Horatii Tursellini Romani e Societate Iesu Lauretanae historiae libri quinque. Ad illustriss. D. Petrum Aldobrandinum S.R.E. card

발행: 1597년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Lauretanae forma , ac parietibus conuenire comperiunt .t Re utrobique gesta ex sententia, admodum laeti conscendunt navim: ac remense mari, Anconam unde seluerati. reuehuntur incolumes. Protinus domos repetunt, Magui stratibusque, ac primoribus ciuitatum, unde missi erant, leomperta referentes, suam illis laetitiam impertiunt. EtrRecinetenses successu laeti legationis, cuius authores se rant, monumentum exstare voluerunt. Rem omnem in publicas tabulas reserre placuit, additis sexdecim legatorum nominibus, testimonijsque,qub res testatior ad posteros seret. Earum litterarum exempla in priuatorum aedibus asseruata ad nostram usque aetatem peruenerunt . .

Haec autem per legatos cognita sunt anno a Virg. Partu M. CC. XCVI.

P. Virgo Lauretana Patrona a irentibus

adoptatur. Cap. XIV.

Extemplo fama, ut solet, strenue finitimas urbes pagosque discurrit, sexdecim legatos ex Illyrico, &,

Galilaea revectos renunciasse, manifestis compertum indiciis, Lauretanam Aedem esse eam ipsam domum, ubi Dei parens genita sit, & ab Angelo Iutata. nimirum, eandem primum ex Galilaea in Illyricum, deinde ex Il- brico in Picenum diuinitus transportatam. Et per idemierme tempus tertiam in agro Recinetens migrationem eadem fama vulgauerat. Ergo plerosque mortales, Velut . nouo ex noua fama animorum ardore concepto , ingens cupido cepit caelestis doni ad se inde usque ab oriente transmissi in noua sede visendi, colendique. Omnes quippe ita rem vulgo interpretabantur, Deiparam Picentibus sitam ostentan tutelam. Proinde reliquum esse, ut ipsi in cius clientelam, fidemque committerent se. Conse

sum igitur ex omnibus prope oppidis incolae plenis effusi portis,

52쪽

poreis,3 ijsque ad Lauretanam Aedem contendere coe-- α perunt. Nec firmi tantum, ac valentes procurrere, sed

etiam aegri & imbecilli, neglecto medentium imperio, . prorepere ipsi si possent, sin minus, ab alijs, ut cumque se iubere deserri. Caeterum ex plerisque Piceni urbibus, oppidisque paulo opulentioribus , populi linteati pluribus agminibus, tanquam cohortes sub signis, incedebant in-sgnibus, coloribusque distincti. Qui certatim Deo, Delia 'que parenti carmina canentes, sympioniarum,tympan trum, tibiarum cuncta circum loca sesto complebant seno. Hos deinceps misti mulieribus, pueri, puellaeque uno ve-ihil agmine tequebantur. Ad sacellum Virginis, vi ve tum est quoniam loci angustiae tantam hominum multitudinem excludebant) in ipso conspectu sanctissimae Domus , submissis genibus tanti muneris largitorem uniuer- Δsi pariter adorant. Exinde ad agenda Deo Deiparaeque grates versi, in tanta malorum,partim instantium,partinivrgentium mole, pacem ac veniam precibus exposcunt . Ipsamque Dei parentem enixius orant, ut quoniam Pico no cladibus afflicto voluntariam se Patronam obtulerit DPicentes in suam fidem, tutelauique recipiat: & volens, ac propitia suam semper spitet gentem. Nec inane tutelae, clientelaeue nomen fuit. Ex eo temporc, & B. Maria

certissimam se Picentibus Patronam,& illi vicissim se deuotos B. Mariae clientes perpetuo praebuere, Lauretana eius Aede non solum ornanda, sed etiam tuenda.

