Horatii Tursellini Romani e Societate Iesu Lauretanae historiae libri quinque. Ad illustriss. D. Petrum Aldobrandinum S.R.E. card

발행: 1597년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

16 LAURET ANAX HISTORIAE plo igitur ad aedem Virginis solemnis, ac celebris indieta

est supplicatio et maximoque peracta concursu virorum , mulierumque . Ibi Alexander Antistes pro concione ad populum rem ordine exponit: ac Deum, Deiparam, mortales omnes, immortalesque contestans propalam confirmat, nihil se compertis assingere. Si secus sit, non recusare quo minus caelestis ira meritas ex ipso expetat poenas . Nimirum hoc ipsos Dei matri gratiores esse oportere , quo res pene incredibilis exploratior afferatur. Quas velut missas e caeso voces cum circumfusa audiret concio, repente ingenti gaudio efferri, nec temperare,quin gratulationibus lacrymisque ipsum confunderent dicentem. Perorationem A ntistitis excepere preces auditorii, Deo, Ocique matri grates, quibus signis, quibus vocibus poterant , agentium. Mirum quanta illi viro haec nuncianti, affrmantique fides fuerit, non apud incolas solum, sed etiam apud exteros: quantumque talium virorum testimonio, frequentiae religionisque sacrosanctae accesserit cellae . Nec deerant crebra, illustriaque miracula, cum undique aegri membris capti, energumeni adessent. D fuit tamen qui ea sigillatim rite consignata litteris proderet. Crescebat cum populorum miraculorumqtie se quentia, religio loci, crescebat & cultus. Augustissimae quippe Aedis insidens accolarum animis cura eum inte

esse supplicantium precibus Virgo ipsa videretur tanta' religione omnium pectora imbuerat,vi eum locum a Dei- para incoli, non solum diligi existimarent. Itaque nata- .lem Virginis domum, ipsamque Virginem quibuscunque

rebus sciebant, poterantque certatim colere, & ornare inceperunt. Caeterum benignae voluntati facultatum tenuitas obstabat. Proinde ab eis pie magis,quam munisce est ornata. Mox etiam longinquorum populorum concursibus celebrari, honestarique coepta. Gliscebat in dies rumor sortunatae domus: natale B. Mariae tectum diuin,

tus ad Ters actum e Galilaea deportatum: missos N Zareriali thum

32쪽

ilium spectatae fidei, virtutisque viros rem perspectam, ac testatam attulisse. Excivit ea fama non Illyricos soIum remotiores; sed Istros, Croatas, Boselos, Servios, Epidaurios, caeterosque eius tractus longe, ac late patentis populos, ad tantum miraculum, donumque visendum. Multis quoque eorum praesens Virginis auxilium in dubijs, aduersisue rebus oblatum augebat in dies celebritatem loci. Enimuero Illyrici sacrae Domus accolae gaude re concursu populorum: gestire suam regionem apud exteras gentes, ac nationes ingenti gloria esse: credere se diuino iudicio caeteris gentibus esse praelatos,humanae a rogantiae vitio, caelestia dona meritis hominum magis, quam Dei benignitate aestimantis.

Demigrat ex Ilserico ingenti cum luctu Dalmatarum. Cap. V.CAeterum haud quaquam diuturnum gaudium, ac . donum Illyricis suit. Quadriennio non toto d erant quippe menses quinqueὰ interiecto, iacrosancta e des ex ipsorum finibus cessit. causa in incerto est ; alij

aliam tradunt. Ergo siue quod ab accolis ininus impense , quam dignum erat, coleretur ; seu quod ab iniatio ad breue illius gentis selatium Beata Maria diueraserium ibi potius, quam domicilium collocasset; sive ut Italiam Christianae religionis arcem bellis, cladibusque

asilii tam praesentiresoueret ope, repente Dalmatis nil ta- Ie opinantibus, caeleste munus aufertur: deserturque in .

