장음표시 사용
11쪽
opus, quod inscribitur Turris Bahel a P. AT MANA
Imprimatur, FR. HYACINTHUs, Libell. sacri Palat. Apostol. Magis .
12쪽
Boemiae, Hungariae, Rom. REGI,
Ost luctuosam universalis diluvii, atque areae 'Oetaeis catastrophen; post tragicum generis humani excidium s post ostis terrarum , pereuntiumque rerum omnium
tristissimam saetem: modo novum post rioris saeculi statum, scenaeque insolentis parastasin in theatrum prod O Turrim Basti Turrim, im quam , a primaevo orbis tyranno, Cluvii Clusique Sios tria in campo Sennaar totius humani generis coetu ibidem adhuc commorante exstructam : Turrim vel ex hoc capite perenni saeculorum decursu celebrem, ne dicam infamem ι quod temerarius humanae impietatis ausus fabricam vel ad ultima coelorum confinia exaltandam, sulta praesumptione attentaverit. Fabricam dico, quae realaest majestatis divinς, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantius sese erigeret, fulmine coelestis vinditus deturbata fastum deposuit: & uti supremum di vinae potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suae documento
13쪽
DEDICATIO. contestata est ; ita quoque evidenti lapsus sui gravissimi e
xemplo omnem post se retro secuturam humani generis aetatem edocuit, docereque debuisset, ton esse ransilium ηιra Dominum : sed omnes animi arrogantis machinas, substructionesque ambitionis, quantumvis immanes, inanes tamen & insanas esse, eodemque secum fato perituras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque mundanae luculentius statui exemplum posteritati ob oculos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad eve tendas fastuosas hominum cogitationes, quam fastus ,
deo insolens & ingens, tam levi DEt digito suppressus,
quam moles tam vasta tam cito facileque devastata In felix illud inauspieatumque stolidissimae arrogantiae e xemplum hic ego in scenam produco; atque utinam illud ita universis possem statuere ob oculos ut videant, quam tragica semper in hoc ambitionis theatro scenam claudat catastrophe; perspiciantque, non aliam posse exspectari coronidem operis quod molitur impietas,quam cumulum tumulumque, qui auctorem nefariorum moliminum e dem secum tuina consepeliat. Id quod neminem oculatae mentis latere posse crediderim, qui quod hic oculis subiicere conatus sum, apprime considerarit,quantam Babylon ei isti insanae mentis praevaricatores ab ulteriori coepti m liminis prosecutione coelitus desistere coacti, linguarum
videlicet admirabili eonfusione inter sese divisi dissipati
que, transmigrationis gentium populorumque infausti Lsimi conditores, ac surculi per totum terrarum Orbem propagati, quantam, inquam, haec sparsa quaquaversum semina infelicitatis, toti humanae posteritati messem calamitatum disseminarint. Ombria enim ambitionis oestro in tanta mortalium multitudine percitus, & ad haec giganteo corporis habitu sormidabilis, cum virium, tum potentiae suae granditate confisus, e vestigio avitae religionis cultu repudiato , a paternis 'coemi posterioris mundi primi monarchae a DEO constituti, praeceptis recedens , degener & refractarius, dum divinae apotheoseos titulum impiissimo fastu attentat, spretis conculcatisque divinis humanisque juribus, primus orbem ab hac icet
14쪽
DEDICATIO. rum illuvie non longo abhinc diluvio repurgatum abo. minandae tyrannidis, idololatriae, atque innumerarum inade profluentium detestandarum pestium labe contamina vit. Quam impietatem intuitus , nec non intimo cordis dolore perculsus ille humani generis restitutor Noe, mox