Sacra Domus caelestibus illustrata summis in dies . e

magis celebratur. iii cap. XV . . r. v a

NAm quotidianis in salute humanis corporibus res denda miraculis, interdum accedebant prodigia 'caelestia haud dubie significantia B. Virginem Picentibus. adesse. Visa non siniti est per noctem subita de coelo es

53쪽

U L AVRETANAE HISTORI Agfundi flamma, quae primo velut pluribus sparsa lacla co ruseabat, deinde uno quas facto agmine, ad Deipars cellam tendens omnia circum cactesti luce complebat. Visum etiam saepe crebris luminibus collucere tectum summa culadmiratione, laetitiaque intuentium. Angelorum manumiad caelestis reginae domum excubantium videre te crede res. Ergo Recinetensis Antistes, in cuius dioecesi is locus

crat, ad religionem id pertinere ratusn Mossicij sui rati. ine Bonifacium VIII. Pont. Max. tota de re certiorem fa-icu. Impetrata ab eo Lauretani, sacelli procuration opulmum faetu existimauit, laxare spatium aduenis .i Extemplo igitur solum quod circa Aedem erat, Recinetensum dono consecrat Virgini. Cum areae spatio etiam loci co les ritas aucta. Excipiendis quippe hospitio peregrinis Itiu qui ante id tempus conserti sub dio cubitabant in via , icasae primum,ac tuguriasinde tecta exstrui coepta. Et quo niam dorsum inaequale utriusque collis interiacente pressertim convalle haud sane commodam praebebat aediti-cijs sedem; duorum fratrum collis plus aequo eminens aequatus: convallis expleta: dorsum dilatatum, ut excitan. dis citca viam tectis aequi spatis satis seret. Ita breui haud instcquens qua sylvestribus tectis, qua domibus extitit , pagus in dorso collis utriusque porreetus. Pago Lauretui' nomen inditum: ut ab eadem illa Laureta, quae B.Virgi- unice dedita seerat, appellaretur aedes, pagusque. Hom, spitiorum opportunitas loci religioni iuncta mire hospitum , aduenarumque frequentiam auxit ui quidem noua subinde res celebritatis adiecit vel plarimum.Per id i pus Bonifacius VIII 'Pont. Max. cuius Pontificatum s Da αἰ i. crae Domus iii Italiam aduentus insignem secerat) ingentibus terrae motibus, cladibusque Partim illat.s, partim

impendentibus Italiae coirimotus, ad auertendam caelestem iram curas omnes intendit. Salubri ergo consilio si cularem annum Iubilaeum vocamus) vel instituit,vel instaurauit, Apostolorum Petri & Pauli limina rite adeun-

- - tibus

54쪽

tibus delictorum omnium indulgentiam largiens. Itaque 'ipso anno post Christum natum M. C C C. qui primus Iubilaei celebritate insignis suit, noui Pontificalis benescij fama in omnes orbis Christiani regiones perlata incredibilem omnium gentium, totiusque occidentis excivit sedibus suis molem. Quippe tanti undique cunetarum n tionum concursus ad Uriam facti aduenarum, ut multitudinem Vrbs quamuis ampla vix caperet. Nullus pene dies abibat, qui in Urbs ducenta peregrinorum millia hospitio exciperet,praeter innumerabilem multitudinem,quae erat in via. Horum igitur plurimi praesertim, ovibus Recin tum minime deuium erat, miraculorum rama exciti ad Aedem Lauretanam utique diuerterunt, testes ac nuntii sitis quisque popularibus futuri eorum, quae de tam inusitato, inauditoque miraculo, non tam aliorum sermon, bus accepissent, quam suis is smet oculis hausissent.

Parietes sanctae Domui pro fulcimento adiecti r

. cedunt : his tamen amplae porticus appΓ-

INter haec Recinetenses tantis populorum concursibus ΗΘ. mactens sacros mistum sacellum impensius colere, tutarique institerunt. Videbant parietes, de tenues,&peran- liquos tot iam fecula stare sine ullo penitus sundamento. Ingens ergo eos incessit cura veritos, ne paulatim tempo- rum iniuria, procuisbentibus parietibus, augustissima or- bis terrae sedes Virginis pessum iret, rueretque. Itaque , optimuli eiu rati, ardemipecie ruinosam quoad huma, na arte a e industria valerent undique communire , iactis quantuni res ferebat, fundamentis , lateritio eam pariete circundant. Fama est haud dubijs vulgata auth ribus, nullo modo potuisse nouam substructionem cum s cris parietibus coluerere . diceres sacram Domum diuina vi su

