장음표시 사용
251쪽
ut iam sacro cultu, ac maiestate, nulli propemodum sa- ' crarum aedium sit secunda. Sub id tempus Cardinalis Gio se nouus Gallis Patronus Romam petens ex Gallia, cum nobilissimorum hominu comitatu Lauretum diuertit. Deductus est in Aedem Lauretanam a Mattheucio Archiepiscopo Ragusto, eodemque Anconae Praetore , Octauio Bandino Piceni Praeside,& Rutilio Bengonio Episcopo Laurerano, qui aduentanti Cardinali obuiam procesi erant. Ibi Gioiosa in Virginis cella pie admodum s eris operatus, sibi in animo esse dixit, suum Galliae patrocinium certissimae mortalium Patrons impensius commε- dare: ac proinde solennem quadraginta horarum supplia cationem inibi instituere.Pium Cardinalis consitum non modo aut horitas probauit Lauretani Episcopi, sed etiam concio decorauit. A cocione supplicatio summis hom inastudijs celebrata, tum a Ciero Lauretano, oppidanisque, tum a Capucinorum manu, quam ad id Gioiosa secum adduxerat. Cardinalis autem in eo cuius ipse aut hor se ret, nemini cedens, suis caeterisque omniinis, vel pieta-tatis, vel modestiae exemplo fuit.
6ardinalis Galli Patroni Lauretani egregia studia erga Beatam Virginem. Cap. XIII.
- Aeterum ille annus haud celebrior Lauretanis robus suit quam senestior.Biduo post peractas supplicationes, Leonorius Laureti Praetor, Patronus inde Cat-dinalis Vastauillanus, alter super alterum pestifero morbo absumpti. Itaque Lauretana tutela delata ad Anton. la, pacto et Cardinalem Gallum, tum Perusinum Episcopu
Lauretanus nunc Auximatem. Ab eo Io: Franciscus Gallus patruus
ritis, ' Lauretanae administrationi praepositus. Nec ita multo
252쪽
post Cardin. Gallus nouus Patronus Lauretum Pontificii iussu contulit se. Ibi summa omnium ordinum laetitia& gratulatione exceptus, creandorum Lauretanae ciuitatis Magistratuum leges , ac iura descripsit. Annus tum
agebatur a Virg. pati. M. D. L X X X VII. Quo eodem anno signum aeneum Xysti Quinti Pontificis Maximi pulcherrime factum Beraidini manu, summis stud ijs Lauretanorum, Picentiumque, maxima accolarum, peregrinorumque frequentia in templi gradibus politum est. Exinde Io: Francisco Gallo Laureti Praeside, templi facies ad hufastigium aliquando perducta, egregium sanae Aedis La retanae decus. Quippe & magnifice descripta est, & pe secta solerter. Tota constat ex Istro lapide is ex Istria aduectus, Tiburtini, quo tantopere usi sunt olim, & utuntur hodie Romani, speciem reddit examussim quadrato . tanto autem artificio structa, ut tantum opus pene ex una lapidis gleba constare dicas. In media facie tanquaos, ianua patet maxima, striatis columnis marmoreis, dc arcuata corona insignis. Huius latera binae januae min
res cingunt stylobatis, parastatisque columnis interposi-rae, quibus facies subnixa consurgit. Supra ianuam maximam, B. Mariae paruum filium complexae effigies aenea Visitur pulcherrime facta, Lombardi manu. Sub fastigio in ipsa fronte ingens fenestra oculi instar, striatis columnis, caelatisque operibus adornata Basilicae lumen praebet. Super senestram titulus Aedis Lauretanς aurcis litteris in Luculleo marmore in cisus. DEIPARAE DOMUS,
UBI VERBUM CARO FACTUM EST. Hu
miliores ianuis minoribus senestrae datae: quae Basilicae alis impertiant lumen. Et supra hasce senestras sua cuiqvs inscriptio in pari marmore, aureis pariter incisa litteris. altera est.
253쪽
SI XTVS V. PONT. MAX. PICENUs ECCLESIAM HANC EX COLLEGIATA CATHEDRALEM CONSTITUIT
XVI. KAL. APR. AN. M. D. LXXXVI. P. AN. LAltera vero.
SIXTUS V. PONT. MAX. PICE Nus LAURETI OPPIDUM EPISCOPALI DIGNITATE ORNATVM CIVITATIS IURE DONAVITAN. M. D. LXXXVI. P. AN. I.
