Nic. Josephi Jacquin Selectarum stirpium Americanarum historia : in qua ad Linnaeanum systema determinatae descriptionaeque sistuntur plantae illae, quas in insulis Martinica, Jamaica, Domingo, aliisque, et in vicina continentis parte observavit rari

발행: 1788년

분량: 395페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Arbor praecedenti simillima, cujus floris non examinavi. Spatha & spadix haud disserunt. Fructus autem

ovi anserini dumtaκ at magnitudine edules non sunt, &nucleum liquorem qua continent amarissimos. Altitudina passim centum pedes haec palma eκcedit. Iuniorem adhuc re viκ duodecim pedalem incisura longitudinali vulnerara solent incolae, ut in facto foramine ova cleponant sua Curculionas palmarum . E quibus nascantur erucae illae pingui Gfimae ex albo flavescentes, quae assatae in deliciis habentur. Gallis dicitur Palmise amer sive Palma amara.

crescit copiosa in Martinicae stivis densis &montosis. 3. cocoo aculeata trunco foliisque aculeatis. Pl ameri c. pict. Tab. 2 4. Tota arbor frutescens , qNin quagesies imminuta. Dein fructus in naturali magnitudine). Arbor praecedentibus similis; trunco crassori & aculsis paucis obsito ; costis utrinque aculeatis. Flores ut in coco nucifera. Fructus sunt subrotundi, pomi parvi magnitudine , virides; cortice fibroso, crasso, parum succulento. Nux ejusdem figurae. Incolis vocabulo cari baeo di

crescit in Μartinica.

I. ARECA oleracea foliolis integerrimis. Linu. IV. 828.

Pl. amerie. pict. Tab. 2Ss. Tota arbor frutescens, ceuties imminuta. Deiri in magnitudine naturali drupa , nux , nucleus , idemque transverse sectus . Haec arbor, palmas inter Americanas altissima, cujus calyκ ex fructu videtur essia monophyllus & semitrifidus, si oris autem character reliquus mihi est ignotus, distinctissima est ab Aroea cathecu, ut εκ lectione authorum apud Linnaeum laudatorum facile perspeκi. Vaginae foliorum mutuo amplectuntur arctissimo, & trunci constituunt supremam partem sesquipedalam viridemque. Infra hane exeunt spathae virides nitidaeque, quae ad eruptionem spadicis ramosissimi in terram delabuntur. Fructus sunt baccae oblongae, obtusae, leviter incurvae, e caeruleo Purpu- Teae, succulentae, vi κ fibrosae, magnitudine olivae minoris. Pulpa in fructu exsiccato perit, evaditque tunc cortex fragilis & rugosus. Nuκ glabriuscula, oblonga, basi

subacuta, membranacea, fragilis, tenuis, & e fusco leu cophaea cum rubedine levi saeps mixta, nullis foraminibus

382쪽

notatur. Nucleus cartilagineus, oblongus, durissimus, in medio fissurae exiguae cavitatem habet. Solent incolae apicem trunci viridem amputare, cujus partem internam duos tresve pollices diametro aequantem, albicantem, constantemque foliis plicatis compactisque, eκimunt, & in foro oleraceo e Xponunt. Vocatur tunc Choux palmista seu Brassica palmarum, habetque saporem Cynarae. comeditur cruda cum pipere & fale; vel etiam Diva cum

butyro; v Et patinaria. Gallis arbor audit Palmisse franc, id est, Palma sativa. croscit vulgaris in cari haris. 3. BACTRIS minor fructibus subrotundis. Ρl. americ piet. Tab. 2 6. Tota planta fructescens, decies imminuta. Dein in magnitudine naturali drura , . nux , nucleuS, foliolum .

