Quaestiones de Euripidis Hercule furente [microform]..

발행: 1847년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

Funded by the

Reproductions may noti made Without permission hom

Columbia Universit Library

2쪽

COPYRIGET STATEMENT

States Cod concems the mining of photocopies o other reproductions of copyrighted materiai. . .

Columbia Universit Librar reserves the right to refuse toaccepi a copy orderiis, in iis judgement fulsiliment of the orderwould involve violation of the copyright law.

3쪽

OUAESTIONES DE EURIPIDIS HERCULE

PLACE:

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARI MENT BIBLIO GRAPHIC MICROFORM ARGET

Origina Materia as Filme Existin Bibliographic Record

V, 3

Master Negative

TECHNICA MICROFORM DATA

5쪽

Contimeter

l. 0

2.52.2

7쪽

EURIPIDIS HERCULE FUR TE.

SCRIPSIT

8쪽

; et

muripidis tragoedias parum esse dignas quibu explicandi opera impendatur, opinio est his quidem temporibus de vulgariS. ut qui uniu alterius, earum susceperit patrocinium, in rem parvi pretii ne dicam SuperVacaneam possit is videri laborem suum insumpsisse uua tamen opinione nihil timefactus, Studia mea in unam illarum trao oediarum contuli, neque operam perdidiSSe mihi Videor. Nec mehercle, desuerunt, qui poetae illi legendo, interpretando, illuStrando toto se traderent uuid, quod longasaeeulorum serie, ex quo litterae Graecae reVixerunt, multo plures Euripidem quam Sophoclem adamaverunt uuid quod in Baylii lexico ne uno quidem verbo Sophoclistrastoediarum sit mentio, dum uripides summis effertur laudibus, infinitumque in modum celebratur Vere hoc dicam, usque ad medium Saeculum XVIII. Sophoclem in-eredibiliter neglectum, uripidem iusto plus laudi esse adeptum. Lessingius tandem, Germaniae decus vita Sophoclis ex Veterum Scriptorum sontibus descripta primus huius tragoediarum excellentiam praeclaramque compoSitionem indicavit, eumque tamquam ducem atque imperatorem innumerabili exercitu secutus est eorum, qui clarissimi illius poetae tragici opera omni ex parte interpretarentur, pulcritudinemque paene divinam quam admirationis pleni contemplamur, illuStrarent. Ita actum est, ut quo plures Sophocli se addicebant, eo magi eorum, qui uripidem sibi eligerent explica dum minueretur numerus. Multo magi id fieri oportuit, quum in contentionem voe rentur Sophocles et uripides, propterea quod quum Sophocleae poeSi ratio prorsus aliter esset comparata atque Euripidea, vix seri potuit, quin huic iniuria inferretur.

Instar omnium enim poetarum tragicorum erat Sophocles, a cuius arte qui paullulum recederet, nomine poetae paene indignus putabatur. Iam ut nequaquam miramur, quod ita Se habuit, sic his temporibus hane sententiam aliquantum esse immutatam gaudemuS. Nunc enim Omnibu est perSuasum, duos poetas inter se diversissimo Viisque prorSus contrarii ingredientes, posse, ut palma sibi deseratur, tacere Notum est dictum illud Sophoclis ' ab antiquis illis hominibus iure laudatum, se in suis tragoediis homines quales esse deberent Euripidem quales Vere essent in conSpectum produxisse. Sophoclis tragoediae sunt imagines, quibus animus humanus, decerptu ex mente divina praeclarissime depingitur et natura hominis maculis non contaminata apparet legesque quibus hominem ratione praeditum obtemperare oportet, omneSque ad unam hoc spectant, legem SSe, qua natisimus, morum integritatem Apud Euripidem contra rimaginem vitae quotidianae

23 et D. Nauer, esehielite de griecti Litteratur. Vol. II. p. 138. M. I.

9쪽

ra ,, ovoressam ingens animi periurbationum is, quas nemo Euripide melius de-

heuioz onitur modus ille quo Sophoclis tragoediae ut quae maxime e

h. u. .,ibrem adiudicem honorem, Sophocli quidem multo maiorem deberi ad- hodes non dubito, sed tamen Euripidem, quamVi e certamine eum 4 4 fgahi iniecieior dise dere non possit, studio nostro minime esse indignum eriles Tendo. Nonne similis alio est in poetis duobus, qui vere patriae nostrae inamento sunt Sehilterum dico et Goethium, quorum alter homines excelsos animo' 'φ''' ah, ii ii filio homines quales vere sunt, in conspeeium nostrum

