Tentamen medicum inaugurale, de ascite abdominali ...

발행: 1795년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

11쪽

foeminas, quae ectetae evaserunt, invadit. Asci-

tes est morbus modo idiopathicus, modo sym-tomaticus. Quae causae eum faciunt, ese diversae sunt. His autem sunt accensenda, icterus, fe-hres intermittentes diuturnae, asthma, ruptura alicujus vasis lymphatici; ullorum ex visceribus,

ut hepatis schirrus, qui frequentissime in causa hujusce morbi est, obstructiones ; et quicquid

denique quantitatem crassamenti sanguinis diminuere, et calorem vitalem, ad gradum insigniter inferiorem, redigere valet. Quae causae hunc morbum protinus excitant, eae sunt, vel ruptura vasorum lymphaticorum, quo in exemplo humor, qui ope tubi ex abdomine emittitur, colorem al-

bidum habet; vel vasa exhalantia plus humoris profundentia, quam inhalantia lymphatica rursus possunt absorhere. IIaec hydropis species nonnunquam rapide accedit, et progreditur ; deinde, in multos annos, manet, nulla eX parte augescens. Aliis temporibus

12쪽

TENTAMEN MEDICUM

ribus admodum tarde appropinquat, et etiam complures anni prius elabuntur, quam semet sub forma confirmata ostendit. Quod signum in conspectum primum sese dat, id est tali, ve pere appetente, intumescentes, et spiritus dissicilior. Talorum Vero tumor, morbum adesse, minime pro certo demonstrat; namque idem signum in praegnantibus, et Viris aetate proVectioribus, et pinguioribus, saepe apparet. Si vero pedes, crura et femora quoque intumescant, Utrum morbuS necne subsit, nequit dubitari. Hoc autem, per ascitae decursum, accidere consuevit. Praeter haec signa, volae sunt durae et siccae, et urina quantitate gradatim imminuitur,

turbida sit, et magnam sedimenti lateritii quantitatem deponit. Abdomen gradatim tumescit, et quo plus magnitudinis sibi acquirit, eo magis laboriosa sit respiratio. Appetentia cibi deficit, et sitis increscit. Febris lenta semper subest. Facies et brachia emaciantur. Pallor prius, deinde color sub avus in cute apparet. His sig

13쪽

nis ingravescentibus, tussis sicca accedit, abdomen magnopere distenditur, et, nisi humor saccis includatur, fluctuatio ejus plane percipi potest, una manu latus ventris leniter feriente, et altera lateri ejus opposito admota'. AEgrotum tentat dolor regionis epigastricae acutuS, et febris hectica accedit. Coma deliquiumque animi malorum aegroti miserandi finem nonnum. quam faciunt. Tandem, ' inquit Sydenha-mUS, cum tanta aquarum vis, intra abdominis rum ambitum coerceri ulterius nequeat, impetu in s viscera nobiliora et vitalem arcem facto, cata- - clysmo quasi submersus perit t.

DIAGNOSIS.

Hic morbus cum hydrope ovarii, tympanitide, hydrometra, praegnatione, et diversiis phyn conise speciebus, confundi periclitatur.

14쪽

6 TENTAMEN MEDICUM

dem oportet, discrimen hunc morbum inter et asciten, cum ovarium quantitate humoris permagna distenditur, nonnunquam in primis esse dissicile, et, multis in exemplis, aciem ingenii medicorum celeberrimorum fugisse. De eo minus dubitabimus, si tumorem, sub initium morbi, in uno latere tantum percipi posse, et gradatim increscere, donec abdomen universum citius seriusve occupet, notaverimus. Quinetiam silentio non praetereundum est, spiritum Don seque, ac in ascite abdominali, esse dissicilem. II. T TMPANITIDE.-Sine ulla fere dissicultate asciten a tympanitide secernere possumus. In hoc, nulla humoris fluctuatio percipi potest; sed sonitus tympani tantum ad aures pervenit. Super hoc argumento, celebris Van Swieten sequentia memoriae prodit. In Tympanitide, nunquam abdomen in tantam molem exten- cc ditur,

15쪽

DE ASCITE ABDOMINALI.

ditur, ac in ascite ; abdomen in latera magis compressum est anterius, autem magis Pro--s minet'. 'Cachexta illa in tympanitide abest, quae in malis hydropicis constanter notabilis est, et aegrotus, spiritu ex ore anOVe prorumpente, multum levatur, quod in ascite minime incidit. III. DROMETRA.-In hac hydropis specie, tumor pelve plerumque circumscribitur, et nullo modo ascitae proprium refert. Quinetiam humoris fluctuatio vix percipi potest, menstrua non proveniunt; et, si mulierculam tactui sub jiciamus, os uteri occludi, magnitudinem ejus adaugeri, et humorem eo contineri, reperiemus. FIaec, uti spero, ad unum morbum ab altero distinguendum lassicient.