nutu divino separatis ab impia Chami stirpe filiis Sem &'viris, viam rectam, quam Sc spod corruperat, divini cultus propagatione restituere quibuscunque potuit modis non destitit. Ut vel inde doceamur, nullum ad imperiorum regnorumque status evertendos impietate violentiorem esse arietem , nullum ad eosdem conservandos
fulciendosque pietate & religione robustius dari praesidium. Quocirca utriusque primaevi huius imperii imaginem , ceu prototypon quoddam reliquorum , hisce qui buscunque a me conscripti voluminis lineamentis exhi-hendam duxi s ut reges terrae, mundique dominatores,
quid sceptra purpuramque deceat, quid dedeceat ; quid rationi rectae consonum, quid dissonum ; quid denique
ad divini moderatoris normam compositum atque coim forme , quid difforme, veluti in speculo quodam attento mentis examine contemplentur. Quod quidem non alteri meliori jure , quam tibi SACRAT 1ssIME CAESAR, qui in republ. Christiana puppim clavumque tenes, dicatum ad sacros maiestatis pedes eo, quo possum, submississimae voluntatis obsequio venerabundus depono. Patieris, A Usus Tissi ME IMPERAΤo R, pro tua in omnes pietate, clementiaque, laborum meorum fructus exiguos,
tanquam insmae servituti tuae addictissmos satellites ad pedes tuos requiescere, sub cujus ingentis umbrae praesidio requiescit Tuω & Fenetivi universorum, in cujus augustissimi capitis specula indefessi vigilant excubitores Consilium & Ita Dia, qui duo perspicaciss1mae mentis
tuae oculi vere aquilini nunquam vel minimum remissa contentione desectunt aciem a Solis aeterni radiis; sed at
tentis in omnem partem studiis pro Dilo populo assidue occupantur. In cujus inconcusso animi incomparabilis solio regiam sibi sedem fixerunt patern hereditatis pars maxima pietas &ffluis cujus demum, quod rariss1 mum dicebat
15쪽
i. dicebat Tiberius, mens tantae molis non stilum capax, sed
major , commissam sbi imperii administrationem, quam exacte prudenterque ad Poetaei hujus Archetypi amussim consormarit, quanta cum sde , 5c sapientia navim hanc inter tot fluctus tempestatesque direxerit, novit orbis & admiratur. Quem enim vel densissimis ferarum latibulis, vel intimis montium inaccessorum claustris inni tritum latere nunc possunt vel virtus tua vel nefaria aliorum consilia, periculaque nulli unquam arvo audita, quibus caput tuum sacrosanctum atque una in te totius A
friaci domus vita per summum nefas fuit attentata 3 Quis
locus adeo ab orbe nostro terrarum mariumque intervallis esse poterit abscissus, quo fama non pervenerit nominis tui, pietatisque aura suavissima Quis mundi angulus a deo ab omni humanitate alienus, quq gens adeo inculta,
quae ad machinationum teterrimarum monstra non ex
horruerit, quibus tua, imo nostra, honorumque Omnium, quorum tu vita salusque es, incolumitas periclitabatur3O temporum morumque infamiam l O taculi nostri coainquinatissimi fermentum tartareum l O putidissima orabis exulcerati carcinomata, mundi fatiscentis portenta,
pestes humani generis, viperas insernales, detestabiles inquam, imperii Catilinas ; qui sive coecae ambitionis philtro temulenti. sive fastuose mentis surore dementati, ut Turrim suam Babylonicum, id est confusionis, summa Lmis , sacra profanis truculento facinore permiscendo, in aereis vanissim imaginationis spatiis fabricarent, soliaque sibi sine has erigerent, erecta vero a DEO proculcarent: non meliori, deteriori,inquam, consilio id se assequi posse existimarunt, quam si saeram illam divina tibi providen tia destinati imperii fabricam tot iaculorum decursu summa cum maiestate ab Atlantibus Afri s s.ccollatam occultis machinarum technis funditus everterent, ejusque ruinis novam sibi concinnarent. Videbantur novi ab inferis resuscitati Caligulis, qui uti unicam Romano populo cervicem optabat, ut ad sitim suam cruentissimam abundantius explendam caput orbis ictu unico decussum limmi prosterneret: sic isti longe foediores nequitiae & suro