55쪽

xi subnixam aspernari humanam opem. Quin etiam pro cedente tempore,noui illi parietes veteribus pro sulcimu-to adiecti paulatim recesserunt adeo, ut inter utrosque parietes, quoties Opus soret, puer cum accensa face db icurreret, quo disiunctorum parietum fidem explorant, bus faceret. Nec vetus est eius rei memoria. Vivebant paucis abhinc annis viri probi, phquo complures, qui dia scurrentem inter parietes puerum saepius se vidisse narrarunt Raphaeli Rierae homini spectatae virtutis,ac fidei cuius supra secimus mentionem, & deinceps faburi sumus unde ipse cognoui. Huic eidem Rierae Rainerius Neru cius Architectius egregium, aedificationi Lauretanae prae- positus pro familiaritate commemorauit, se Clementis VII. Pont. Max. iussu, demoliendis lateritiis illis parte albus pr fuisse, cum marmoream crustam, quae hodie caomnium adimiratione visitur, substituere moliretur: aς tu admirabundum reperisse parietes illos contra omnem Archite turae rationem, a sacro cybiculo dimotos,neque t in vetust te, quam arcano quodam consilio ruinoses: ut satis appareret . Dei parentem ad sustentandam su1m d mum excludere hominum industriam voluisse, quo diuina vis insignior foret, si tectum longe antiquissimum sne

landamentis, ullove humano auxilio per tot saecula sta- Fama etiam tenet , antiquissimam Christi crucifixi Christi erit- imaginem simul cum domo aduectam, multiplici per e dem tempora miraculo insignem extitisse. Nam cum ca Em te . efferri, & in sacello ad id exornato, vi maiore honore co--leretur, reponi Recinetensibus,& eviscopo placuisset ;translatam subinde in sacram remigrasse Domum , & in suam sedem recepisse se. Itaque illos, re neq i squam s*pe tentata,irrito demum incepto destitisse. EI. alio RG cinetensum curae versae. Non. excipiendae aduenarumultitudini satis,sue tectorum,saue tuguriorum erat. Nec iam sepererat in sacra aede locus votivis simulacris,donis. Iuc. Itaque ne peregrini, quorum plerique tectis exclu-

56쪽

LIBER PRIMrs. tsi, quasi in statione pernoctabant. sub dio esse cogerentura

neue votiva dona iniurijs temporum exposita interirent; circa sacellum satis amplas porticus exstruunt, vel aduenarum, vel donorum receptacula. Ara quoque sacello extrinsecus adstructa: ut aduenae sacelli angust ijs exclus operantem inibi sacris sacerdotem prospectare ponsent. His adiecta ferunt tecta, ubi sacerdotes, custodes, ministri sacrosanctae cella habitarent. In parietibus porro, quibus porticus applicatae erant, praecipua sacrae Domus misteria, ac multiplex eiusdem migratio coloribus . expressa egregii illa tempestate pictoris manu.

Caelestia lumina natalem B. Virginis diem celebriorem in natali eius domo faciunt. Cap. XVII. INterim mira dictu, visuque res diuinitus oblata mo

talibus ostendit, quo potissimum tempore cordi foret Deiparae Virgini, natalem domum sitam eximio cultu celebrari. Paulus erat q uidam homo solitarius, abstinentiae & sanctimoniae miraculo venerabilis: cui a sylva ubi, inde usque a primo sacrae Domus in Italiam aduentu habitabat, cognomen fuit. Is igitur post sanctae Domus eblua migrationem, sibi quoque migrandum ratus, in

proximo nemore, opportuno loco struxerat casam: unde

sacrosancta Aedes, & conspiceretur facile,& adiretur. Ea quippe veteri institu to adibat quotidie adoraturus Deum

cum eius matre, inoco ubi peieram pedes eius. Paulus er o intra tugurium, in sacro sancti sacelli, velut in B. Maria conspectu recibus Celestiumque rerum meditationi de more insisti s , notauit saepius, caelestem flammam Ionge, Hammaeae lateque diffusiam, instat gentis cometae, quae B. Viroinis cellae incumberet. Rem ac tempus intentius obserugis

comperit, V. Idus Septembris, hoc est ipso natali B. Vis ginis die, quotannis quarta fame vigilia, plurimum I