AbLIutum erat opus,nisi quod gradus desiderabantur, quibus ascenderetur in templum. Igitur Io.Francisci Galli succetar Hieronymus Gabutius nouos gradus ab illo inchoatos ex Istro ite lapide satis ample magnificeque perfecit. Idem laternam egregia templi hemisphaerio imposuit.
Ea quoque ex eodem structa saxo,constat columnis octo novenorum pedum, opere Ionico. Intercolumnia senestras octo praebent arcuatas, quibus aliae totidem superadditae latitudine pares, altitudine longe minores. Super has corona ducta,culmen octo quasi costis discretum sustinet. Id vero similiter, ut hemisphaerium, plumbeis in t elum laminis longe lateque conspicitur. Cardinalis porro Gallus, ut eum sua pietas admonebat, ab Aede ornanda ad pauperes subleuandos versus, congcsta ingenti pecuniae vi, Laureti Montem Pietatis instituit: ubi pauper, bus oppidanis pecunia mutua daretur gratis, ne cogere tur iniquitatem subire steneratorum. Caetervm illud maxime memorabile Xysti V. Pont. munus, alij ad Gregorium XIII. trahunt quod Lauretani templi valvas ex aere caelandas Iocauit aureorum millibus X L. Trium ianuarum sores erunt aeneae, ubi sacrarum historiarum argumenta mirabili opere caelata visantur. Magnum omnino opus, ac multorum annorum . Et quantum ex principijs coniectare licet, longe egregium ac mirabile. Sic prorsus, ut nobilissimis S. Ioannis Baptistis valuis,quae Florentiae naiaraculo sunt , ab ijs qui utrasque inspexerunt, haud imm
254쪽
rito constrantur: maximum utique Lauretano templo OD.
namentum, & iucundissimum peregrinis spectaculuinta, praebiturae.
Dona Lauretanae Virgini Lia misiaue cap. XIIII.
TEe vero Lauretana Domus pauperum incolarum co-1 modis seruiens peregrinorum muneribus caruit. Fabrorum ferrariorum Bononiensis sodalitas ingens cand labrum fusile ex aurichalco donum portauit, non minus opere, quam inustata magnitudine, ac pondere visendii. Catharina Medicea Franciae Regina, ac Regum mater lychnum argenteum & pondere, & artificio insignem,d num Lauretanae Virgini misit cum dote, ut perpetuo luceret. Ducis Cliuiae uxor amiculum B. Virginis aureum, argento illusum opere Phrygio,essigiemque suam in lamina argentea B. Mariae Lauretanae supplicantem: sed hoc posterius donum commune multorum.Parmensis Ducis filia binas, Federicus Tomacellus, & Antonius Spinellus Neapolitani, Alphonsus Vicecomes Mediolanensis,Mar. chio Capursius, de Episcopus Eugubinus singulas Iaminas argenteas cum effigie quisque sua supplice, quaternarum sere librarum: Marchio Vasti imaginem suam in aureo orbe minutis adamantibus, pyropisque circumsulgente de pictam Lauretans Virgini consecrarunt. Horum donorum,plaeraque votiva esse indicat Eugubinae Iaminae titulus. EXAUDITA EST ORATIO TUA. Caeterum hisua,alijsuorum votiva simulacra miserunt. Princeps Stiliani argenteam filioli sui effigiem Deiparae dicauit supplice. Liuia Pignatella Neapolitana viri sui paruum filium
B. Mariae offerentis imaginem, ex argento euressam pondo quatuor. Princeps Amalphetana infantem argen
teum fasciis obligatum, ponderis dimidio maioris. Phi- Iibertus Emmanuel Dux Sabaudiae donum in hoc gene- illi re egre-
desit. Reginae Fraeiae D. Due.Cllulae D. Due. Parin filiae D. Feci Tomae iAnt. Spinei. Alf .Vice
255쪽
et et L A ETANAEE HISTORI Agre egregium, infantis fascijs inuoluti simulacrum aureum iustae staturae, ob filium B. Mariae precibus ex recenti mautrimonio genitum. Quin etiam Cornetana Ciuitas suae urbis simulacrum in lamina argentea ebeno incluti,donu
portauit, subiecto titulo insigne. CORNETUM CIVE TAS FIDELIS, Ab alijs porro sacra supelIex data. Gu-
