Legatio apostolica Petrij Aloysij Carafae, episcopi Tricaricensis, Vrbano octauo ... ab anno 1624 vsque ad 34

발행: 1634년

분량: 266페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ro praeliorum vehementer concussa, uti ad praedam patuerunt septa Religiosorum, spreta sanctitate haud satis iam poterant culindiri ; ira in e rumdem Coenobijs, insignes quaevis Bibliothe.

cae expilatae fuerunt: ijsque spolijs mirum in m dum crevit Bibliotheca Heidelbergensas. Amplis etiam reditibus Collegium ibi tundatum est instituendae iuuentuti, cui a sapientia scilicet Luintans vocabulum inditum est; & Seminarium

hoc fuit, ex quo translata germina inreseos Cal uinianae, in re es finitimas pariter,ac longi quas , late isti pietatem eandem proseminarunt. Tandem Federico Comite Palatino exauctor

to, & proprijs ditionibus exuto , Bibliotheca

ea tam celebris , uti Victoriae monumentum, a Maximiliano Bauaro atholicae Confoederationis Supremo Duce , ac Vi re missa est ad Romanum Pontificem ; & insuper restitutae Catholicis Praeceptoribus cathedrae iam fuerant. Felicitas ea tamen non diuturna fuit; quia rursus ad Sectarios Dominos Citritas, Principatus, bello recr

descente, remearunt.

Francosertensis Academia , sita in ditione Brandeburgica ad Oderam fluvium,& sundata a duobus Brandeburgi Marchionibus Ioachimo,&

182쪽

Alberto, ad initia laculi sexto-decimi , priuilegia dicitur habuisse ab Alexandro v I. & Iulio II. Romanis Pontificibus, atque a Maximiliano I.

Caesarea. Rostochiensis Academia, in Megalopolis ditione, fundata est a Dynastis eius regionis Ioanne, atque Alberto , ineunte latculo quinto. decimo: qub nimirum tempore, Legatio inde missa

est in urbem Romam , ad petenda priuilegia

Sanctae Sedis ; cuius est Christianae Sapientiae Gymnasia confirmare. Wittentargensis Academia , quae ad Albim flumen est, in Metropoli Superioris Saxoniae, Fudatorem habuit Fridericum I. Ducem, & S. R. lmpeiij Septemvirum, in ipso exordio saeculi decimi exti. In eam non ita multo post Martinus L therus, & Philippus Melanchion virus omne suuvomuerunt. Fuit vero cathedra praecipua pestilentiae ipsorum ; regionemque omnem , affatu 'virulento, grauiter admodum inquinauit. - Marpurgensis Academia primum erecta, clim theri duita & impia dogmata coepta sunt proseminari, hoc est ad annum M. D.XXVI. nouennio post instaurata est a Philippo Hassae Lanigrauio. Heimstadiensis Academia, in ditione Brunsv LYa censi,

183쪽

cens, ab Hel manis Vallibus, in quibus iace eam

appellationem accepi; cum tuba insuper nunc pari soleat , a Iulio Duce ac fundarore. I, & Rcademiam erexit ε, & in eam transtripsit Gymnasium aliud minus frequens, quod antea Gana fluuio alluebatur. Herbornensis Academia, in Nassoviorum diistione , multum intulit damni Catholicae Religio. ni ; cum in ea plurimi Nobiles Adolescenter inalis uini corruptelas didicerint; alijque tenuioris notae ex eadem prodierint Ministri, & Praedicantes, quos appellant; atque in Nesiphaliam & Frisiam errores suos deinde importarent. Fundator illius fuit Ioannes Nassovius Senior: sed alter Ioannes Nassovius Iunior , qui iam est Magister Equitum in exercitu Regis Catholici, profestus Orthodoxam Fidem, non ita pridem Sigenae Gymnasium Societatis I Esu aperuit; ex quo Haeresis non purum in ditione Nassoviorum debilitatur. Aliorsensis Academia, a Magistratu Reipublicae Norimbergensis erecta est, intra Dioecesim Episcopi Bambergensis, circa annum D. LXXI. Argentinensis Academia, circa eadem tempora perinde coepit frequentari: et si antea ibidem ludum litterarium S. P. Q. Argentinensis , iuuen

184쪽

tuti suae aperuerat. Jaltem duae postrent araecepisse priuilegia a Maximitano ii. Caesare di

cuntur. . . '

Giessena Academia demum inchoata est Anno M. DC. Vii. Imperante Rodulpho II. Caesarea

Atque hic est censes Academiarum , quibus intra fines Legationis meae , partim Religionis Catholicae veritas propagatur , partim Sectario rum Synagogae in errore pertinaci,confirmantur. Plurimae sunt deinde Ciuitates, in quibus Collegia,& minores cathedras habet Societas I Esu; ut in vera pietate, bonisque artibus iuuentutem erudiat , ac sensim ad Fidei orthodoxae professionem Germaniae atque Imperij Prouincias reducat.

