,suum impleat triennium; visitet etiam eos, qui sunt de familia Monasterii, ut interius exteriusque ad gloriam Dei sacer hic Status ordinetur. Ut autem Minister Generalis omnem notam cujuscumque suspicionis evitet, quanto rarius absique sui officii dispendio poterit Monasterii elauseram intret, & ut non graventur Monasteria in expensis de visitationis officio, quam citius commode poterit, se studeat expedire . Habet Minister Generalis auctoritatem mittendi aliquam, vel aliquas Montalium ad construendum vel reformandum seu regendum aliquod Monasterium hujus ordinis, vel gratia correctionis aut infirmitatis, vel ob aliam manifestam necessitatem, & tunc dispenset in voto clausurae. Egredientibus vero ass-gnetur certus terminus redeundi, & sollicite caveant, ne ad loca suspecta divertant, vel cum personis malae famae familiaritatem habeant, nee in suo reditu secularia vel inutilia Monialibus reserant, per quae dissolvi valeant vel turbari, & quamdiu extra suerint, taliter studeant se habere , quod de conversatione honesta ipsarum aedificare valeant intuentes. Possessionibus & redditibus Monasterii modo debito pertractandis, Procurator unus prudens pariter & fidelis pro singulis Monasteriis Montalium habe tur, qui per Abbatissam & Conventum eum licentia Ministri Generalis con .stitui & amoveri debeat, sicut videbitur expedire : hic vero taliter institu tus , de omnibus sibi commissis , receptis pariter & expensis, Abbatisse Rtribus Monialibus ad hoc specialiter per Conventum assignatis, & Ministro

Generali, cum voluerit, rationem reddere teneatur , & nihil omnino de rebus Monasterii vendere, commutare, obligare vel alienare quoquomodo

474쪽

Ρontificium. 43'S

ANNO CHRisTI I 347. PAULI III. ANNO I 3. valeat, nisi de licentia Abbat ita pariter & Conventus, 3c quidquid contra per ipsuna attentatum fuerit, irritum decernimus & inane ἱ possit tamen de muneribus parum valentibus aliqua parva ex causa licita , de Abbatissae licentia, interdum aliis elargiri. Idem possit etiam per Minil rum Generalem cum expedire videbitur, amoveri, villico en in diffamato apud Dominum , quasi dissipasset bona ipsius, ait Dominus: Quid hoc audio de te, redde rationem villicationis tuae, jam enim non poteris villicare .

CAPUT DECIMUM.

De obligatione contentorum in Regula, admonitione Moniatium .

V Enite ad me, dicit Dominus , omnes qui laboratis, & onerati estis,

5c ego reficiam vos, tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis suin 8c humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris, jugum enim meum suave est, & onus meum leve , dc sie omnia 3ι lingula in praesenti Regula contenta, sunt consilia ad sublevandas animas viatorum, &nulla sunt Obligatoria ad peccatum mortale vel veniale , nisi humano vel Divino jure aliqua alias et set obligata . Debent tamen Moniales facere me nitentias impositas sibi at Superioribus, quando super hoc requiruntur . Obligantur etiam ad tria vota essentialia dc solemnia , obedientiam, castitatem x paupertatem, ni bil habendo in speciali sine licentia Ministri Generalis. Tenentur ad clausuram servandam, quam servare voverunt. Non revelent secreta ordinis. Moniales possunt licite & libere sumere velum& scapularium nigrum , quandocumque Ministro Generali & Capitulo Generali placuerit. Abbati ita in qualibet Feria sexta, in resectorio faciat legere Regulam. Monemus Moniales omnes & hortamur in Domino nostro Jesu Christo, ut hanc Regulam, vivendique formam studeant persecte servare, semper in Fide Catholica stabiles , vota , quae Domino promiserunt, usque ad finem vitae observent; caveant ab omni superbia, Nanagloria, invidia, avaritia, cura & sbllicitudine hujus seculi, detractione & murmuratione , dissensione & divisione , 8c ab omni vitio, pro quo possint displicere in oculis veri Sponsi , sed magis sollicitae sint coram Deo servare interiorem dc exteriorem in omnibus puritatem, δέ semper invicem habere mutuae dilectionis unitatem, quae est vinculum persectionis, ut in ea radicatae & sund tae , possint ad Agni Domini nostri Iesu Christi nuptias cum prudentibus Virginibus introire . Gloria Patri 3 c. Finis Regulae Monialium Meanssi Matur.