57쪽

wl LAVRXTANAE IIII ro RIAE hi de caelo ignem, & aequabili tectum aedis splendore ope

rire: nec ita multo post sublimem unde venerat, recipere sese. Stupere Paulus ad tam praeclarum spectaculum ingenti voluptate perfusus. Atque, ut erat homo antiqua is simplicitate, existimabat B. Virginem ipsam in suam naatalem domum fiammae specie delabi caelo, ad sita incunaabula celebranda. Itaque tantae rei propius spectandae ausdus coepit opportunitatem temporis captare. Nihil illi longius eo die videri. Demum' vertente anno, simul ac caelestis fiamma se ostendit; impigre accurrit, caelestein scilicet Reginam superum comitatu septam conspecturus, oculis,ut credebat,& impense salutaturus. Caetcrii appropinquati,quo propius spes admouebatur,hoc magis res,ac

Lama primum extenuari, ad ultimum evanescere, elabi-'que ex oculis, credulo spectatore spei irrito relicto. Eius itaque animus, quasi illum in se totum transsedisset igne, ardentiore desiderio, curaque aestuabat, ignarus quid ta-dem caelestis illa flamma portenderet. Et iam decennium abierat, cum quotannis eodem semper die caelestis ille ignis sacro tecto incubans, visentisque spem fallens pium accenderat pectus. Ad ultimum caelesti numine precibus exorato, fit compos voti. In quiete per noctem caelesti indicio discit, natali Dei parae Virginis die,domum eius nam talem anniuersaria insigniri fiamma . propterea quod ei cordi esset, eum inibi diem insigni cerimonia agitari colique. Igitur Paulus, qui admirabile illud spectaculum obfirmato ad eam diem silentio texerat, siue religione tactus, siue, ut creditum est, B. Virginis per quietem subactus imperio, Recinetum strenue tendit: sacrorum Antistiti primoribusque ciuitatis rem Omnem enuntiat. Erat Paulus ab opinione sanctitatis eximiae, grauis quamuis magnae rei aut hor. Antistes ergo simul authoritate viri , smul rei ac temporis congruentia motus , caelestia signa haud vana credidit. Extemplo res in vulgus editata

Recinetenses perpulit, ut augustissimam Virginis cellam

. a 4 ipso

58쪽

LIB ER PRIMUS . Iipso natali eius die praecipuo celebrarenr cultu, rituque. Quo factum est, ut finitimi deinceps, ac longinqui etiam η. populi, siue Recinetensium exemplum, siue miraculi fama secuti, Septembri potissimum mense Lauretum accensis ς pue celeis studijs conficiant, ad agitandum natalem B. Mariae diem. Et inflammavit deinde studia populorum noua Pontificuetargitas , qui illud maxime tempus ut suo loco demonstraturi sumus Indulgent ijs amplissimis cumularunt.Talia porro caelestium ignium spectacula complures non annos modo, sed aetates tenuere. Vigesimus circiter annus

est, cum Recinetensium plures non minus probitate, qua raaetate conspicui Raphaeli Rierae, unde ipse accepi, ita narrarunt. Sub natalem Virginis Deiparae diem, noctu nos ignes de caelo super Lauretanum tectum labi vi 2s sua memoria, inspectante Recinetensi ciuitate uniuersa: nec

semel ab ipssim et cum incredibili animi Iaetitia esse con-1pectos. Simul addebant, Pridie eius diei sub noctem in- ptendentibus se tenebris, Recinetenses vulgo concurrere solitos ad tam gratum, iucundumque spectaculum; ut ex moenibus tectisque, unde modo Lauretana sedes conspici posset, admirabili illa caelestis flammae specie oculos, atque animos paseerent. Tenet fama anniuersarium hoc Ipectaculum ad Pauli Tertij Pont. Max. tempora duras. . Nec ferme ex Lauretanis rebus res est alia nobilior. Ita

que id non tantum historici memoriae prodidere, sed etiai

Nouidius Poeta m:nime obscurus in egregio carmin s

quos huic historiae intexere pretium operae duximus. Is igitur B. Virginem laudibus efferens ita canit :: Euenere guur, torsant tibi templa, quot astra, uotque sibi gentes maximus orbis habet. Stent licet, illa placent quibus es haec orta, ruuatque Dicere in hoc ingens es Dea nata loco. Scilicet Assius, visu mirabile,in auras Parthum exosa domus vulsa recessis humo.