IieImus Mantuae Dux bina candelabra ex argento sexqui- cubitalia,CIuistique crucifixi effigie praeclaram ex auro in cruce aurea:Omnia mirabili opere, arque arte persecta B. Virgini dona trasmissit. Nec ita multo post Mantuq Princeps paternam pietatem aemulatus , arae, sacerdotis, ministrorum solenni ceremonia sacrificantium vestes argenteas opere Phrygio, margaritis, auroque distinctas, votia tua pro suscepta prole munera attulit. Marchio Imperia - Iis Auria vir insigni aduersus Lauretanam Virginem relliagione, aureum cum patina calicem, lychnumque triplicem argenteum, pondere iuxta, & opere eximium tulit, quem ab se certo stipendio dotatum praecipuis diebus se- istis in medio ardere sacelIo voIuit. lndidem lychnus alius argenteus pendet egregio opere trifariam distinctus, v tiuiim Marchionis Lippaei Mediolanensis donum. Comes quoque Olivarensis Catholici Regis apud Pontificem Le igatus cum coniuge Laurcium prosectus, lychnum argenteum B. Mariae dono dedit. Arar insuper,& sacerdotis ves tem auro, argentoque fulgentem, opere Lusitanico sana egregio, & dona ingenti pecunia cunati Iauit. Proregina Neapolitana argenteum ciborium auro illusum, magnificoque opere caelatum. Portia VitelIta Christi crucifixi es figiem auream hebeno inclusam.Cardinalis Austriacus bina candelabra selido ex hebeno gemis,auroque distincta. Hieronymus Grimaldus Genuensis totidem candelabra ex argento cubitalia pondo XV. Lychni prςterea argentei non vulgari pondere, atque opere complures, tacitis
donantium nominibus,tati: unus aureus multorum instar,
Francisci Mariae Urbinatiu Ducis donu , non materia mis
256쪽
gis, quam opere inclytum. Lychnus quippe trium angelorum humeris sustinetur, & Angeli ramos quernos insigne id est Robureae familiae praetendunt manibus.totum opus ex auro selido mirabili arte perfectum pondo librarum decem . Ergo ob eximiam dignationem , praecipuus ei locus datus, ut ante ipsa ora B. Virginis medius inter
argenteos lychnos ex catellis aurcis pcndens perpetuo luceat. Iam altarium vestes aureae singulae dono datae a Marchione Robureo, itemque a Benedicto Cardinati Iustiniano, a Camilla Peretta Xysti Pont. sorore germana, quae etiam amiculum B. Mariae tulit, auro, Phrygioque ope revisendum. Aliud amiculum dono misit Dux Bouini femina lectissima ex holoserico rase violacco, margaritis, gemmisque consperse ad regiam magnificentiam, nisi breuitas obstaret. Attalicam quoque vestem precioss subsu, tam pellibus,cursorum praemium Florentiae ludis partum Iustus Iusteius Comes Veronesis B Mariae velut authori victoriae cosecrauit. Ab alijs alia B. Virgini ornadae dona exmudo sere muliebri depropia. Dux Cliuiae eximia pietate mulier torquem aureum podere iuxta,& opere eximisi: armillas aureas pyropis, adamantibusque distinctas: aureumque annulum nobili gemma insignem dono dedit. Vidobonus eques Ducis Bauarae oeconomus suo,& coni gis lae nomine , binos aureos annulos adamante, ac pyropo insignes inuicem insertos , quibus inscriprum est.
QVOS DEUS CONIVNXIT, HOMO NON SEPA
RET. Ludovicus Georgius Papiensis torquem aureum libralem eleganti opere persectum. Marchus Antonius Blancheitus Bononiensis coronam gemmeam auro illiga tam .Casteluetrani Principis coniux aureum orbem ingcntis instar numismatis, adamantibus, smaragdis, marga
ritisque fulgentem. Illud vero haud magis doni prccio quam donandi modo memorabile. Comes Antonius Martinengus cum Caratae Marchionis filia de gemmata par
uae molis,sed ingentis pretii cruce, multos iam disiccpta-Hh a rat
Equit. Vita boni D. Ludovici Georgij D.