cocos guttaeensis. Linu IV. 828. Μasculi flores

CAL. Spatha universalis , monophylla, ovato- acuminata, Concava, magna, paten S, dorso aculeata, uni valvis, persistens Spadix ramosus, longitudine spathae. Perianthium monophylium , prόfunde tripartitum , corollae concolor; laciniis lanceolatis, acuminatis, concavis, patulis, longitudine sera tubi corollae. COR. monopetata, obverse ovata, triquetra, trifida: Iaciniis semio vatis, planis, acutis, erectis, tubo paulo longioribuS. STAM. Filamenta seκ, subulata, erecta, longitudinis fere corollae, cujus in media parte tubi orta. Antherae ob longae , incumbentES.' Foeminei flores pauci in eodem spadice maribus intermiκti. cAL. Spatha eadem cum maribus. Perianthium monophylium , campanulatum , minimum, corollae concolor, margine tridentato, persistens' denticulis acuminatis, minimis, remotis.cOR. monope tala, ovata, erecta, longitudina germinis, idemque stricte amplectens, apice tridentato, persistens. PIST. Germen ovatum , magnum. Stylus brevissimus. Stigma capitato- obtusum, obsolete trifidum.

PER. Drupa sub rotunda, depressula, succulenta, fibrosa, stylo acuminata cortice coriaceo.

383쪽

AMERICANAE.

SEM. Nux subrotunda , utrinque depressa , notata tribus foraminibus laturalibus obsoletis , quorum duo magis approκimata tertio opporia. Nucleus ejusdem figurie, cartilagineus , solidus, in locis , quae foraminibus nucis

correspondent, excavatus tribus foveis. Radiκ nodosa , tares, trunco crassior, brevis, moκ

sub terra horirontaliter inflectitur, repit, proximeque emittit truncum novum; atque ita pergendo, tandem dumetum veluti palmarum assicit : radicibus insuper aliis fibrosis & tenuibus solo firmiter assiva. Truncus erectus aculeis armatur numerosissimis, instruitur stipitibus aliquot semilaceris & emarcidis, crassitie diametrum aequat Circiter pollicarem, altitudine pedem duodecimum raro eMcedit in apricis, in umbrosis saepe paulo altior, quadripedalis jam flores proferre incipit. cortex est subfuscus. Folia sunt sub frondosa, pauca, basi ample κicaulia, pinnata: costa aculeata: foliolis ensiformibus, acuminatis, nitidis, planis, basi levissime replicatis, serrato- aculeatis, aculeis tenuissimis, digitoque ah apice versus basin moto tantummodo animadvertendis, inermibus, vel aculeis raris utrinque obsitis, plerum qua alternis, interdum op positis, numero inconstanti. Spathae axillares , solitariae, patentes, diutissime post fructuum maturitatem persistentes; quo fit, ut infra frondem saepe duo vel tria conspiciantur folia spatham spadicem qua emarcida in alis locantia. Flores inodori levissima flavescunt. Fructus atropurpurei & cerasi vulgaris magnitudine succum continent acidulum, e quo vinum conficiunt Americani. Hi edules Etiam sunt, at non grati. Exsiccatos plures mecum in Europam portaveram lagonae inclusos , qui post novam menses Viennam reduci fere totidem mihi vivos excude

Tunt dermestes. Εκ trunco cortice nudato cannae fiunt

atrae, nitidae, nodis interstinctae, levissimaeque, quas Galli Cannes de Tabago sive cannas insulae Taba go vocant, &quae in Europam quandoque transportantur. Ratione ha Tum Cannarum ἀπο του βακτρμ sive a baculo Bactridem ar-hitrario nomine derivavi. Incolis inservit regularum, ad

tecta componenda similiaque facientium , in locum ; unde audit, Higuero de lata, id est, Ficus regularum. Marc- gravit Attiara videtur ad hoc genus pertinere.

croscit passim prope Carthagenam.

384쪽

Fructus exoticus. Clus exot. l. 2, c. 23 , f. a.

Palma habitu & crescendi modo praecedanti simillima; sed quae plerumque ad viginti quinque pedum altitudinem Excrescit, & truncum acquirit diametri bi pollicaris vel crassiorem. Folia sunt soκ pedalia; soliol s fera bipedalibus, aculeis marginalibus fuscis magisque conspicuis Spa-diκ compresso planus ob fructuum pondus reclinatur. calyκ & corolla in fructu sunt multi crenata, quod idem obtinet in priore. Drupa figura & magnitudine ovi, stylo

acuminata, libro se , succulenta, edulis, acidula, cortice vestitur coriaceo & saturata purpureo, ex qua itidem vinum parant incolae. NuX atra, magna, ovato - oblonga sapice acuminato trifido qua, tribus foraminibus obsoletis notata, quorum duo paulo supra medietatem locantur, tertium altius. Nucleus oblongus, utrinque obtusu , Cartilagineus , solidus , nec cavus. Fructus in foro veneunt,

vocanturque CocoroteS.

crescit carthagenae in sylvis.