Regula Tertii Status.

In nomine Domini : Incipit Regula ct tita Fratriam ct Sororum Tertii Status seri ordinis de Paenitentia Serapbui Patris Francisci , qui sexum

capit utrumque . Habet decem Capita .

CAPUT PRIMUM.

De Fratrum ct Sororum ingressu.FRaires & Sorores, Eremitae, Virgines, Continentes & Conjugati, ad hunc Tertium Statum steri ordinis de poenitentia recipiendi, debent esse fideles, Catholici, de haeresi non suspecti, in obedientia Romanae Ec

475쪽

4s6 Regestum

eleliae firmi, debitis expediti, corpore sani , animo prompti, nulla vulgari infamia maculati, cum proximis reconciliati, & de his omnibus antequam recipiantur , ab eo, qui recipiendi habet facultatem, sunt diligenter examinandi .

CAPUT SECUNDUM.

De hII, quae babent promittere volentes hune Tertium satum intrare .FRatres & Sorores, postquam per unum integrum annum habitum probationis detulerint, si conversatio laudabilis fuerit, per habentem facultatem Ministri Generalis recipiendi ad hunc Tertium Statum solumininodo, & non per alios ad professionem recipiantur, in qua professione promittant obedientiam & castitatem , & servare mandata Dei, atque satis Ruros de transgressionibus, quas facere possunt in suturum contra hanc Regulam, quando a Praelatis requiruntur. Conjugati promittant castitatem conjugalem, & hujusmodi ab eis facta promissio per manum publicam in seriptis inibi redigatur . Nullus post ipsius fraternitatis ingres,

sum eamdem egredi valeat, adseculum reversurus, possit tamen transitum habere licitum ad Religionem aliam approbatam. Mulieribus vero viros habentibus, nisi de ipsorum licentia & consensu non pateat aditus ad consortium dictat Fraternitatis . Omnes praeterea , quibus de jure facultas assuerit , condant seu faciant testamentum , & de bonis suis intra tres menses post eorum ingressum immediate sequentes Ordinent & disponant, ne quemquam illorum decedere contingat intestatum.

CAPUT TERTIUM.

Deforma Habitur σ qualitate indumentorum. FRatres & Sorores hujus Tertii Status ordinis de Poenitentia, de humili panno, abjecto tam in pretio, quam in colore, qui erit similis ei,

quem habent Fratres Primi Status, vestiantur, nisi fuerit ad tempus in pretio per Ministrum Generalem aut ejus vicem gerentem, ob causam legitimam & aptam cum aliquo dispensatum . Fratrum habitus sit sine caputio, quorum manicae breves sint, & strii, tantummodo circa manus; longitudo autem habitus si talis, quod cavilla pedum distet spatio quatuor digitorum , pro cingulo vero cordam habeant. Cappa sit honesta , portent pileum cum aletis , calceamenta de corio nigro, alta & ampla, & ante fixa eum caligis habeant, & foemoralia portent: capillos suos usque ad aureseertis temporibus tondeant in rotundum . Eremitae portent indumenta, ut Fratres Primi Status, nisi quod portent caputium rotundum ante & retro . Sororum habitus sit manicatus, altitudinis & amplitudinis congruentis, ut per habitus exterioris honestatem, honestas intrinseca cognoscatur. Chla. mys sit coloris habitus , & in forma servetur modus honestus, omni curio state penitus abjecta: pro cingulo autem cordam habeant minus curiosam . Capitis autem amictus vilis; aut velis de tela communi, omnino alba , non tamen pretiosis aut curiosis capita sua cooperiant uniformiter & honeste. Omnes Sorores capillos suos usique ad aures, certis temporibus tondeant in rotundum. Calceamenta sint sculponeae soleae vel calcei, vel simplicis corii sandalia . Sericis non utantur tam Fratres, quam Sorores, juxta beati Petri Apostolorum Principis salubre consiliunt, hujus seculi vana ornamenta deponant. CA-

476쪽

Pontificium. 4s 7

CAPUT Q U ARTUM.

De Horis Cano cis direndis, ct quoties debeant confiteri per annum

ct sumere Corpus CBrisI.