257쪽
rat annos. Cum nullus litis exitus reperiretur , conis uenit inter eos, ut controuersa crux Lauretanae Virgini adiudicaretur. Gratum id Dei parς fuisse docuit'euentus. Eam crucem depositam apud se Hieronyma Columna Dux Montis Leonis habebat. Igitur sorte quadam di. uinitus accidit, ut cum Martinengus religionis ergo ad Aedem Lauretanam venisset ineunte Maio, eodem tem- .pore,ijsdemque diebus Hierony ma quoque veniret,Martinengi aduentus prorsus ignara. Ergo illum ex iiii prouise Laureti conspicata obstupuit primo: inde salute data, redditaque, crucem illam B. Mariae adiudicatam se mira opportunitate secum attulisse ait. Et aderat solennis inuentae Christi Cruci dies. Itaque ambo rei diuinitus attemperatae miraculo attoniti, ad sacrosanctam cellam pariter pergunt gemmatamque crucem, ipse die Cruci sacro dedicant Virgini. dicas illam suo tempore repetijsse depositum. Ea crux hodie e gemmata B. Virginis Zona pendet eximij ornamenti praecipuum decus.constat qui pe adamantibus satis magnis nouem, quos tres uniones ingenti magnitudine instar cerasorum adornant.quatuor circiter aureorum millibus aestimatur.
θsopusH bernus bisHaeretirorumpiratarum manus euadit . Adolescens praesenti naufragio
eripitur. Cap. XV. . a NEc muneribus, quam miraculis clarior per id tempus Lauretana Aedes exstitit. Edmundus Hybernus Ardacacensis Episcopus eodem serme tempore duplicis voti reus Lauretum venit. Veniendi causa haec fuit.
Is ob religione ab Elisabetha Angliae Regina pulsus in exilium , cum fidis aIiquot famulis profugerat in Scotiam. Sed unde praesidium quaerebat,periculum exstitit. Scottae Proceres Anglae Reginae rogatu , Edmundum in vincula conijci
258쪽
LIBER conlici iubent. At ille rem odoratus, clam conscensa naui, Reginae insidias solerter clusit . Caeterum manifesto periculo perianiras, haud multo post occultum aliud di-krimen incurrit. Nec sortuita res, sed diuina fuit. Id adeo, & discriminis tem pus, & oblatum in tempore coe-laste auxilium ostendit. Nam dum Galliam Edmundus petit,in Dracum Anglum Archipiratam nobilemqncidit,
Pridi Natalis diei B.Mariae, qui dies ab Episcopo, eiusq.
famulis prςcipua veneratione agitabatur.Et oblata in s nis uni ex comitibus species omnes ad spem salutis erexit . Is ea nocte, quae occursum hostium antecessit, visus sibi erat in quiete cum haereticis in magno hominum consessu disceptare nudus. Ibi nuditatem suam erubescenti virgo excellenti forma, candida in veste occurrit, quae illum enixe rogitantem, ut suam nuditatem tegeret, benigne , comiterque sua operuit palla. Hoc ille deinde vitum cum enuntias et Episcopo; communF consensu st tuerunt, obuersatam in somnis Virginem, utique Dei param suisse, cuius praesidio tegendi sorent. Itaque Edmundus aduentante hostium classe, cum humanum nullum pateret effusium, Mariae Lauretanae cuius dies natalis
certam ei spem ostendebat salutis 'cum suis implorat
opem. Adiectum precibus votum. Hostium manus si euasissent, ad Lauretanam Aedem ituros,ac per triduum in ubi sacris operaturos. Nec irritae preces, votumve. Gubernator nauis, qua vehebantur, specie haereticus, Catholicorum fautorem se in ipso temporis articulo praebuit. Namque ut Anglicanam classem adesse vidit ; ratus id quod erat Catholicos,quos vehebat ad necem quaeri, Episcopum cum famulis occuluit in sentina, remotissimo ab
oculis,tenebricosissimoque loco. ibi naui iam ab Anglis capta,& in Angliam abducta,octo ipses latuerunt dies, Nauarcho cibaria semel in die clam subministrante. Neque tamen interim praedones Angli segniter captam scrutationerariam.Quotidie certatim insensis aciniis,omnes