Italiam, haud maiore Italicorum bono, gaudioque, qua Palmatarum damno, atque luctu. Namque ubi diuinum illud pignus augustissimamque Deiparae cellam alio au ctam 'ma vulgavit; enimuero Tersaetenses, finitimosque circa populos tam inopinatae rei admiratio ingenti stupore defixit. Inde sanctissimae domus desiderio stimulante, lymphati discurrere: concessum ademptumque D

C Deo

33쪽

Deo munus, quacunque eorum patebat regio, oculis di ,: ac voce quaeritare. Posteaquam id nusquam apparebat, nec quo tandem migrasset, constare poterat; promiscua, virorum, mulierumque multitudo orbitatis dolore icta moestum paulisiper silentium tenuit. Tum vero emerso ab

stupore animo, effusi simul omnes in lacrymas, querelas. que ingens suae gentis vulnus prodere infinita lamentatione coeperunt. Nimirum illud caeleste donu ipsis ostensum, alijs traditum. Illud Dalmatiae perfugium, illud aegrorum auxilium, illud miserorum solatium, illud decus, ac praesidium nationis sibi ereptum: talem patronam Dal-imatis, talem tutelam ademptam finitimis gentibus. Vtiaque ipsos indignos tali pignore fuisse: minore id ab se religione, minore studio quam par foret, cultum; sed quam tandem ubiuis Rentium religionem, quod studium,quem cultum caelesti illi, praecellentissimoque dono parem esse posse Θ haec si causa mutandae sedis fuerit, ubicunque consederit, subinde sedem mutandam sore. Haec, & alia pro 'se quisque memorant, quae praesens damni sensus, dolo que subijcit haudquaquam relatu facilia scribenti. Ad

vitiinum lamentandi defatigationc magis, quam satiet te victi, ad Frangi panium Dequentes coeunt; integratoque fictu , auxilium ab eo, & con stium petunt. Ille, & si communi vulnere ictus, moestusque plusquam pro virili parte,egebat ipse solatio; vicit tamen animum, & moero. re dissimulato, populi luctum sua authoritate, sapient i que abstersi. Graue utique damnum acceptum esse,&quo vix maius ullum accipi potuerit ab irato Deo: ut nullae laoeymae, nulli gemitus, eiulatusve exhaurire animi dolorem queant. Caeterum immerito ipsos tantopere queri. Caelistis doni usuram a Deo datam nulla praestituta die. Proinde non csse cur quererentur repetitam ,

cum voluisset is, qui dedisset. Sin potius grates agerent numini de concesso aliquot annis usu tanti, ac tam

frugiferi pignoris; di praesena incommodum praeteritorum

34쪽

LIBER PRIMVs a eommodorum memoria compensarent. Porro daturum se operam, ut ademptum diuini muneris fructum aliqua ratione reuocet, tantique boni desiderium leniat. Qui se in ipsis sanctissimi sacelli vestigijs consimilem aedem B. Virgini excitaturum: quae simul posteris tantae rei monumentum foret, simul ipsis tam grauis damni solatium . Confidere utique se, etsi absit natalis Domus B. Miriar, eius opem non defuturam. Nec Praetoris dicta magnificentiora factis suere. Paucis annis,ipsus aere, sumptuque noua aedes Deiparae dicata in ijsdem stetit vestigijs. Templum insuper aedi circundatum est opere,cultuque magnifico. Quod hodie exstat haud clarius Frangipaniorum munificentiar, quam tanti miraculi monumentum. Nec vero conditoris vocem B. Virgo irritam esse passa. crebra inibi deinceps edita miracula, & illam sedem Deiparaecordi esse; nec eius Illyricis deesse praesidium satis ostendunt. Id templum hodie Franciscanis, qui ab obserua

tia nomen accepere, commissum est, celebritate, ac fama illis locis clarum. Caeterum ea res Dalmatis Naza. palmatata renae domus deliderium, non tam eXpleuit, quam accen' saeros. Do. dit. Namque ab eius discessu annus iam agitur trecentos mus: Et tamen illi adhuc tanti erepti boni memoria, haud secus, ac recenti vulnere, ingemistunt. Argumento est, quod cateruatim quotannis transmisso Adriatico mari, Lauretum ventitant, non magis B. Mariae incunabula venerantes , quam orbitatem lamentantes suam.