FRatres & Sorores dicant quotidie septem Horas Canonicas . Pro M tutino duodecies Pater noster & Ave Maria, pro Laudibus quinque, pro Prima , Tertia, Sexta & Nona pro qualibet istarum septem , pro Vesperis autem duodecim , pro Completorio septem cum Gloria Patri &c. In Prima & Complet Orio Symbolum minorem , & Psalmum Miserere mei Deus, adjiciant qui noverint. Qui modus in ossicio B. M. V. per omnia observetur. Pro Defunctis dicant in Vesperis septem Pater noster cum Requiem , pro Matutinis & Laudibus duodecim cum Requiem , tempore, quo solent tacere officium Mortuorum. Sed si his Horis constiti itis non dixerint, dicant . tribus vicibus Pater noster . Infirmi autem hujusmodi Horas non teneantur dicere, nisi velint; Fratres literati, seu Beatae literataeli voluerint, persolvant Divinum officium, ut Fratres Primi Status hujus sacri ordinis de Poenitentia . Singuli autem Fratrum & Sororum quater in anno, videlicet Natalis Domini, in Resurrectione ipsius , & Pentecostes Festivitatibus , & Seraphici Patris nostri Franei sei solemnitate , deputatis Consessoribus confiteri, & Eucharistiam devote sumere non postponant sreconciliando se proximis, & restituendo etiam aliena.

De audienda Missa , ct Congregatione facienda. FRatres & Sorores cujuscumque Ciuitatis aut loei, diebus singulis , si

commode poterunt, Mita ossicium audiant, & procurare debent, quod habeant unum Religiosum , qui illis verbum Dei certis diebus proponat, qui eos ad poenitentiae & misericordiae opera exercenda & virtutes hortetur , sollicite moneat & inducat; studeat quilibet, dum Missae ossicium celebratur & praedicationis verbum proponitur, servare silentium, orationi& ossieto sit intentus, nisi communis utilitas Fraternitatis impediat. De bent etiam quolibet die in sero, inter se & Deum cogitare, quid fecerint &dixerint vel cogitaverint, & mense quolibet in prima sexta Feria ad Ecclesiam sve loca, ad quam vel ad quae Ministri curaverint intimare, conve niant Missarum selemnia inibi audituri, postea legatur Regula, & Minister teneat Capitulum culparum, ubi secundum expressionem publicarum &communium negligentiarum & culparum poena misericorditer imponatur.

CAPUT SEXTUM. De Pejunis o Absinentis.

FRatres dc Sorores a prima Dominica Adventus usque ad Nativitatem Domini, diebus Dominicis exceptis , jejunent quotidie , jumcta Qua drage lima universalis Ecclesiae usque ad Resurrectionem Domini, quam tamen a Quinquagesima incipere debent, & etiam jejunare tenentur in qualibet sexta Feria totius anni, & omnibus diebus, in quibus ab Ecclesia est indictum jejunium , perpetuis temporibus Feria quarta , sexta & Sabba- Tom. XVIII. Mmm to,

477쪽

418 Regestum

to, excepto Dominicae Nativitatis Festo, carnes non comedant, diebus vero, quibus non jejunatur, bis in die comedant , laborantes ter in die refici poterunt, jejuniorum semper diebus exceptis. Poterunt autem itinerantes , infirmi & debiles, tempore necessitatis jejunium solvere , prandium autem vel coena, nisi praemissa semel Dominica oratione, non sumatur , post sumptionem quilibet Deo gratias iteranda , quod si omitti contiis gerit , dicatur tribus vicibus Pater noster.

CAPUT SEPTIMUM.

De Fratribus di Sororibus Infirmis ct Defunctis. FRatres & Sorores, si in infirmitatem ceciderint, semel & quotidie per

se vel per aliam personam Administrator visitet Fratres, & Mater Sorores seu Beatas habeant curam de infirmis,sicut de se ipsis,teneanturque

infirmum vel infirmam monere ad poenitentiam acceptandam , veramqu

conversionem ad Deum faciendam , mortis propinquitatem , & Iudicii Divini districtionem , simulque Divinam misericordiam proponendo. Postquam aliquis Frater vel Soror ab hac luce migraverit, curabit Administrator seu Mater, quod ejus exequiae solemniter celebrentur, quibus exequiis omnes Fratres Ec Sorores illius Civitatis aut loci personaliter interesse debent, nec recedere, donec corpus traditum sit sepulturae, & pro animaeuju,libet defuncti vel defunctae infra octo dies scientes Psalterium, quinquaginta Psalmos, nescientes vero,quinquaginta Pater noster, N in fine cu-jubi et Requiem dicere teneantur. In fine autem cujuslibet anni, seu insta quemlibet annum, scientes Psalterium, unum Psalterium, nescientes vero,centum Pater noster cum Requiem in fine cujuslibet dicere debeant.