259쪽
rimabantur angulos, Episcopum de cuius suga cognorant quaeritantes. Ad ultimum accensis facibus, cuncta intentius perscrutantes delabuntur in sentinam. Ventum erat ad latebram. Quo praesentius periculum, hoc euidentius Deiparae auxilium exstitit. Iam sacerdotem, cui visum insomnis obiectum diximus,depraeliensem in proximum a traxerant tabulatum, caeteros vestigaturi, cum diuinum Catholicis praesidium senserunt adesse. Mox quippe sacerdotem illum diuinitus ex ipsorum elapsum manibus nunquam postea reperire potuerunt. Ergo octauo demum die scrutandi defatigatione, curam quaerendi Episcopi omiserunt . ita nauis dimissa a praedonibus iter coeptum repetijt. Ecce autem aliud ex alio periculum. In eodem Gallicano cursu classis alia piratarum occurrit, qui trucuIentiores prioribus, Edmundum Episcopum Elis belliae Reginae instinctu quaerebant ad necem. Hi naui capta, in eam transiliunt, euertunt merces, admotisque luminibus cuncta loca scrutantur intentiore cura .Venitur ad latebram.tandem Episcopus ipse compreheditur.Actuerat,nisi prςsens Deiparae tutela surorem hostium retudisset. Ecce tibi dum captum extrahere conantur,repente capti ipsi oculis,lymphatisque similes errare coeperunt. Tandem haud dubia Dei vindicis ira conterriti, captam onerariam dimittunt. Illa repetito cursu, latum fauente Virgine tenuit portum, bis paucis diebus vltimo periculo de iuncta. Episcopus eiusque similiares votorum, haud pa Ium memores, protinus ex eo loco, ubi in terram descenderant, pedibus Lauretum usque venerunt an. post Chr. natum M.D.LXXXVI. Et Episcopus votis rite persolutis totam rem litteris consignatam apud Aedem Lauretana
teliquit,duplicis in duplici periculo suo auxilij B. Mariae
argumentum. Insequenti anno alium B. Virgo haud mi- nore miraculo a maris fluctibus liberauit, quam illos ab infestis praedonibus liberauerat. Ioan: Baptista Capra a
Monte Albodo oppidi in Piceno nomen est adolescens
260쪽
Ventum erat in conspectum insulae Vulcaniae ea Sicilia insulae obiacet cum repente eum atrox vis tempestatis. adorta in ultimuin discrimen adduxit. Iam fractis remis, lueloque amisso, prope erat, ut vexata nauicula merger tur undis, cum ipse ad spem salutis semet erexit. Itaque Mariam Lauretanam inuocans exclamat.Vt Angeli tuam Domum in Picenum, ubi nunc colitur; detulerunt, sic tu Deipara Virgo nauiculam hanc deser in portum.mira res. His precibus, velut steno iniecto, procella sedatur. secvndus repente ventus exsistit. Phaselus in tutum appellitur. B. Virginem clienti suo obsecundare,& famae transuectae
ab Angelis Domus suae fauere sentires. Duo sacerdotes Lauretanae Domus calcem furtoi sublatam malo docti restituunt . '
Confirmata hoc miraculo Lauretanae historiae fides .
alio subinde sacrosan Domus religio sancita.Eo rictdem ipse anno sacerdotes duo PIacentini, ex composito , calcis aliquid e sacro pariete sustulerant eo consilio, ut id secum circumgestarent, Lauretanae Virginis monumentum, vitaeque praesidium. Sed qu situ invito Deo praesi. dium in periculum vertit. In patriam regressos atrox pariter, minaxque occupat febris: qua pertinaciter tertium iam mensem urgente, tandem respiscunt. Subit animum memoria Lusitani Episcopi, qui quanquam permissu Pontificis, lapidem ex Lauretana Aede sumpsisset; tamen insensio Deo, pene exitiali oppressus sit morbo, ex quo non ante'conuaIuerit, quam sacrum Virgini estituerit lapidem. Ergo ambo communi consito. decernunt B. Mariae reddere, quod abstulislant: eamque
