Clementes titulo sanctitatis vel morum sanctimonia illustres simul editi cum animaduersionibus ab Augustino Oldoino ..

발행: 1675년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tilum a

n e a Picionum c. Pictones Galliae Aquitani: Populi , Ptolomaeo liL 2. cap. 7. Plini BL q. cap. I9.

Gaunus Hi norum .c. Hunni Popul sunt, et dicemus inferius in pallom septem Dommientium animaduersionibus. Soluerunt in Hiberniam Cro de Hibernii , id quae inferius in animaduersionibus ad Vitam S.Cι uulti Traiectensis Episcopi di

cemus.

Cuius reliquiaec 'c. Anno II 87. mense Ocio-bri os ponem praeclarae plurimorum Sanctorum reliquiis altilaesunt, quas magno flu-dio ex artys locis conru erat , a praesertim a Rudo ho II. Imperatore , G Mari , matre eius impetrarat Ioannes Bogii, cumste

tissima coniuge fua Franci se Aragonia quas donauit Domui Professae Societatis Iesu, in eadem Vrse S. Roccso dicatae; ad quam 2 . Ianuari anni sequentis solenni supplicationem a trans

212쪽

transtitae, cumprius ab Arviepiscopo Achati de Castro legitime essent de more appro-ιatae . Albertus Austriacus, qLusitaniam tunc pro Philippo II. Rege administrabat,

easpi veneratus , ac deosculatus, pompam

omnem magnUca supp&ationis, tu sit literis tradi. Extat eo anno editus da ea liber a Manuel de Campos , quem e Lusitano semmone in Hispanicum mertis Larus de V ancos . Distincta erat pompa duodecim omninno ferculis siue feretris, quibus sacra pigno rage stabantur , apparatus singularis Sixtus V. Pontifex Maximus Iubineum perpetuum in ea aede concessit. Inter has sacra reliquias, caput erat S. Clementis Epscopi, Mar-yris, nus es talibus S. V quod β-gulis annis mois Octobris enerationi Llisi

exponitur a I. Oblobris

et Alluta sunt in ponem O c. ipsis , seu Ul Θ Urbs Lusitaniae Archi piscopalis ad

Tagum fluuium , haud procul ah ora occidua distans G leto 33. ab

Hispalius. Ducis iu

213쪽

SANCTUS

V VILLIBRORDUS

TRAIECTENSIS A PIsCOPVS a Ex Albino Flacco Alcvino, atque ex Mart o

rologio Romano sub die . Nouembris. VI in Britannia ' insula,Prouincia Nordanhu:nbrana, quidam in Pater familia , genere ' Saxo,b nomine ' uil-gis, religiosam, in Christo cum Coniuge, Momni domo sua ,scut post signis patefactum est , agens vitam nam relicto liabitu seculari monachicam conuersiti

214쪽

sationem elegit , ac non multo post crestente in eo seruore vitae spiritualis arctiori animi studio, solitaria se ipsum mancipauit districtione in pro , motorijs quae mari Oceano Humbri vi flumine cinguntur. Ibi etiam multo tempore in quodam parvo Oratorio, Sancti Andreae Apo- soli Christi nomine dicato, in ieiunijs, S irationibus, atque vigilijs Deo seruiens , etiam miraculorum signis claruit , de nomen eius celebrefactum est. Nec confluentes cessabat ad se turbas suauissima verbi Dei admonitione cohortari. Sed, illius gentis Regi, optimatibus honorabilis essectus est; in tantu ut ei aliquas terra- rarum possessiunculas illis Promontorijs adia centes , ad aedificandam Deo Ecclesiam dono perpetuo contulerint. In qua pius Pater modicam quidem , sed honestam Deo seruientium adunavit Congregationem , in qua post multiplices Sancti laboris agones a Deo corona tu corpore requiescit,4 Posteri eius usque hodie ex sanctitatis eius traditione possident, quorum ego meritis, S ordine extremus, eandem

cellulani per successiones legitimas suscepi gubernandam, qui hanc historiam sanctissimi patris, lumini Sacerdotis uillibrordi, te iuben te beatis si in Pontifex s Bernarde conscripsi,

