Tentamen medicum inaugurale, de ascite abdominali ...

발행: 1795년

분량: 36페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE ASCITE ABDOMINALI.

RATIO SIGNORUM.

In hac opusculi sectione, aliqua e signis praecipuis recensebimus, qualia sunt pallor faciei et corporis universit, cutis sicca, sitis adaucta, appetentia cibi diminuta, urina parca, spiritus di sicilis, tussis, ictus arteriarum mutabiles, artuum inferiorum tumores, febres; et dolores abdominis, qui aegrotum summo cruciatu afficiunt.

I. Pallor faciei et corporis unioe i.-Hic a laxitate et debilitate corporis universii proficiscitur, quae tantae sunt, ut systema sanguiferum non amplius sanguinem ad superficiem corporis propellere, et igitur eam rubro colore impertiri, pos sit. Quinetiam ad idem signum progenerandum conferunt, potestates concoctionis et assimilatio-

nis imminutae.

a. Cutis sucs.-Haec aUtem, et parca urina sitisque adaucta causam communem habere videntur i

22쪽

TENTAMEN MEDICUM

dentur ; et forsitan ab impetu humorum, praeter consuetudinem magno, ad abdomen facto, proficiscuntur.

s. Spiritus dissicilis et T h.-Haec debilitati

universae, et ascensui descensuique diaphragmatis, per humorem hydropicum collectum impeditis, sine ulIa dubitatione, tribui possunt.

d. mus arteriarum mutabiles. os haud dubie faciunt, irritatio, metus et alia fortuita. s. Appetentia cibi diminuta. - Ob debilitatematoniamque corporis universas, et potissimum propter vires ventriculi tonicas imminutas, appetitus non languescere non potest, qui, a tono ventriculi idoneo validoque, eX toto pendet. 1inetiam humor hydropicus, tanta quantitate in cavum abdominis effusus, et vires systemati, mirum in modum, convellens, ad appetentiam

23쪽

DE ASCITE ABDOMINAI .

tentiam alimentorum perdendam non parum facere potest. 6. drtuum inferiorum Tumores.-Morbo recentiore, positurae erectae et debilitati tribui possunt, quae utraeque conjunctae ad ascensum sanguinis, a partibus corporis imis, retardandum non multum non conferre possunt. Morbo provectiore, venae cavae inferiori, vel venis iliacis compressis, procul dubio, referri debent. . Febres.-Hae ab irritatione corporis universa, et dolore per humorem effusum facto, et forsitan a partibus hujus acribus nonnullis absorptis, originem deducunt. 8. Dolores abdominis, qui agrotum summo cruciatu assciunt-Hi plerumque mortem praecedunt, et ab erosione intestinorum vel imilammatione manare videntur.

PROGNOSIS,

24쪽

TENTAMEN MEDICUM

PROGNOSSIS.

Assectus hydropici sunt morbi, a magna deis bilitate oriundi, sublatu dissiciles, et nonnunquam insanabiles. Igitur, hoc in morbo, eventum ejus semper caute praesagia mUS, et, antequam ullam opinionem tradere audemuS, animum ad causam morbi considerandam diligenter attendamus. Si ascites a frigore et perspiratione suppressis, et non ab ulla viscerum obstructione, vel morbo antecedente, fuerit profectus ;si aegrotus junior sit, et vires ei non multum convulsae sint; si non multum aquae accumulatum sit, et signa leniora sint; cum aliqua considentia asserere possumus, probabile esse, aegrotum ad sanitatem poste reduci. Si vero morisbus a vitio hepatis aliquo, vel qualibet viscerum obstructione, proficiscatur; si aegrotus aetate provectior sit; si dyspnoea et iustis magnopere urgeant ; si multum aquae sit effusum, et ad, putredinem

25쪽

DE ASCITR ABDOMINALI.

putredinem vergere videatur ; si morbus remediis tempestivis et idoneis non pareat, sed magis magisque, cum doloribus abdominis excruciantibus et lancinantibus, increscere pergat, eventus admodum infaustus est expectandus; namqUE haec signa, ad ultima mox ventum iri, plane manifesteque portendunt.

RATIO MEDENDI.

Ad partem opusculi, quae summi momenti est, nempe ad curationem morbi, jam pervenimus. Consilia autem huic morbo medendi tria

sunt. I. Causas remotas tollere. II. Immorem ferosum C sc Ir .