CAPUT OCTAUUM.

De e lactione riminimatorii oe Matris, O de Visitatione , Correctione di Capitulo. olibet anno Fratres eligant Administratorem, & Sorores Matris

electionem iaciant, Ministro Generali vel ejus vices gerente perscrutinium accipiente vota jurata, & electus per majorem partem votorum Fratrum , quae sit major mediate , sit Administrator, & electa per majorem partem votorum Sororum, quae sit major medietate, sit Mater, ias sorte fuerit paritas in votis, praeseratur electio judicio Ministri Generalis, vel aeeipientis vota, ut eligant magis necessarium vel necessariam ossicio ad obsequium Dei, & electus Administrator, & electa Mater confirmabitur per Ministrum Generalem, vel per ejus vices gerentem , ad talem electionem ; ossicia Administratoris & Matris unius anni tempus comprehendant: imposita sibi ossicia devote suscipiant,curentque fideliter exercere . Fratres Administratori, & Sorores Matri obediant. Administrator & Mater, Fratres & Sorores Civitatis vel loci cujuslibet ad visitationem communem, in aliquo loco religioso vel Ecclesia , ubi locum hujusmodi contigerit deesse, eonveniant, & Minister Generalis quem vel quam deputaverit , teneat Capitulum, & Fratres visitet & Sorores hujus Tertii Status. Hujus modi autem uisitationis ossicium semel exerceatur in anno, nisi necessitate aliqua suadente, erit pluries facienda . Administrator & Mater manifestas Fratrum & Sororum culpas Vistatori denuntient puniendas, & deseetus,

478쪽

Ρontificium. 6 s 9

qui correctione indiguerint , & similiter alii Fratres Sc Sorores. Visitator visitet, corrigat & hortetur humiliter & earitative, & illis omnibus de excessibus comi aissis injungat poenitentiam salutarem . Incorrigibiles post

trinae admonitionis instantiain,si se corrigere non curaverint, tamquam morbida pecora ejiciantur de Congregatione . Post visitationem faciat electio-ctionem Administratoris & Matris , ut dictum est, si suorum ossiciorum tem pus fuerit finitum .

CAPUT NONUM .

. De Adminifratione Fratrum O Sororum .FRatres dc Sorores a juramentis solemnibus abstineant, nisi necessitate cogente, in casibus per indulgentiam Sedis Apostolicae exceptis, vel

pro pace , Fide , calumnia , & testimonio perhibendo , etiam in contractu emptionis, venditionis & donationis, ubi videbitur expedire . In communi quoque loquela vitent, prout poterunt, juramenta, &qui die aliquo minus caute juraverit lapsu linguae, prout contingere in multiloquo consuevit, de ipso in sero, cum debetI recogitare quid fecerit, dicat tribus vicibus Orationem Dominicam, propter incaute facta juramenta. Memor autem sit quilibet, ut ad Divina obsequia familiam propriam exhortetur. Sit eis ad inhonesta convivia vel simericula, sue curias sive choreas accessus penitus interdictus . Histrionibus, seu vanitatis intuitu, nil donent, & ne quidquam eis donetur a propria familia procurent. Impugnationis arma secum Fratres non deserant, nisi pro desentione Romanae Ecclesiae, Christianae Fidei, vel etiam terrae ipsorum , aut de sui Vilitatoris licentia . Si vero Fratres &Sorores contra jus, & eorum privilegia per justitia: Rectores locorum , ubi domicilium habent, vexationibus impetantur, Administrator & Mater loci ad ministros, sub cujus obedientia suerint, studeant habere recursum, juxta consilium dc ordinationem ipsorum in talibus processuri. Vitent insuper

Fratres & Sorores juxta posse litigia, & inter se sollicite dirimant. Non

revelent secreta ordinis .

CAPUT DECIMUM.