59쪽

. Cumque ocis diuersa foret, ritu que referret , ἰ Vllinia Piceni nomina gemis Dabet. I ue sequens aras mendacia credat , Olympi . . Hac in nocte iliam iambis ab axe labar. t

Laureto pago legibus temperato , 'cinetenses templum sacrae Domui circundant. Cap. XVIII. Μ-. Aelestibus hisce prodigijs acti Recinetenses ad La

M-- retanam Aedem summa ope tuendam, ornandamque omnes intendere curas. Iam Lauretanus pagus,murulis undique eo, seu Virginis, seu commercij studio commigrantibus, magis ac magis frequentabatur in dies. Igitur commodissimum rati, incolas unum in locum congregatos Iegum institutorumque societate adstringere, iura tauretanis pariter eis, & Praesidem dant,qui praesit iuri dicundo. R 'Ri bus intra pagum compositis, foras vertassent curae. Egentes , ac facinorosi homines, siue praedandi occasione, seu praedae dulcedine illecti peregrinos in saltibus circumi elisque militari viae nemoribus, palantes, ac vagos ador ii spoliabant. Ea res ad Recinetensium dignitatem, exi stimationemque pertinere visa. Itaque Praetori ciuitatis

negotium datum , ut aucto satellitum numero ,' itinera' quae ad Lauretanam Aedem serrent, a latrociniis tuta praestaret. Consilium ut pium, ita felix fuit. Praetor a strusissimas sylvarum latebras selertissime rimatus, gras satoribus extremo supplicio affectis, breui summa cum laude omnem repurgauit regionem. Et Praetoris laus in cruuitatem, a qua constitutus Praetor fuerat, redundauit. Ex eo Recinetensi ciuitati Iustissimae cognomen inditum.N ua subinde illorum temporum calamitas, sacrorumque incuria pietatem Recinetensium fecit illustrem. Interim da haec in Piceno aguntur, Clemens V. Pont. Max. tertius a

Bonifacio Benedictita enim XI. Bonifacij successor pau

60쪽

rra ER PRIMVs. eorum mensum Pontifex fuit. Pontificiam sedem anno eius saecuIi quinto transtulerat in Galliam , ingenti cum

detrimento Italiae, Christianaeque Reipublicae pene uni- Galliam. uersae. Id adeo fortuitum Lateranensis basilicae incendiuper id tempus portendere Vrbi visum . Nam Clemente Ais. r. 'Rom. Pont. Lugduni nouam statuente sedem, Romae La. teranensis basilica,antiqua sedes Romanorum Pontificum incertum fraude hominum, an casu deflagrauit. Nec multo melior Italiae conditio fuit, aut Ioanne XXII. qui Clementi subrogatus Pontificiam Auenione constituit sedem; aut Benedicto XII. caeterisque Romanis Pontificibus , qtii Ioannis exemplo deinceps Auenione sederunt. A t Recinetensiuni in nouo templo condendo religio enituit, iniquissimo vel Christianae Reipublicae, vel suo tempore. Nuper quippe, hoc est anno M. CCC. XXII. Recinetum iussu Ioannis XXII. quod a Pontifice desciuisset, excisum fuerat; civesque alio commigrare iussi. Rebus ergo cum Pontifice compositis, oppidoque in noua sede, ubi nunc est, condito, vel ob direptionem Vrbis, vel ob

nouarum aedium aedificationem, omnibus ferme erant rebus exhausti. Tamen B. Mariae Patronae sitae religione stimulante, templum Lauretano sacello circundare moliebantur. Namque crescente in dies aduenarum, don rumque copia , cum peregrinos votivasque eorum imagi-

nes, ac tabellas ad iunctae porticus haud quaquam cap rent ; Epistopus Maceratensis , in cuius dioecesi Recinetum erat, summa Recinetensium approbatione aedificando circa sacellum templo adiecerat animum. Igitur magnum circumiacentis agri spatium ad eam rem facile s. I Himpetratum : disturbatisque porticibus,templum aere publico a fundamentis exstructum est, humile illud quid . 'magnitudine ; sed tamen satis amplum , capaxque. Adiectae templo ampliores aedes Sacerdotu,ministrorumque habitationi, & nobiliu aduenaru hospitio destinatae. Quibus deinde diuersoriu pauperu peregrinora accessit.

SEARCH

MENU NAVIGATION