215쪽

qui tanto Patri Se summi Sacerdotij dignitate

di generis ollaritate , de Sanctorin locorum obseruatione quae ab eo mei honorem constructa elle nolcuntur , secundum datam tibi a Deo gratiam, haeres digni simus extitisti. hi ut eiusdem Sancti Patris uillibrord altius

natiuitatis originem , mox ua utero Matris diuinae electionis repetam praesagia , reuertar unde egressus sum Nam sicut sanctissimus praecursor Domini nostri es Christi beatus Ioannes Baptista ex utero Matris Deo sanctificas religiosis parentibus, ut Euangelica narrathritoria, Christum, ceu solem praecedens luci sermultis in salutem profuturus , natus eli, ita Sanctus uillibrordus in plurimorum genitus salutem, religiosis parentibus natus se dignoscitur. Nam vir venerabilis ullgis de quo nobis paulo ante sermo suit, ad hoc tantum , Deo praedestinanti, matrimonio iunctus est, ut talis ad prosectum multorum populorum ex eo proderetur proles. Igitur uxor eius, Mater ilicet

V uillibrord Patris , intempelli nociis quiete coeleste in somnis vidit Orama. Visum est

ei, quasi nouam in coelo videret lunam, crescente illa usque dum plena esse videbatur Quam diligentius intuens , repentino cursu la

216쪽

psa ruit in .s eius. Qua deuorata eius intima splendore perfusa sunt. Evigilans vero. timore perterrita , cuidam religioso Presbytero retulit somnium, illoque interrogante si ea nocte quae visio facta est suo more solito iungeretur viro ,

acceptaque ab ea eius rei confessione, ita res pondit Luna quam ex modica vidisti in m gnam creti iste filius est , quem in ea nocte com cepisti inui luce veritatis caliginosos tenebrarum errores discutiet, quocumque perrexerit, comitante super ei luminis splendore , plenum suae perfectionis ostendet globum , coruscanteque tumoris eius candore δε morum pulchritudine multorum in se alliciet adspectum. Huius ergo omni interpretationem rerum veritas subsecuta est.

Factum est post circulum dierum , de mulier peperit filium , sacroque fonte baptismatis regenerato, imposuit ei mater nomen uillibria. Et statim ablactatum infantulum tradidit eumro Pater, Ripensis Ecclesiae fratribus, religionis stud ij si sacris literis erudiendum , ut fragilior artas validioribus inualesceret disciplinis , ubi nuhil videret nisi honestes, nihil audiret nisi sancta. Quem diuina mox gratia ab ineunte pueritia dc sensu proscere ' moribus pollere , quantum ad

217쪽

ad tales congruit annos, concessit ita ut nothis temporibus nouum Sana uel nasci putares , de quo dictum est, Puer autem Samuel prosciebat, atque crescebat , de placebat tam Deo, quarta hominibus Obique m praedicto Monalterio naultis prolaturus puer clericatus accepit tonsuram, depa proselisione Monachum se fecit esse, inter Ceteros eiusdem sanctissimi Monasti. ri,adolescentes enutritus est , sed nulli alacritate minor , nulli numilitatis flacio secundus , nulli

lectionis studio inserio , sed sic quotidie bonae

indolis puer proficiebat, ut teiaeros pueritiae annoS, morum grauitate rascenderet , factusque

est grandaevus sensu , qui corpusculo modicus fuit δε fragilis. Igitur in sacris cruditionibus,

S in omni sobrietate, morumque honestate beati Tinio usque ad vicesimum aetatis suae annum adolescente proficiente, arctioris vitae ardore succensus, ta peregrinationis amore indignatus, S quia in Hiberni scholasticam eruditionem viguisse audiuit , etiam quorumdam Sanctorum

virorum , fama narrante conuersatione incitatus,

praecipue beatissini Patris, Napis opi g iberti , qui cognomento sanctus vocabatur, nccnon de Vuliberti benerabilis viri , de Sacerdo itis Dei , quorum uterque ob coelestis patriae Di amo-