IV. PRIEGNATIONE.

16쪽

IV. PRAEGNATIONE. umor mammarum, menses suppressi, et motus foetus hanc ab ascite satis clare evidenterque dignoscere valebunt. V. P SCONM.-De diversis phystoniae speciebus, per situm organorum diversorum et affectum, et per absentiam soni et fluctuationis,

judicari, idque facile, potest. CAUSA PROXIMA.

Inter medicos convenit, hanc vel in exhalatione adaucta, vel absorptione diminuta, vel utraque conjuncta, consistere. His adjungi potest subitanea et vera lymphaticorum, vel ditistus thoracici ipsius, ruptura.

17쪽

Multae autem causae, in hydrope excitando, conjunguntur. Earum potissimum, hoc in loco, mentionem faciemus, quae exhalationem adaugent. Hunc effectum edit, quodcunque reditum sanguinis ad dextrum cordis ventriculum impedit. Namque hoc plenitudinem venosam facit, quae in causa est, cur magna humoris serosi quantitas ex exhalantibus effundatur, morbumque progeneret. Ad morbum quoque movendum conferunt variae hepatis, lienis et glandularum me sentericarum, obstructiones, et compregiones diversae, a steatoinatis, et omnibus evacuationibus suppressis, proficiscentes. Exempla non desunt, ubi ischuriam hydrops excepit. Et, singulis fere diebus, hydropes a perspiratione suppressa, ct a fluxu haemorrhoidali cohibito, otiri videmUS.

18쪽

TENTAMEN MEDICUM

Haemorrhoidas diuturnas sananti, nisi unarum' servetur, periculum est, ne hydrops aut tales frum superveniant Relaxatio exhalantium hunc morbum saepe movet, et haec, post febres continuas et interis mittentes, quae spatium diuturnum habuerunt, saepe incidit. Psic omitti non debet, in primis esse probabile, quantitatem aquae non modicam, hoc in morbo, ab aere absorberi; et conditio quidem corporis universa huic opinioni favere videtur. Vir, in primis ingeniosus, Dr. Darwin, multa summi momenti, super hoc argUmento, notavit, et plurimum humoris, in diabete, ab aere absorberi demonstravit. Et idem in hydrope incidere opinatur l. Contusiones et violentia externa ad hunc morbum excitandum saepe conferunt. Multa hujus generis

19쪽

DE ASCITE ABDOMINALI.

generis exempla, in scriptis celebri8 Doctoris Donaldi Monro, offendimus ; qui etiam metucriae prodit, Batavos ob frigus et hurniditatem, quibus objiciuntur, huic morbo magnopere patere'. Insuper probabile est, hydropem, quibusdam in

exemplis, a paralysi systematis absorbentis oriri. Ad hanc opinionem plurimum inclinat celebris Darwin.

CAUSAE PRAEDISPONENTES.

In his memoranda sunt omnia, quae debilitatem

facere possunt, ut senectus, et potissimum nimis largor sanguinis evacuationes. Qui vitam inertem sedentariamque agunt, ii ad hunc morbum proclives sunt. Namque iis circuitus sanguinis impeditur, et concoctio et assimilatio male perficiuntur. Morbi praecedentes, quales sunt febres

20쪽

TENTAMEN MEDICUM

es intermittentes pertinaces, et saepe redeuntes, tales ad hunc morbum pronos efficiunt., ille Latinitatis medicae fons purissimus, de hac re sequentia profert. Saepe vero hoc malum per se incipit, saepe alteri vetusto mor- bo, maxiLneque quartanae, supervenit Omnes medici una voce confitentur, usum liquorum spirituosorum immodicum eos, qui iis uti consueverunt, ad mala hydropica pronos reddere. Hi systema corporeum plane et manifeste debilitant, et enerve efficiunt. Fundamenta morbis hepatis gravioribus, qui asciten nimis frequenter praecedere solent, saepe jaciunt. Pro semiuiis quoque usum narcoticorum, qualia sunt,oplum, thea, cost ea, et affectus animum coniati litantes, habere possumUS,

RATIO

Celsus de Hydrope. Pring s Diseases of the Armae,

SEARCH

MENU NAVIGATION