16쪽
DEDICATIO. is satellites immani gigantomachia in sacrum caput tuum, eaput scilicet orbis Christiani funesta perfidie ac livoris te
la omni stagitiorum venenorumque tabe imbuta,rabieque vesania cuspidata vibrarunt, ut divino hucusque munere conservatae domus tuae augustissimae illum abominabili ausu abrumperent, stirpemque sacrosanctam per sacril gam tui necem radicitus evellerent. Sed irrito,quem certo praestolabantur,eventu, solium istud supra hasti eucharissi eam ae incomparabili principum idea RDDoLPHO tam solide fundatum dc continuo per tot augustissimos nepotes pietatis , virtutumque omnium cultu sabilitum, quod ad extremum mundi senescentis solatium divina creduntur
oracula destinasse, hi Babylonicae impietatis aemuli labefactare conati sunt. Quantum enim in tuum exitium funesta inimicorum odia conspirabant; tantum pio tua salute honorum omnium, qui in te vivunt, studia vigilabant, pia
spirabant vota, ardentia fervebant desideria. Quantum hi portentos scelerum architecti salutem publicam in tuo in teritu pessundare; tantum istorum, imo coelitum piissimorum curae tuam, vel potius nostram in te reclinantem in columitatem firmare omni nisu allaborabant. Adeo vana
sunt Omnia contra praepotentis Dei consilium, tum insana tumentis furentisque animi praesumptione,tum clandestitinis insdiarum cuniculis instructa machinamenta. Dico haec non ad tuarum oblectationem aurium, odissi enim hoc genus illecebrarum) sed, quanto prius horrore ad tot
scelerum monstra omnium obrigescebant animii tam nunc
dulce piumque est horum meminisse ad solatium animorum nostrorum s ad auspicia sereniorum temporum; ad spem salutis publicae uberiorem, in quam nos erigit toteoelestium beneficiorum grata memoria, nulla unquam iaculorum oblivione delenda. Exinde post tot tristes rei- puta. Christianae nebulas, post extinctas furiarum execrabilium faces, lariora demum omina, nec inani id quidem augurio, capimus prosperitatis. Ad quantum enim orbis
Christiani bonum divina te providentia destinarit, utique haud vani praesagii ostento id mundo in natali tuo innui Lse videbatur: siquidem non deerant complures haud otiosi auspices qui de coelo caperent omen non obscurum fel Laea citatis 3
17쪽
citatis ι eoque te die, videlicet v. idus ' . non frustra mundo datum augurarentur, quo Ss Primi lc Felisiani auspieatissima agebatur memoria. Eum dico orbi editum gratulabantur,qui infelicitati temporum speratam jam dudum selicita tem restitueret;& rursum Primi, quod jam diu auditum Donsuerat, semper tamen ingentis spei argumentum , in Caesareorum nominum album inferret rus tam laeta ortus tui augustissimi proscenta, non disparis demum fortunae comprobavit eventus, quando I sopor Di I. nomine insignitus inauguratusque Imperator, & quod mysterio non caret, Omnium V munia Caesarum Regumque quinquagesimus,sub
initiali nominis tui litera L Fastos Augustorum decorasti,ut mero quodam epilogismo sacrum Imperatorum jubilaeum non solum compleres,sed Ze aliud majori licitatis auspicio ordireris. Quam in spem fidemq; erexerant jam pridem o hem Christianum augustissimae dotes tuae vivacissimae indolis summa alacritas; acerrima ingenii vis; heta mentis serenitas in vultu efforescens magnarum cogitationum capax judicium; in flore aetatis veneranda prudentia; in principe j