De declaratione Regulae in dubiis, ct qualiter nemo obligatur ad eulpam. FRatres & Sorores in dubiis conseientiae, & in omnibus aliis recurrant ad Ministrum Generalem , vel ejus vices gerentes, qui declaret & dispenset cum illis, prout viderit expedire saluti animarum . Ceterum in praemissis omnibus , ad quae Fratres vel Sorores, non ex Divinis preceptis , vel statutis tenentur Ecclesiae, nullum ipsiorum ad mortalem culpam volumus obligari, sed impositam sibi poenitentiam pro transgressionis excessu prom pta humilitate recipiant, & essicaciter studeant adimplere ; hanc Regulam vivendique formam persecte observent, memores, quod dicit Dominus insanino Evangelio: qui perseveraverit usque in finem, hie salvus erit. Gloria Patri &c. Finis Reguis Fratrum ct Sororum Tertia satus. Ego M. Ioanner de Xodar ferae Theologiae Professor, in Concilio Tride tino, O is Curia R Omana supradicti ordinis Generatis Procurator , Scri- Tom. XVIII. Almm a ba

479쪽

6o Regestum

bo ct Meretarius Capituli Generalis ultimo relebratI in I nosterio Ian. Hae Moriae de Valle, marcesis Asoricensi Mio fidem, quod in disti Ca- pDulo per modernum Miniserum Generalam ct Praesidentem, quatuor

Definitores eum consensu Misis rum , σε Procuratorum, se totius Cougregationis ,s radicta Regula Tertii sacri ordinis de Paenuentia Regularis Observantiae Serubui Patris Franeisi, fuit In tres OaIus Mytincta, prout continetur, Osic pacifice ct quiete observatur. Et quia huic dis ἀμni interfui, ideo hic mesubscri , o meo Sigillo corroborasi in Isimonium veri ID. Ita es Fri Ioannes de Xodar. I. V. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostrae absistutionis, approbationis, confirmationis, adjectionis , suppletionis & decreti instingere , vel ei ausu temerario contraire . Si quis autem hoc attentare praesumpserit , indignationem Omnipotentis Dei, & beatorum Petri &Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum . Datum Romae apud S. Petrum anno Incarnationis Dominicae MDxLvi t. v. Nonas Julii, Pontificatus nostri anno xiii.

Fide supradictae Bullae MAIter eriractae ex suo originati .

In Domini Nomine Amen. CunctiI ubique pateat, ct evidenter sil notam Boe prae s trans ti Infrumentum visuris atque tectaris, qualiter anno a Notisitate Domini Osri Iesu Christi Mnc xxxvi. dis vero Hi . mensis Octobris ejusdem anni, Indictione iv. Boutificatus autem sanctis i Domini NosrI D. Urbani Divina Providentia Papae VIII. Anno ejus xiv. in si ne in mes Notarii ct Tenium infroscriptorum praefentia eomparati stersones ter eonstitutus admodum R. P. H. anuel de Angelis professus Tertii Ordinii de Paenitentia Regularis Observantiae Serubui putris Franei I, is , Prosineis Lusitaniae Procurator Generalis, stro starIe ct ad Insantiam arimodum R. P. Miniuri Provincialiι ejusdem ordinIs, ct cieras sancti H in Cissis putris reuia III i. rec. ἔenoris infroscripti, sanat, inteiras, omn que sitio ct fuspicione carent et, da os Roma ub plumbo praesentavit; vide-neri: Paulus Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Ad fructus uberes &c.

Et quis pro porte ct ad insantiam ejusdem admodum R. P. Misi is PrasIncialis, Ego 'Dannes de Morales Presb er Ulas onen. Publ. Notarius soluui Uprobotui, di Secrecarius Rev. cim. Aps. de transumptandis predictiι uteris de mandoco Immi O R1M Domini D. Alexandri Casracanei, praedicti Sancti ini Domini in Portualliae ct AI Hiorum Regnis Collectoris generatis A soliti, 'I rogatus, ideo hoc Ins umentum ex propria originali extrabere feci , citato Patre Provinciali de Gyerpamia adfersario ad collationandum cum Notario infrasripto, rauationem, inrisuemblico consueto Moo corroboravI rogatus ct requisitus . Lota ,14 Sigilli. Ioannes de Morales mecum m. Apost. eolutionatum . PHII ut Carpisus. Praesus copia extracto seu ex suo ρroprio originali ster R. P. H. Orrillum Divunensem Procuratorem Generalem Tertii ordinis S. Franeislsrictioris Obserpantiae Congregationii Gallieanc, Bibito, ct eisdem Eis

benii restituto, ct in Adem hic me subscripsi, Agnumquo meum apposui r

quissus, Romae bacie M. Augusi MDCκκκ viri. Das Petrus Camentarius solus ausuruate Nosarius, in utroque Arctivio Rom. Curiae deseri us. Conserva tir supradicta Bulla Cordubae , strotit express9m id habetur , eum eadem Bulla in Bullario proprio nonrae Congrego IonIs Refrematae laesparti us Franciae fol. IS.