DEscribam iam , velut alterius appendicis

loco . Ciuitates aliquas; quas adivi, obeundo negotia meae Apostolicae Legationis, & in quibus aliquantulum moratus sum; nec enim ita nosse alias licuit; quas debui ego ita in itinere pertransire , ut pene tantum eas a limine salutauerim.

Coloniae acta ij descriptio erit paulo prolixior; quia in ea gemina Vrbe ordinariam sedem ac ma

185쪽

sonem habui.

Colonia est Augusta Vbiorum, qui olim P. puli finitimi Sicambris , habitantesque in ea

Germaniae Regione, quae explicat se, inter amnes duos Rhenum & Moenum,amicitiam Populi Ro- 'mani expetiuerunt,aduersus Cattos,populos item 'propinquos, & insenses. Ideo Caesar Socialia eis arma, & signa conserens, in Rheno pontem strauit, mouitque in trans Rhmanos, quos Marte felici superauit; & in Gallias cum ingenti Faeda pet Vbiorum fines remeauit. Sed Caesare dein, non mogo in Prouinciam suam eunte, verum e. cedente demum e vivis,cum Vbij noua ab hostibus paterentur damna, quibus nec propulsandis , nec serendis erant; impetrarunt ab Augusto Caesa re, ut ex Ciuitate ampla, &quamdiu vis externa absuerat, florente migrarent,in Rheni ripam cite riorem , quae tunc erat limes Galliae, obsequentis Imperio Romano. Itaque in eam ripam non in sua i Sirino, traducti sunt Vbij. ab ipsemet M. Agrippa Galliarum Praefecto; ab eo Taeri dis Vibis eorum Conditore. Amri grippinenses appellati fuerunt. c iuitas ipsa iras . extructa est, ut reserret Romς quadrais veterςm formam 3 quo nimirum iubea Ciuitas,quq Co

. . - ' lonia

186쪽

Ionia Romana mox esse meruit, tamquam Filia pulchra, Matrem suam pulchriorem imitaretur. Ceterum ex veterano Milite coloniam eo deduci primum curauit Agrippina,Germanici Filia, NOronis Genitrix,& Claudij Coniux: quia nimirum ibi nata fuerat ; ab eaque Coloniet Agrippinet voeabulum accepit. Quoniam vero in colonijs Romanorum ea forma Reipublicet,atque is olim erat Nagistratus ; ut Duum-viri, Trium-viri, seu Quatuor viri , ad hF. Ediles, Qvqstores, Cens res, Decuriones populum regerent. Ideo iam non incongrue sex Viri Consulares , nimirum duo Consules, duo Proconsules , duo Qu stores Coloniet Agrippinet populum regunt, loco Duum virum , AEdilium,& Qu storum. Censoris .

vIces obeuntduo,quorum Ideli muneris, Ut mores

Reipublicς ordinent, ac modum pr scribam Magistris violentiarum: nam hi ad illos de omnibus

reserunt ε curantque , ut populus leges, decreta, α Senatus consulta exequatur. Poenas prς-terea exigunt a Reis, eosque per Satellites proprios carceri mancipant, ac turbas & motus omisnes in plebe compescunt. I nstar Decurionum voto,qui in vetustis colonijs erant Senatores earum,

sunt iam Colonis Senatores undequin-

187쪽

quaginta: Consules autem, hi, sunt supremus se agit iratus huius Ciuitaris , qxii ita institui,ac lup pleri solet. Sex Viri Consulares . cum sint perpetui , ordine in orbem eunte ita Contulatum gerunt: ut dumtaxat ex eis biiu uno anno sint Consules , ac Senatui praesint. Duo qui proxime abierunt Consulatu. censentur, ut dixi, Proconsulen& praeficiuntur Camerae redituum, quam appellant Veneream ε, fortasse quia curant ea, quae ad matrimonia , dotes,& patia coniugum spectant.

Alij duo , qui ante hos Consulatum gesserant,&qui mox eundem gerent, sunt Quaestores, ac prinsunt Camerae redituum, quae appellatur Mercuri lis , & quae fortasse mercimoniis, ac eorum vectugalibus praesidet. Hi autem Viri Consulares creanis tur sustagio Senatus: ita ut quoties desideratur e rum aliquis, sufficiatur nouus,& obeat cum Collega , Consulis, Proconsulis, aut Quaestoris vices. Porro tametsi dum vivunt, sibimet ordine perpetuo succedant: est nihilominus penes Senatum ius S: potestas, quotannis eos legendi, con firmandique; quos item, si obuenirent cause consentaneae, posset idem Senatus abdicare. Suum bini quique ineunt Codulatum Mense Iunio, I x.