vene senile pectus; in vere vitae tantaque fortunae indulgentia , morum ad omnes modestiae regulas castigatissimorum decentias omniumque paternarum virtutum in adolescente maturitas: & ne laudum tuarum catalogum ad aurium sacrarum molestissima potius fastidia, quam delitias hic conageram, brevi dicam compendio; summae dignitati summa decora & tam sublimi imperio sublimiorem animi tui ma gnitudinem te solum Atlantem destinasse, ut non imperium tibi, sed tu imperio coronam conserte videreris. His itaque virtutum praesidiis,ducibusque,quae veluti fulgentissima totidem sidera tibi ad exeelsum imperialis solii thronum praelucere videbantur, ad tantae rei puta gubernacula admotus, ante omnia sapientissimi patris tui, SApigNTIssiNE CEsAR,
ielicta tibi politicae Christians documenta intimo cordis
sinui imprimere, & nunquam non mentis oculis obver sentia studiose excolere coepisti, exacte circumspiciendo non impia illa sallacis politice dogmata sed securissima veraque praesidia quihus veluti firmamentis solidentur regna, mundique principatus: quibus tanquam basibus tuto inni tantur diademata, Regumque sella;quibus demum cardinibhus rerumpublicarum status,imperiorum securitas,salusque
18쪽
DEDICATIO. subditorum circumvolvantur. Quae quidem firmamenta, uti divinam illam 'thagorae Tetractyn, id. Pietatem Im
iam. μγtitudinem & Sapientiam, cum annexo virtutum o mnium , Orbis moderatori necessariarum, comitatu, proxime respiciunt ό, ita quoque unice tibi ad fulciendam regnorum tuorum incolumitatem caeteris exempli facem
pr ferendo, servanda stabiliendaque censuisti. Quae enim tua in virtutum istiusmodi, praesertim pietatis cultu asti duo indefessa sint studia, serae posteritati commendabunt insignia,quae nulli hi non exstant horum opera monumemtaque , per omnes metariae, Biaemiae, Λώφria, haereditari rumque provinciarum angulos ingentibus meritorum titulis ad omnem aeternitatis memoriam indelebili charactere exarata. sed angusta sunt haec tam augustae pietati, quae nequaquam hisce limitibus circumscribi se passa vel aci iapsos territorii Romani fines se extendit; ubi avitς pietatisinsgne monumentum, temporum vetustate poene coli,
psum, ecclesiam montemque Deiparae ac divo A achis sa crum, maiestatis tuae gelus propriis sumptibus instaura tum subsidiisque uberrimis instructum perpetuae gentium illarum devotioni denuo consecravit. Loquentur ista de te, si homines tacuerint, restitutae decori sio ecclesiae,ec clesiis arae, aris lampades a terno Austri acq pietatis igne
collucentes, testabuntur fervorem istum, CAESAR P11ssINE, anathematum, picturarum, variorumque ornamentorum
splendor ι saxa denique ipsa & colossi virtutum tant,
1um muti interpretes atque praecones Cmni tesse majores.
Quid porro dicam de incredibili,qua polles artium sciemtiarumque divinarum pariter atque humanarum cognitione, qui ut ad coronas pertingeres,ad laureas tibi viam stravisti: noras enim quam scitissime istiusmodi effatum, cui in magno imperis sapientitie munere fungitur, minimam sapere, nisis piat super omnes; ut proinde, quot verba sundis tot leges condere videaris, non minus Themidis dictamine irrefra gabiles , quam opere & exemplo proprio inconcussas comprobatasque. Jacta erant iam pridem a te selida tam
rarum eruditionum sapientiaeque fundamenta , quando adoleseentiam tuam frequenti historiarum lectione, sudiosaque rerum praeteritarum indagine non alio . . a . sane
19쪽
bliearum archivis, penetratisque regnorum arcanis, imperii habenas moderaturus, quid imitandum, quid fugiendum, horum exemplo memoriaque pervideres : atque adeo variis humanarum sortium casibus causisque tam ridentis, quam sevientis fortunae attente ponderatis, cautior instructiorque evadens, ex praeclare utiliterque
veterum gestis qua sacris, qua profanis, ad persimilium
exercitationem facinorum caperes documenta. Quam