LXXIII. Duiliaco by Corali

480쪽

Pontificium. 461

Ecclesiam quamdam Fratribus civitatis Sepulansis, Provinciae Croatiae a Rege conressem, Vprobat confirmat. Ex Regesto Cisnon l. l. 336.

PAULUS EPISCOPUS

SERVUs SERUORUM DE Ad perpetuam rei memoriam . q. I. π Nter multiplices curas, quibus rerum occurrentium varietate di

1 strahimur, illam libenter amplectimur , per quam religiosa loca construi, & personarum in illis pro tempore degentium status confoveri, ipisque persionae, Deo duce, quietius & commodius Divinis vacare possint iisque, quae propterea processisse dicuntur, ut firma perpetuo dc illibata pers stant, libenter, cum a Nobis petitur, Apostolici muniminis adjicimus fir

mitatem .

q. II. Sane pro parte dilectorum filiorum moderni Ministri & Fratrum Domus Segnien . Regni Croatiat, ordinis Fratrum Minorum Nobis nuper exhibita petitio continebat: quod alias, cum alia eorum Domus, quam tunc prope & extra muros Segnien .sitam habebant, per tune in Civitate Negnien. pro carissimo in Christia filio nostro Ferdinando Romanorum &Croatiae

Rege Illustri, existentem Capitaneum, de ipsius Regis jussu, ianditus diruta & solo aequata suisset; ne si eamdem Civitatem ab immanissimo Christiani

nominis inimico Turca, aliquando, quod Deus avertat, obsideri contigilset, ut jam erat tunc illius finibus contermina, in ipsa Domo hostis diverticu lum, indeque expugnandae Civitatis commoditatem facultatemque, cum maximo Regnorum Sc dominiorum ejusilem Ferdinandi Regis , ac totius Reipublicae Christianae damno & jactura, haberet: & deinde idem Capitaneus in recompensam praedictae Domus dirutat, praefatis Ministro & Fratribus quamdam Ecclesiam, Capellam sancti Spiritus nuncupatam, intra muros ejusdem Civitatis consistentem , veluti ad ipsum Ferdinandum Regem , ac illius dispositionem plene spectantem concessisset 8c assignasset; pra fati Minister& Fratres ad dicti Ferdinandi Regis clementiam supplices accedentes, ab eodem Ferdinando Rege petierunt, ut cum ad Omnipotentis Dei laudem & gloriam, aliam Domum intra eamdem Civitatem construere &aedificare intenderent, concessionem & assignationem sibi, ut praemittitur, iactas gratiose approbare & confirmare , seu etiam si opus esset, Ecclesiam ipsam eis de novo concedere & assignare dignaretur; quorum tam justis precibus, devotisque petitionibus praesitus Ferdinandus Rex benigne annuens, concessionem dc assignationem de eadem Capella , per dictum Capitaneum, ut praesertur, factas hujusmodi, ex certa ejus scientia, & de Regiae potestatis plenitudine approbavit & confirmavit, suo tamen & alieno jure in omnibus semper salvo, ac tam tunc, quam pro tempore existenti Capitaneo praefatae Civitatis sub suae indignationis poena , quatenus contra dictam confirmationem & approbationem , pra alam Domum , aut illius Ministrum& Fratres pro tempore existentes super dicta Eeelelia, & illius possessione nullatenus impedire aut molestare auderet, neque ab aliis id fieri permitteret , dc alias sub certis modo & forma mandavit, prout in ejusdem Ferdinandi Regis desuper consectis patentibus literis dicitur plenius contineri. q. III. Quare pro parte moderni Ministri & Fratrum praedictorum NO- bis fuit humiliter supplicatum , ut concessioni & assignationi, ac confirmatio ni

SEARCH

MENU NAVIGATION