Cal. Quintiles ; hoc est in profesto S. Ioannis; εο

Iunc

188쪽

tune Senatotam dimidia pars hsungitur alia 'epars dimidia defungitur pariter I x. Cal. Ianuarias, nempe ita profesto Diuinorum Natalium. Bis enim quouis anno Senatus mutatur: dc Comitijs quidem aestiuis plebs, distributa in duas ac vicenasuibus, Senatores duodeviginti, antiquus vero Senatus senos creat: in Comitijs autem Hibernis totidem plebs, Senatus septenos renunciat; quia

tunc Senatores numero impares abeunt ex Curia,& ad eam vicissim leguntur. Itaque sex ac tricenos plebs, Curia tres ac denos propria sustragatione dicit quotannis ; quod si duo Consules, Curiae totius Praesides, iis accenseamur, erunt Vniis uersi unus& quinquaginta. Hic Magistratus po testatem habet, quosvis Reos apprehendendi in Ciuitate, etiamsi e Claro fuerint. Pro Ecclesi sticis tamen capiendis, veniam rogat Antistites, ac Praesules Ecclesiae ; reosque ipsorum carceri traditi Vt omittam penuarij secretioris Promos- condos, qui Senatoribus, per tesseras in eum finem cusis, vinum distribuunt; hoc enim loco stipendii eis penditur: atque ade6 Curatores moisnetae, macelli, fori piscarij, ceruisiae, rei I ignariae, ceteraeque annonae vel ubertatis; & ut venia

ad causarum iudices, seu vindices criminum. Hi

Z sunt

189쪽

sum imprimis duo Commissarii, quos a lant,

ad quos licet prouocaret minorum iudicum Te scriptis atque sententijs. Sunt insuper carceris Magistri, seu Praeficii, qui instituta in sontes quaeitione , de illorum criminibus ad Senatum reserunt: si autem capite illa luere debeant, per Magistros Violentiarum Alto Iudicio, quod appellant . solemni quadam formula subqciuntur. Libet magis a cura huius in reos, seu iurisdictionis , seu animaduersionis ritum ac modum prosequi. Magistri violentiarum duo quorum alter in Comiths aestiuis . alter in Comitijs hiberanis eligitur; & qui ambo in vices suam praesecturam obeunt, ceteroqui odiosam 1, ad quam prointerea , nisi semel ,aut iterum, nullus Ciuium adigi potest reos quoscumque, seu laicos, seu sacros, tum auctoritate propria , tum ex praescripto S natus . vel Censorum arripere possunt; nec in custodiam modo detrudere, sed etiam laicos punire. si leuia admiserint crimina. Qilod si culpae se rint graues , cognitio earum ad carceris Praesides, vel ad Senatum pertinet. Vt poenae posumodum, quas ij statuerint, a Reis exigantur, sisto. re ipsos Magistri violentiarum solent Alto Iudiacio. Hoc yero est Tribunal Laicae potestatis .

190쪽

N. cui Vicecomes dc scabini pecessunt: iique ab Archiepiscopo atque Eleictore, ex numero Ciuium tamen eliguntur, Ut per eo, ius gladij exerceat. Qui Senatui & populo fauent, aiunt eidem Archiepiscopo & Electori hoc ius gladij cotienire dumtaxat ex Caesaris priuilegio : nam asserunt, penes Imperatorem fuisse olim eam potestatem, quam videlicet per Burgrauios sic Praetores vocant)diu Imperator administrarit donec extincta familia , cuius posteris Praeturam eiusmodi dederat , eandem Archiepiscopis atque Electoribusdem tribuit. Sedenim alij, qui Electoribus, quam Senatui, aequius multo adiudicant Coloniae principatum , assirmant,illud ius ipsis congrue

re, tamquam antiquis Domnis. Memorant qui'pe, ex vetustis codicibus, atque ex Historiae monumentis Othonem Caesarem, Francis ereptam

hanc urbem, dedisse Brunoni Archiepiscopo, ac Fratri Germano ; nec alijs legibus , quam quibus ad annos amplius quingentos fuerat sub Imperio

Francorum. lim vero praetereas. Hanno item

Archiepiscopus Ciuitatem hanc nouis munierit moenibus, quod est propriu Principis ac temporari j Domini, cumque Successores Archiepiscopi Tribunal autedictum alti Iudicij semper retinue-Z a rint;

SEARCH

MENU NAVIGATION