multa hic mihi superessent dicenda de admirandis animi dotibus atque praesidiis , quorum adminiculo ad orbis molem sine defatigatione sustentandam corroboraris; sed
utut dixero quamplurima, plura tamen supererunt potius venerabunda admiratione suspicienda, premendaque silentio ; quam ut ego virtutum sua sat luce patentium amplitudinem ieiunae orationis angustiis comprehendere me posse confidam. Tacebo hic insignem veliti ab ipsomet tibi errario infusam eloquentiae ubertatem ; concessam ab Mutine Mathematices universe, at- que Harmonicae ab lutissimam, cum Filii ear animorum moderatricis disciplina coniunctam facultatem; omnem que totius sapientis apparatum, quo pectus tuum, MAGNECasAR , a Puttiis ipsa sufficienter obarmatum orbis universus suspicit atque veneratur. Non tamen tacendum
hie mihi Videtur illud incredibile literarum patrocinium
amorque benignissimus, quo musas omnes complexus intimis visceribus, hoc etiam addidisti non ita pridem, tam in laudes tuas magnificum, quam in publici boni cummium, munus singulare; quod, qui nihil adeo Caesareo muta neri necessarium esse, quam peregrinarum linguarum studium peritiamque noras ; qua uti tu mirisce instructus, ita & in alios ingentis animi tui divitias transfusurus, in Viennensi tua metropoli orientalium idiomatum ath naeum raro exemplo & indubio Dei instinctu fundaveris;
ut vel sic orientale imperium occidentali, reciproco linguarum commercio, magno utique rei p. Christianae Gmolumento , cum augustissimi nominis tui gloria im mortali, junctum confoederares. sed nolo temerarius &injuriosus in operum tantorum magnitudinem, quae o
20쪽
DEDICATIO.mnem dicentis amplitudinem excedit,imparem calamum ultra extendere; ubi tutius convenientiusque est tantorum meritorum splendorem potius conniventibus oculis cum orbe universo admirari ne contemplator majestatis opprimatur a gloria : praesertim cum nec maiestatis tuae modestia id serat, in animi dignitatisque ingentis magnitudine demississime, & in tanta animi demissione T ER MΛxi ME CasAR : &solummodo illa instituti mei sit ratio , ut Ostendam te talem tantumque Caesarem, unum hujus oporis tutorem legendum; cui hoc , aliaque omnia devotis. simae servitutis meae pignora non uno ex capite debeantur 1 eum tu solus sis ille aequissimus rerum arbiter, qui partum hunc novum, rerum a primaevis post diluvium Regibus bErapii gestarum varietate, raritateque insolitum admirabilis sapientiae trutina judicare, vindicareque possis adversiis obtrectatorum cavillationes, potentiae tuae auctoritate tutum illius novitati praesidium conferendo. Accusabit fortassis nonnemo , quod te Caesarem curis
mundi gravioribus intentum mea interpellare scriptione non sim veritus. Vererer utique, nisi celsissimus idem &humanissimus ex augusto majestatis solio personae meae humilitatem, ut interpellareris, gratiose invitasses, dubitantem animasses, cunctantem sellicitasses. Hi ne factum est, ut opus hoc Sae. Caes. Majestatis oculis etsi indignum ex se & angustum, augustum tamen vel hoc titulo , dignumque sit visum, quia Augustus id jussit, munificentiaque plusquam regia promotum in lucem publicam evo
sive laudem sive veniam in sola obsequii gloria collocando , quod mihi dedisti, tibi reddo, opus hoc non tam
meum , quam tuum , quia totum me tuum quantus
quantus sum agnosco : meum id quidem, quod subsidiis tuis longe munificentissimis id meum fecisti. Vale orbis Christiani sui ei mentum idea Caesarum, & humani generis delicium. Haec dabam Rome Anno 16 6. die s yunii, Primo & Felicium M M sacro, qui uti Maiestati Tuae Caesareae extitit genethliacus , ita quoque sit praesagum secuturae felicitatis tuae , totiusque rei p. Christians faustum fortunatumque praeludium.