Sehille. homines solito exeolsiores finxerit quid quod Sehilterum gransime e

strinxerunt ciuidam quod personis SSet usus modum humanum quasi excedentibus'

uuasi labris attingere coepi antiquitatis graeeae pulcritudinem poeti Scenicis paene Iem meam impendi operam neque quantum inde voluptatis ceperim possum dicere. II Sobhuelo quidem et Aristophanem imprimis studium meum adhibebam neque tamen de istebam Aeschylum et Euripidem Quum autem provincia mihi esset data, utrius 'primae lassi adseripit Sophoclis interpretarer tragoedias, per quinque annus ebrii: 6 In eis legendis industriam meam ponebam, itaque actum est, ut Trachiniarum tabula eonsilium i estigans atque finem, oculos converterem in omnes illas tabulas, in ui bus zoetae Herculem induxissent, constitueremque Euripidi fabulam quae in-geaetri reus furens penitus perspicere. Adeo autem illa sabula delectatus sum, et 'dei Germanitam eonsieerem ' in cuius praelatione quod lae pr0miSSum,

nunc servaturiis sum. Duae igitur erunt partes, ex quibus constabit hic libellus quarum in altera Euripidi ab iis qui Hereulem furentem ex duabus actionibus minime inter euhaerentibus constare dixerunt, iniuriam esse illatam demonstrare conabor in altera deriseis quibusdam dissicilioribus disputabo ratione habita eorum, in quibus co killudndi a Pssu kii sententia disee88erim . . . . . u: Iam arereredienti mihi ad resutandas reprehensorum Euripidi sententia nihil propius videtur esse faciendum, quam ut tabulae argumentum quam paucissimis seri poterit verbis exponam lecturis, quo facilius quasi uno in conspectu omnia videntes possimus sacere iudicium Antea autem lectores henevolos momtos velim me uripidem solum ducem esse secuturum, missis aliis iisque innumerabilibus sabulis quae de heroe illo clarissimo seruntur', ex quibus eas tantum eligam, quae ad rem proposse tam demonstrandam cum idoneae tum necessariae Visae fuerint. Hercules, qui negaram, Creontis, regis Thebarum siliam in matrimonium duxerat ex eaque ires genuerat filios, Argos se contulit ad labores ab Eurystheo sibi

a Der Mende Her te ora te de Euripides, im Versmaasse de Urseim uberserat o Dr. Iulius

impositos sortiter exanclandos. omnibus ceteris magna cum gloria perfunctus in Orcum descendit, unde arcesseret Cerberum, canem illum tricipitem. Ibi autem quum omnium spe diutius commoraretur, sama, eum mortuum esse neque unquam ad vivos esse rediaturum per totam disseminata est Graeciam. Muo audito, hebis seditio est exorta, qua Lycus. Euboea ex insula oriundus, callide utens, impetu Iacto Greontem interfecit, urbem suae subiecit potestati, quinetiam Herculis patrem, uxorem prolemque trucidare animum induxit. Hic rerum status initio huius tragoediae ab Amphitryone, quem uxoris puerorumque custodem reliquit Hercules, exponitur aeque ac miserrima in qua Versetur totum erculis genus, conditio. ad senem de sorte sua ebiliter querentem accedit Megara moerore consecta, interrogans, ecquam inVenerit saluti rationem, quum ipsa iam omnem abiecerit Spem Tum Senex, qui id quod sane fieri solet, Megarae desperatione, ut se ipsum colligat, impellitur, consolatione mulieris animum demissum et oppressum erigere eique Spem iniicere conatur, fore ut Hercules ab inseris revertatur Sub haec dicta chorus senum Thebanorum procedit, qui miserum modum virium desectum deplorant, praeteritae aetatis memoriam revocantes Horrore sos affecit rumor, qui ad eos est perlatus, Lycum consilium Herculis pueros neeandi cepisse, claraque voce puerorum sortem lamentantur. Interrumpuntur autem eorum voces lugubres a Lyco qui consilii sui perficiendi incensus cupiditate appropinquat, senem Megaramque vehementer irridet, quod nondum laesierint sperare, Herculem salutem esse allaturum, ipsum absentem Herculem cerbissimi asscit conviciis, arcu sagittisque, non hasta eum pugnare dicens, additque non crudelitate Se, Verum prudentia, ut pueros necari iubeat, commoveri, ne quando ultores lacinorum ab ipso commissorum exsiStant. Tum Amphitryo postquam talium ab opprobrio illo studuit defendere precibus 'dit Lycum, ut pueris parcat, commonetque eum fortunae vicissitudinum. Graeciam etiam incusat ingrati animi, quae tantum absit, ut debitam gratiam Herculi persolvat, ut ne pueris quidem eius salutem afferat, et ira incensus se, si integris Viribus neque Senectute esset consectus, armis arreptis tran mare compulsurum suisse tyrannum prostetur Lycus vero his minis inanibus ii modice quidem tactus ligna conferri iubet ad rogum quem conscendant miseri, exstruendum, senesque admoliet, ne Societatem cum Amphitryone ineant, quum mox futurum sit, ut temeritatis eos poeniteat. Verum SeneS, tyranni minis nequaquam timefacti, virus acerbitatis suae evomunt desiderantque vires iuveniles, ut ulciscantum eum, qui patriam ipsorum pessumdederit ipsisque Servoruin nomen imposuerit. Mortatur eos Megara, ne Lycum lacessentes in perniciem temere incidant, magnoque animo Seni conatur persuadere, ut mortem voluntariam praeserat dedecori Iam inphitryo nurus precibus obsecundat quidem, sed obsecrat Lyeum ut se Megaramque antae puero mortem occumbere patiatur, aec Megara ut sibi liceat domum intrare vestesque lanebres lueris induere rogat Muibus concessis discedit Lycus, Megara autem et Amphitryo domum ingrediuntur . um chorus ercillem celebrat, eiusque laudes ad sidera usque tollit, labores eius paene incredibiles enumerans. 0u carmine nito, Megara, Amphitryo pueri vestibus induti lanebribus domo egrediuntur, Summoque moerore amicti inter se valere iubent. tuo facto ad aram considunt. Hoc autem temporis momento, tamquam Stella lautis spe omni destitutis ex tenebris