218쪽

Is amorem, domo , patria, cognationeque relicta in Hiberniam secessit, ibique dulcisSimos supernae contemplarionis fructus , seculo nudus, Deo plenus , solitaria quotidie hauriebat conuersatione. Horum beatus adoles en aemulari cupiens religionem, cum conniventia sui Abbatis, diatrum in Hiberniam veloci cursu contendit , praedictorum Patrum se familiaritati coniungens , quatensis ceu prudentissima apis ex eorum propinquitate mellinuos pietatis caperet flores,ac in sui pectoris alveario dulcissimos virtutum fauos construeret , ibique duodecim annis inter eximios simul piae religionis , S: sacrae lectionis Magistros , futurus multorum Populorum praedicator, erudiebatur, donec occurreret in virum persectum in aetatem plenitudinis

Christi

Tricesimo itaque de tertio aetatis suae anno maior egregio viro fidei ita narra crescebat in pectore, ita ut parum ei videretur sibi soli tantummodo in religionis sanctitate sudaste , si1 non alijs quoque in praedicationis veritate prodesset. Audiuit in borealibus mundi partibus messem quidem multam esse , sed operarios paucos . Sed ut se innii, Deo dispensante impleretur veritas, quod mater olim de eo se vidisse testatur, suae

219쪽

Iss conscius voluntatis , licet adhue diuinae dispensationis ignarus illas in partes nauigare cogitauit & clatillima Euanaetica praedicationis luce, odi pentes longa infidelitate Populos, si Dei esset voluntas, illustra reci allumptitque secum duodecim fratribus eo fidei seruore armatis , quo de ipse naui conscendi , quorum aliqui postea, ob praedicationis Euangelicae instantiam martyrio coronati sunt. Aliqui vero piscopatus ordinem accipientes post sanctae praedicationis labores in pace quieuerunt. Igitur vir Dei cum socijs , scut praediximus nauigauit , donec prospero cuisu ad ostia Rheni fluminis vela disposuit , ibique optata telluris statione refocillati sunt; mox ad castellum Trai ctum quod in ipsa ripa fluminis stum est, peruenerunt in quo etiam post aliquod tempus, Deo donante i verbo fidei crescente, idem Sanctus Vuillibrordus sede ma piscopatus sui habuit , sed quia eadem gens ' risonum in quo idem - dificatum est Castellum cum Rege suo Radbodopaganis adhuc ritibus sorduit , visum est Viro

Dei Franciam contendere , ac Ducem illorum adire st Pipinum , virum strenuum, triumphis clarum , .moribus probum, qui eum omni honore suscipiens , sed nolens tanto doctore

Bb a se,

220쪽

Iusse, vel suam priuare gentem , loca ei opportuna intra terminos Regni sui prouidit , quo potuisset idolatria spinas extirpare purissima verbi

Dei semina per munda novalia abundantius spargere , ut impleret propheticum praeceptum , novate vobis novalia, Se nolite serere super spinas 3 cumque studiosissime vir Dei per loca sim gula discurrendo optatum euangelizandi opus

exercuisset, semina vitae , supernae gratiae rore irrigante longe lateque in agris muliorum cordium ad eius praedicationem pullulassent, congaudens praedictus Francorum Duceius sanctisssimae deuotioni, verbi Dei clarissima niuit plicationi, maioris profectus occasione, prudenti cogitabat consilio eum Romam mittere, ut a domino Apostolico Sergio , ' viro sanctissimo,

tunc temporis , in summi Sacerdoti honorem ordinaretur; quatenus Apostolica benedictione, o mussione suscepta maiori ab eo missus fiducia roboratus, in opus Euangeli reuerteretur, iuxta Apostolicum illud quomodo praedicabunt, nisi mittantur quod cum viro Dei persuadere tenta ret, renuit primum , nec se tantae authoritatis honore, dignum esse reserebat , enumeratisque

Apostolicae sanctionis praeceptis , longe se inse-aiorena huic virtutum catalogo asserebat, quem

SEARCH

MENU NAVIGATION