Ρl. americ pict. Tab, 2ST Tota planta florens, duo. decies imminuta. Dein in magnitudine nativa fructus ct nux). Palma pinnis & caudice ubique aculeatissimis , Ductu marinjustulo. Brown. jam. 7, p. 344 Florus hermaphroditi steriles.cAI. . Spatha . . . Spadiκ ramosus, compressus, denso spicatus Perianthium hexaphyllum: soliolis sub ovatis , concavis, obtusis, erectis, conniventibus.c0R. monope tala. Tubus sub ovatus, a rectus. Limbuase κfidus , acutus, erectus, longitudine perianthii STAM. Filamenta sex, subulata, subtriquetra, erecta, fere longitudine corollae. Antherae oblongae, acutae, magnae, extra corollam reflexae. PIST. Germina tria, Oblonga, erecta, tubo corollae breviora. Styli obtusi; truncati. Stigmata nulla. PER. a hortat.

Fceminei flores in eadem planta.

385쪽

PisT. Germen ovatum, des nens in Stylum crassulum, bra vem. Stigma trifidum , refleXum. PER coriaceum, sub ovatum, obtusum, inaequaliter compresso - angulatum, fibrosum , oleo scatens, crassum ,

uni loculare.

SEM. Nuκ ovata, acuminata, obsolete trigona, hasi tribus foraminibus obsoletis notata, unilocularis, trivalvis.

Arbor, e qua descriptionem concinnavi, erat fortas. decennis, & triginta pedum altitudine. Truncus erectus est, ac inaequalis a foliorum stipitibus diu parsistantibus eoque longioribus. quo propioribus frondi. Folia sunt pinnata: costa rigida, quindecimpedali, infra foliola ad quadripedalem longitudinem armata utrinque in marginibus spinis subritatis ; quarum superiores hamatae & recurum sunt, intermediae rectae , infimae patulae dcipioque caeteris Iongiores: soliolis ensiformibus, acutis, inermibus, basi replieatis , sesquipedalibus, pollicem latis. Emarcidis

atque ablcedentibus foliolorum paginis, remanet aliquamdiu medius nervus rigidus spinamque mentitus. Spadix axillaris, pedalis, valde compressus, erectus, in quinquaginta circiter dividitur ramulos quinque pollicares, erectos, digitum crassos , compacte spicatos, imbricatim & in ordinata dispositos, apicibus triangularibus & acuminatis. Hos totos , eXceptis apicibus , Occupant fores parvi, sintuli ad basin suffulti bractea propria sub rotunda parvaque,

quae cujuslibet ramusculi infima multo reliquis major est, augeturque acumine lanceolato. Magnam quoque sui partem ramusculis immerguntur; & odorem vespertino prae- primis tempore late e Xhalant singularem & fortissimum, ac si quis anisi olfaceret semina miκta cum foliis scandiciscere lii. Praevio meo jussu allatus ad me fuit intager hie spadiκ, quem modo descripsi, desumptus ex eadem arbore, in qua antea fores foemineos collegeram, exsiccatos hic illic inter pinnas haerentes , qui characterem dederant in completum. Ab his vero, quotquot erant in spadice, discrepabant, & videbantur steriles omnes. Id casu

accideritne, an autem utrius qua sexus flores spadicem vindicent sibi proprium' ignoro. Pericarptum ovo eolum in