10쪽

emito ens Hercules apparet, qui Cerbero ex inseris prolato et Theseo amicissimo in libertatem vindicato tantum eonSum pSit tempus ut paene sero venerit. Iam certior laetus a Megara de summo, in quo Sui Versati sint periculo et de consiliis a Lycoeapiis immensa uleiscendi cupidine correptus regem illum agiliis coopertum obtrun-

ea re eonstituit eumque ad finem domum ubi eum XSpeetaturus 't, Se consert. Senes, quibus necopinantibus laetitia est obiecta nune quum Herenti reditum celebrare eupiunt mantis etiam iuVentutem VotaViSSe queruntur neque tamen quin Verbis gaudium enuntient sacere OSSunt. Ecce Lyeu prodit, qui morae impatiens Amphitryonem domo egredientem ut negarnm puerosque iubeat exire impellit. iii tamen quum quo minus obsequatur recuset. I.yeu ipse ut Victima arcessat misera . domum ingreditur. Dum Senes id quod mox futurum est, praesagiunt Lycii terribili clamore edito eriminiim uorum poenam dat atrocissimam. Iam claris et sollieitudine soluti senes effrenatae sese tradunt Voluptati dithyrambicum carmen eanente . quo hebas earumque viciniam ut Herculis virtute collaudent invitant. Sed heu summa laetitia elati sene terrore assiciuntur. Spectrum horrendum domo impendens conRpicientes unde ealamitatem quandam divinitu missum iri suspicantnr. Iam in fugam salutis enus se coniecturi sunt quum repente Iris, Iunonis ministra ad eos neredit eorum reficie animum non urbi se Lyssamque ' asserre perniciem sed contra unius Herculis genus se missas esse confirmans. Tum mnndat Iunoni memor nil LSRsiim comitem se convertit eamque incitat ut ad insaniam adigat Herculem atque ad pueros timulet trucidandoR. Invitam se hoc munus suscipere ait Lyssa iit in hominiim amicos laciat impetum Iridi'que et ii nonis animum a suscepta depellere studet sententia ne quando eonsilii eas poenitent. Sed exhortationes nullam habent vim et uin Iris pertinaciter in propoSito suo perstet, Lyssa necesSitate coacta exvit qua in adhuc adhibuit miseri-eordiam atquct furore quasi agitata in Herculis domu in properat Senes repentino terrore quasi de gradu deiecti et Lyssae oratione de summo lim Herculi impenderet periculo certiores facti dolorem itum cantu lugubri exprimunt. Iam dum animo n-guntur necdum quid Hercules perpetraverit. Sciunt, nuntius domo egreditur qui seneSpercontantes Omnia quae intus saeta sint, edocet Herculei narrat omnibus ad sacra facienda comparatis ad aram stantem subito ii sanum laetum silios suos quos Eurysthei natos esse opinaretur traicidavisse uxoris puerit tueri conanti pecti Ssaitta transfixisse adventuque tantum speeiei cuiusdam quam Minervam suisse conii- ei nuntius quominus patri manus inferret esse prohibitum iam humi prostra iam somno sopitum iacere ab Amphitryone ad columnam alligatum ne facinora facinoribus cumularet. Senes itorum inter luctum et timorem fluctuant animi horrendo spectaculo encyclemate enim domus est aperta ita ut Hercilles vinctus cadaveribus puerorum uxoriRque occisorum circumdatus conSpici possit maximopere commoventiir, claritque Voce miserrimam Herculis sortem deplorant, monentur tamen ab Amphitryo ite ut summissa utantur oratione, ne expergefactus ille vinculis se liberet et toti urbi asserat perni-