Quorum solemnes illae voces, REVERTERE.AD NOS MARIA, RE VERTE RE , haud parum

sendunt, eorum desiderium aeternum sore, cum trecentorum annorum spatio nulla sit lenitum ex parte. Eaedem

porro voces testes haud dubiae sunt Nazarenae domus ex Illyrico in Italiam asportatae. l lai.

35쪽

LAVRET ANAE HISTORIAE

Albores ad

S. aed s ad inuentum ilia clinantur.

CAeleste autem hoc donum mira opportunitate traΩmissum Italiae est, anno M. CC. XCIIII. qua tempestate senestis Velsorum, Gibellinorumque facti nibus diuisa, odijs, bellisque plusquam ciuilibus tota flagrabat. Igitur ipse interregno, quo Bonifacius VIII.

Pont. Max. creatus est, Quarto Id. Decembris, insigni aesempiternae memoriae commendando die, Virgo Dei parapacem, salutemque Italiae serens in Piceno suae domui stadem optauit. Picenum regio Italiae est haud ignobilis, Sesatis opulenta, e regione Dalmatiae sita, interiecto Adri lico mari, quod etiam superum appellatur. Ergo sacr sancta domus e Dalmatia trans Adriaticum sinum qua traiectus patet millia passuum serme C. in Picenum delata, consedit in Recinetensis agri syhia, mille circiter passus a mari .fEa sylva matrons cuiusdam Recinetensis erat diuitis iuxta, piaeque Lauretae nomen fuit. Cuius d

inde nomine Lauretana aedes appellata immortalem vicissim reddidit chlebritatem ei, unde nomen acceperat. Tenet fama nec vana est fides venienti Dciparae domicilio arbores obuias, velut venerabundas inclinasse se rac deinde pronas perstitisse , quoad arvo, ventis, ferro procumberent: Proinde dum staret iacmus quod hodie excisum est inclinatas ad aedis aduentum, longo ordine arbores monstrari solitas peregrinis, tanti miraculi testes. Recens est adhuc memoria. Narrauit mihi haud dubia

fide vir,abse complures illarum arborum non sere amplius viginti ab hinc annis , nec semel, nec sine admiratione conspectas: toto videlicet trunco pronas eas fuisse , ac proclinatas versus mare, qua sacrosancta Domus in a

destinatam syluae sedem sublimis inuecta transierat: Eas

36쪽

dem porro arbores, excise etiam saltu superstites diu fuis.

se, religione tutante. Demum annis ab hinc circiter xx. rusticorum accolarum inscitia caesas, ne impedimento arationi forent. Intempesta nox erat, cum Virginis domus

vacuum sylvae spatium insedit. Custodiebant tum armenta Recinetensium in proximo saltu pastores, diuisis inter se de more vigilijs; cum subito lux sacrae circum filia domui excubantium oculos eo repente conuertit. Mirum eis

videri , nouum in selitudine illa tectum, & quidem luce

conspicuum subito extitisse. Et fuit inter eos, qui eam c6spexisse se diceret, cum sublimis supra mare ferretur. Igitur socijs ad spei triculum excitatis, primo multa inter se ut est admirantium mos 2 sciscitari: inde mutuis se vocibus ad rem explorandam accendere: omnesque pariter id quod erat, coniectare coeperunt, ibi aliquid esse diu iani. Accedunt , tectum subeunt. Limen ingressi cohorrescere primum animos, mox inusitata quadam dulcedine perfundi sentiunt. Itaque venerabundi precibus reliqua exegere noctem , quaecumque sub tecto erant, intentius contemplantes. Prima inde luce, ex ijs nonnulli Recinetum aberat ab eo loco millia passuum ferme quatuor

iter intendunt: quae viderint dominis nunciant. Tota res primo ob auiliorum simplicitatem , cum ipsis authoribus

spreta; vana scilicet ab eis afferri, & fortasse obiectam instinnis imaginem. Pastoribus deinde omni asseverati ne assirmantibus, enimuero oculos facturos fidem, si verulent; domini magis velle credere, quam audere. Advltimum, ne aut creditum temere tam insolitum miracula rusticorum hominum testimonio, aut pro vano praetermis um, quod verum esset, ipserum incuria videretur ι illis comites addunt se, quid tandem rei foret exploraturi. Vbi ventum est in demonstratum nemoris locum, & pastorum fides extitit ; vix satis oculis, vix sbi quisque cro debat . Certe illam aedem ibi nunquam antea visam; nec