386쪽

bino maius, & eκ luteo nigro ac rubello varium, oleo abundat, quod vel leviter pressum digitis exsudat. Nuκ atra notatur striis albidis longitudinalibus interruptis. Ex Guin ea vulgo fertur in Martini eam translata , omnium qu . ibidem est in ore, e fructibus contusis & eκpressis parari eleum sic dictum palmarum. Ego in America sylvestrem hanc arborem nullibi vidi. Gallis nuncupatur Patmilr. Nomen generi cum ab oleo imposui. crescit in hortis Martinicae rarius. Datur alia Palma spinosiisima, habitu praecedenti quodammodo similis, quae Μartini censibus Grigri cari baeo nomine vocatur, & quam examinare neglexi. Haec fructus fert edules, saporis aciduli, globosos, leviter depressos, stylo acuminatos, coccineos, nitidosque. Pulpa drupae Pauca est, rubra, mollis, nec fibrosa; & circumdatur pellicula tenuissima. Nuκ fusca tribus foraminibus obsoletis

excavatur, e quibus per reliquam superficiem venarum ad instar stellatim lineolae excurrunt. Nucleus cartilagineus

Fructus totus transversm sectus . Alia Palma in torritorio carthagenensi occurrit, Co νοαο incolis dicta: e cujus fructibus oleum butyrum qua conficiunt Americani tu usus domesticos. Horum pericar pium externe nitidum luteumque , calyce triphyllo eo rolla ius tripetata persistentibus nitidis qua suffultum, parum librosum, nec crassum , continet oleum gratum & leviter odorum. Est autem figura ovatum & obsolete trigonum. Nuκ atra & nitida, ejusdem figurae, basi tribus foraminibus obsoletis pervia est; nucleumque habet sub rotundum, cartilagineum, durissimum, solidum, centro leviter fisso.

1. GYRO CARPUS americanus . PL amertc. pict. Tab. 238. Folium, fructus, semen, idemque transverse sectum . Arbor elegans, procera, ramosa. Folia maNima,

petiolis longis donata, auernatim sparsa, nitida, basi sub- cordata, semitritoba; Iobis semio vatis, acuminatis, iniecerrimis, lateralibus paulo brevioribus: vel interdum

387쪽

AMERICANAE.

in eadem arbore folia sunt integerrima & ovata. Racemi sunt lavi & terminales. Flores non vidi, Fructua est bacca

Eκ succa, O Vata, obtusa, rugosa, unit ocularis, apice aucta alis duabus, cuneiformibus, obtusis, erectis, omniumque maκ imis, quae fortasse calycem in foro superum constitue runt. Semen unicum, subrotundum , obsolete sulcatum, lamellas suas varie involutas discissum transversim ostendit.

Pueri, ludendi gratio, hosce solent fructus projicero in altum, qui alis suis sustentati, &hinc in continuos gyros abrepti, lente in terram descendunt. Hinc nomen imposui. crescit passim carthagenae in sylvaticis.

i. AN ISO PHYLLUM binnatum . Pl. ameri c. pict. Tab. 262, fg. 72. Foliolum .

Arbor erecta , ramosa, quindecim pedalis. ramis iunioribus, costis foliorum, eorundemque nervis mediis verrucosis. Folia pinnata, alterna, pedalia; costa sub villosa; foliolis utrinque quinque cum impari, ex ovato Oblongis, crenatis, glabriuscudis, obtusis, leviter omare i- natis, venosis, mollibus, quadripollicaribus, subsessilibus. Haec recentia odorem εκ halant Anisi seminibus simillimum ;unde incolis dicitur Arbol, de quien las Was huelen et anis, sive Arbor, cujus folia anisum olent. Nec flores, nec fructus cogniti mihi sunt.

crescit copiosa in sylvaticis insulae Baru.

389쪽

1786. Des Billons F.J. Ars bene valendi, 8. 1788. - Fabies en Francola avecte texte latin, a vol. 8. Charta scriptoria

390쪽

a F. I. Des Billons recensiti & auctori suo denuo vindicati , charta scriptoria, 8VO.

gr. 8.

det Gon adelphien, gr. 8.Metzger Joh. Tabulae ascensionum & aberrationum praecipuarum utriusque Hemisphaeri, 35O stellarum fixar. 1779. 8. Mulier J. Τ.) Systema pandectarum ad fora Germaniae adplicatum & in usum auditorum ad praelectiones adornatum, Tomi Α, seu 7 partes, S. maj. - - Jus criminale, 8. m .

SEARCH

MENU NAVIGATION