I. Quantum

26쪽

iS TENTAMEN MEDICUM

I. Quantum ad consilium primum attinet, omnia, quae ad morbum movendum conferunt, et ullo modo accessioni ejus favent, quam cautissime vitentur, qualia sunt intemperantia, et vita sedentaria. Affectus hepatis etiam levissimos, qui saepe asciten praecedunt, dosibus mercurii idoneis removere conandum est. II. Quod ad consilium secundum pertinet, ei in primis accommodantur emetica, purgantia, diu retica, sudorifica, sialogoga, et paracentesIS.

I. Emetica.---Usus autem eorum, hoc in mo*-

bo, ab effectibus vomitionis spontaneae bonis, qui, in malis hydropicis, saepe fuerunt notati, profectus fuisse videtur. Stimulus quidem et irritatio, qnibus vasa absorbentia assiciunt, non nihil proficere possunt. Aliqua ex emeticis lenioribus, qualia sunt ipe cacuanha et scilla, aliquando, cum commodo, praescribi possunt. Hassummis laudibus effert vir, jure celeberrimus, Doctor

27쪽

DE ASCITE ABDOMINALI.

Is Doctor Home, et usum earum optimos effectus edidisse assirmat Hoc tamen e memoria medicis nunquam excidat, eas in usum nunquam revocari debere, cum aliquid proclivitatis ad haemorrhagiam vel apoplexiam detegi potest.2. Purgantiq.-Ηaec, ob evacuationem partis sanguinis serosae, quam faciunt, huic morbo optime accommodari videntur. In drastica et leniora cathartica dividuntur. Ad illa pertinent, elaterium, scammonium, gambogia, helleborum; et ad haec sales medii, chrystalli tartari, senna, manna, tamarindi, et pruna. Essectus horum catharticorum leniorum, in

vitiis hydropicis, non magni aestimandi sunt;

namque alvum tantum leniter movent. Caeterum effectus felicissimos ab elaterio, cum recens praeparatur, oriri vidi . Unum ejus granum catharsin violentam facit, et vere mirabile est videre

Home Clinical Experimenta.

28쪽

TENTAMEN MEDICUMVidere et notare, quantum, brevi temporis spatio, ad tumores permagnos diminuendos possit conferre. Usus ejus vero aegrotantis viribus accommodandus est ; et una cum eo dari potest electuari Um, e partibus corticis Peruviani cremorisque tartari aequalibus compositum, cui nonnihil nucis moschatae accedere debet. Hoc quater vel quinquies, singulis diebus, cum infuso baccarum juniperi, vel eo liquore, qui Gin punchappellatur, pro potione communi, adhibeatur. Viri clari Homanus, Junkerus, et Vogeliu8, quanti elaterium aestiment, aperte affirmarunt.

Hoc tantum de eo adjiciam, quod in nos oconatis Londinensibus, in curatione hydropis, in usum saepissime revocari solet.3. Diliretica. - Inter omnes medicos hodie, ex toto, convenit, nulla medicamenta in hydropem seque, ac diu retica, POile. Adhibita vires aegroto non convellunt, ct, in longum temporis spatium,

29쪽

DE ASCITE ABDOMINALIS.

his sequentia eruditus et ingeniosus Gregorius tradit. M Jure igitur, dolemus, remediorum, quae diuretica audiunt, effectus tam ambiguos esse, ut nemo medicus polliceri possit, se aegros' cuiquam, per ulla medicamenta, urinam esse moturum ; saepe enim quae validissima haben . tur, urinam ne minimum quidem movent ' '.

In classe diureticorum tradenda, chrystallos

tartari, scillam, colchicum autumnale, allium, digitalem, cantharides, et nicotianam memoram bimUS. I. Chrysallos Tartari.-Hoc medicamentum cum successu prosperrimo a nupero et excellentissimo Doctore Hope fuit adhibitum. Id plurimi aestimat, et magnopere laudat vir ingeniosissimUS,

30쪽

TENTAMEN MEDICUM

Dr. HOme, et per experimenta indubitabilia quidem, vires diureticas, non modicas, ei inesse confirmavit. a. Scillam. aec, per spatium temporis diu.turnum, pro diuretico essicacissimo fuit habita. Vires ejus, si cum mercurio fuerit conjuncta, multum augentur. Nauseae, quam scilla excitare solet, optime occurrit extractum gentianae, iis adjunctum, quod a viro erudito et ingenioso Doctore Duncano plurimum laudatur.

s. Colchicum Autumnale.-Hoc medicamenis tum a Doctore Stork, Viennensi, magnopere celebratur, et, in Oxymelle conficiendo, potissimum, ut diureticum, adhibetur. c. Λllium. oc potestates diureticat, magnas, possidere fuit existimatum. Hodie vero in usum rarissime revocari solet.

. Digitalem.

SEARCH

MENU NAVIGATION