Isceno conditam, quod elua vetustas sitia ostendat, diutinitus

37쪽

nitus utique aliunde aduectam, aut caelo delapsam. Iia admirabundi inter se mussitantes propius accedunt riectum cernunt non tam specie, qua antiquitate insigne. mirantur adeo vetustum aedificium stare nullis innixum fundamentis, nullis suffultum adminiculis. Mox siispensis animis limen intrant. B. Virginem Iesum puerum m nibus complexam supplices vencrantur. Nec pietatis de- fuit fructus . tantus repente cos laetitiae mistus horror incessit, nusquam ut in omni vita praesentius Dei numen sensisse se dicerent. Confestim igitur in urbem citato recurrunt gradu, diuinum munus inter se sibi,& patriae gratulantes. Praecipuum Lauretae matronae gaudium fuit,

saltum diuina illa aedes insederat. Vt primum urbε sis. tanti miraculi fama peruasit , velut signo dato, mirus h minum cuiusque ordinis, ac generis in selito spectaculo culos implere cupientium concursus fieri in sylvam. Non pueri, non puellae, non senes, non debiles domi continere se posse. Aegri quoque relictis grabatis, adrepere,visendi cupiditate, ut fit,vires subministrante. Plerique imp

tu quodam ardoris ruentes certatim ante alios prouola

bant, ut tale spectaculum oculis capesserent primi. Quo propius perueniendi spes admouebatur, hoc magis concurrentium multitudo, visendique cupido crescebat. Vbi vero sacrosancta sedes, cuius conspeMm rami arborum intersepserant, in apertiorem saltum ingressis subito apparuit; confestim omnes in unum conuolare coeperunt.

tantique undique ex syluae semitis repente concursus facti, adire, contingere, osculari sanctos parietes cupientium , ut se mutuo prementes pene alij super alios corruerent . In augustae sedis ingrestu, dum venerabundi salutant Virginem, ingenti religione perfusi lacrymarum vim profundunt; consilia ineunt melioris vitae: ab eo loco diauelli nequeunt. Inter haec ingentes undique aegrorum praecipue, ac debilium clamores exaudiri, confusis voci-Du. patronam, matrem, caeli regiam , Dei parentem appellan

38쪽

LIBER PRIMUS . 23 pellantium t valetudinemque ac sanitatem crebris exposcentium precibus. Nec voces vanae, nec preces irritae cadebant. Protinus depulsis morbis, restitutisque viribus multorum , diuina vis extitit. Tum vero ingeminari clamor coeptus agentium Deo ac Virgini grates, & caelestem vim, opemque praedicantium in se ipsis expertam. Ergo, vi Recinetensibus diuinae lux liberalitatis affulsit; cert tim sanctissimae Virginis cella coli ab eis , celebrarique coepta est. Sed priuata inter publicos honores, Lauretae syrstudia eminebant: ex quo Aedi Lauretanae deinde nomefactum. Fama interim qua nihil talibus in rebus est ce- aevi nominterius ad finitimos populos discurrit, Lauretanam aedem miraculis inclytam ferens. Extemplo igitur, prout sua quemque religio, aut necessitas stimulabat, ad nemus a

currere , adducere, aut deserre aegros necessitudine ali- . 'qua iunctos, opem poscere, vota facere coeperunt. Voti

eos compotes fuisse, & ipserum Deo, ac Deiparae grates agentium voces, & votivae deinde tabellar de parietibus vulgo suspenta docebant. Facilis quippe, ac potens patrona Dei mater apud Deum erat: quae, & viam impetr tiaris ostenderet, & vltro opem, salutemque supplicibus

impetraret. Porro confluentium populorum religionem commendabat loci sistitudo. Nulla tum erat in sylva domus, nullum hospitium, nullum saltem receptaculum, praeter arbores, quae nudatae per hyemem frondibus, tectum peregrinis parum hospitale praebebant. Videres h mines, etiam opulentos domi suae, ac delicatos pernoctain re sub dio, quamuis infesta imbribus, frigoribus, nivibus, tempestate .populos per contubernia diuisos circa sanctis. simam aedem super herbam inter arbores vesci: humique cubantes, qua somnum,aut quietem capere,qua psalmos, hymnosque modulari sine ullo prorsus, aut ferarum, aut latronum metu. adeo incensa pietas omnia incommoda periculaque vincebat.