ciem. Tum Herculea somno aeque atque inSania Solutus neque eorum, quae perfecit, sibi conscius, conditionem suam miratur, quidque acciderit scire concupiscit Amphi- tryo, qui filii amore et periculi metu in contrarias distrahitur partes, non prius quam silium insaniae vinculis non amplius teneri cognoVit, prope ad eum accedere audet, eique terribilium rerum continuationem Seriemque enuntiat. um Hercules, malorum undis effervescentibus quaSi oppressus ibi ipse mortem vult consciscere, quod tamen quominus perficiat consilium, hesei, amici carissimi ad Ventu Prohibetur. ui quum nuntius ei esset allatus Lycum Thebanae terrae regnum assectare, Herculi gratiae reserendae causa cum exercitu appropinquan terribili cadaVerum conspectu vehementer

percellitur' , Amphitryonem percontatur, quid calamitati acciderit, ab eoque de diro

Herculis facinore docetur. Iam ad Herculem ipsum qui pudore impulsus, ne a ii se conspiceretur, caput obVol it conVertit oculoS, eumque, ne amici faciem occulat, exhortatur Hercules cedit amici precibus eique consilium moriendi aperit se vitae onus amplius Sustinere non p0SSe, quum Vitae turpitudo sit intolerabilis ei, quem summis antea homines affecerint honoribus Theseus autem animiim amici confrmans eum invitat, ut secum Athenas Se conserat ubi maximo consecuturus Sit honores. Tandem Hercules, ne timidus appareat neve hominum contemptui Sibi contrahat, magnum eripit animum D, Theseoque Re eum Athenas esse comitaturum pollicetur, itaque uum ipsius animui devincens uxorem puerosque mortuos et patrem Valere iubens a hqseo adiutus discedit, quo facto Sene lacryma profundente Se praestantiSsimum misisse

amicum Vehementer queruntur.

Iam singulas huius tragoediae partes perlustrantes quin earum multas pulcherrimas esse concedamuS, lacere non poSSumuS. ui est, quem Megarae, Puerorum. Senis tristissima sors non magnopere commoveat Quis non intime admiretur excelsum animum negarae non solum mortem contemnentis sed Amphitryonem etiam, ut inqrtem

turpitudini praeserat, exhortantis uuis Herculis inexspectato adventu non assiciatur summo gaudio uuid quod umnibus rebus eliciter gestis Lycoque tyranno punito, horrore persundimur, quilin ySsa prodeat, facem manu gestans uuid dicam de illo temporis oluento, quo Hercule sui occisi expergiscitur et quid manus Suae persecerint animadvertit, quo quid gravius, quodque magis animum n0Strum commo eat, potest cogitari uuid commemorem Theseum, qui quantopere studium nostrum alliciat vix est quod moneam uuid denique demereul dicam, qui vel summis malis Se opprimi non patitur. Sed invictum se praestat uuid multa Haec omnia ita sunt coimparnia, ut unumquemque, modo ne Sensu pulcri prorsus sit alienus, summum inde capere gaudium oporteat Verum ut Singula partes laude dignissimas esse quivis con-6 Haec tragoediae tars. liae vehementer eoinmoverit oportet spectatorum animos, labet nonnihil simili-,tudinis eum illo loco in Shahesperii tragoedia, quae inscribitur Hamlet, V, 2 ubi Fortimbras, orvegiae dux Polonis subiectis, victoriam nuntiaturus est iis, qui terribili caede humi prostrati sunt. 7 Simile magni animi exemplum exstat in effingit tragoedia cui nomen est milia Galotti V S IN Odoardus, filia occisa ad principem conversus: Si erwarte vielleichi, inquit das ich de Stah wide niteli selbs Lehren erile um eine That te in schalo Tragodie u eschii essen Si irre sichi e . artunari uripides restitutus Vol. II. . . . nugkii praef. adiere fur. . .

SEARCH

MENU NAVIGATION