39쪽

a LAURETANAE HISTORIAE

Eolua transfertur in collem duorum fratrum

Cap. VII. AT sempiternus humani generis hostis tanto caelestis

Reginae cultu,tantoque Christianorum bono, haudquaquam laetus effusam Picentium laetitiam, religionemque omni ope disturbare decreuit. Igitur ne conualesceret pietas populorum, prius quam tantum loco religionis esset, quantum suturum apparebat, occupat aduenis , ac

peregrinis inferre bellum. Erat B. Mariae sacellum in I co deuio, ac mari proximo, & frequenti stiva, proceris que arboribus septo. Adibatur semitis densa inter virgulta , arboresque. Et plerique inermes ibant, satis sibi prς- sdij in Virgine loci praesde reponentes. Ergo facinorosi quidam proiectaeque audaciae homines, non magis praedandi opportunitate illecti, quam ab insernis, ut creditum est , surijs instincti, semitas quae ad Aedem ferebant, obsidere, & circa densis obsita virgultis Ioca, in obscuris subsidere insidijs coeperunt. Inde subito exorti venientes Peregrinos excipere, adoriri incautos; pecunia, vestibusque, &, si armis obsisterent, vita quoque spoliare. Itaque

breui totus ille saltus latrocinijs, caedibusque infestus, atque infamis, absterritis aduenis, ad solitudinem est redactus. Iamque obsolescente in dies cultu, sacrosancta Aedes evanescebat; cum Deus indignum ratus paratum ab

se mortalibus perfugium salutis, inferni hostis scelere in

perniciem versum; tutiorem opportunioremque aduenis

sedem suo matrisque siue domicilio delegit. Collis erat leniter acclivis mille sere passus ab eo loco, propius Recinetum, non longe a via militari. Huc igitur sacra domus octauo circiter mense, quam lucum insederat, iublimis aufertur ab Angelis, & in collis sistitur vertice . Possidebant eum collem communiter fratres germani duo Ree . netenses

40쪽

netenses concordibus animis , qui caelesti dono mirE laeti sinetissimam aedem coniunctis studijs colere coeperunt. Auxit loci mutatio,nouique miraculi fama t admiratio.. nem, sic religionem accolarum aeque aduenarumque . Quippe, ut Lauretanam Aedem locum mutasse, & relicto obnoxio grassatoribus saltu utum a latronibus, opportunum peregrinis occupasse collem distulit rumor; extemplo finitimis populis eius reuisendae cupidinem accendit. Proinde sue intermissam latrociniorum metu tanti bonivsuram sarcire, siue nouam migrationem, quam auribus cceperant, oculis labijςere cupientes, eorummis undique studijs conuolant. Horum plerique eandem aedem nuper in sylva coluerant, quam nunc in collis vertice extra sylvam colunt. Quo maior omnes admiratio,& stupor defixos tenebat. Ergo sacellum, & veteribus prodigiis,& mutatae denuo sedis miraculo venerabile, certatim a colae votis , vocibusque celebrabant. Grates inde,& Deo,

de Deiparenti pro se quisque agebant,quod religiosissima sedem latrocinijs violatam non abstulissent alio,sed in t

to colle statuissent, opportuno aduenis loco. Porro cretante in dies peregrinorum multitudine, coepit augeri quotidie celebritas Aedis:parietes votivis tabelliis,cereis imaginibus, preciosis vestibus contegi r ara congestis v dique donis, pecuniaque compleri. Sed aucta sacelli pulentia imminuit religionem eorum auorum studia maxime augere debuerat . Itaque auaritia breuiorem etiam,

quam in sylva fecerat, augustissimi sacelli stationem in colla secit. Ex fratrum colle ob eorum auaritiam , discordiamque demigret : Cap. VIII.

E Rat is collis c ut supra demonstrauitrius) communis et, o duorum iratrum, qm primo sanctissimum domicilia His.' D haud

SEARCH

MENU NAVIGATION