Symbola varia diversorum principum, archiducum, ducum, comitum & marchionum totius Italiae : cum facili isagoge D. Anselmi de Boot

발행: 1686년

분량: 494페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

nu nec non tumultuum caula fiant, sed potius ut illam illanam conserve nr. Potest etiam turris inter fiuctus constituta mentem Principis indicare, quae uti a fluetibus concussa sine noxa permanet; ita etiam mens humana, ab omnibus laesae libertatis affectibus. qu at fluctibus signantur j agitata, eos contemnit de superat.

VIII. HIERO GRAPHIA.

NULLI CEDIT.

Deect Heroicu in Virum ac Rei publicae pra sidem fortitudo , constantia , & magnanimitaS, quae quercu designanturi Nam quercus caeteras omnes arbores robore, propter ligni durissimi compagem I constantia, propter radicum ramorumque multitudinem & crassitiem ; ac magnitudine, quod ramos longe lateque diffundat, excelsaque prae caeteris sit, superat. Convenit autem Heroi fortitudo , ut perieula maxima propter honestatem &commune bonum iubeat; constantia, ne a benὰ inceptis desistat, aut ab adversis facile perturbetur; magnanimitas, ut ex

istimatione sibi erga populum facta, eum in ossicio contineat, ac incepta facilius ad finem deducere possit. agantum enim possit vir magnanimus ac gravis indicar Virgilius rAovesuti magno insopcio cum sepe coorta

22쪽

DUCUM UT NE TORVM. Is

Seditio, viis animis ignobile vulgus ;Iams facta is saxa volant furor arma minis t. Tum pietate gravem,ac meritissi forte viarum quem

Congpexere, silent, arrecti que auribus adflant. His tribus virtutibus clarus nullus cedat , neque hostibus, neque rebus adversis ; ut quercus, quae aeris imbriumque tempestatibus non cedit; sed pericula quaevis magno animo fortique, ac constanter ferat: ita si quidem laudem apud suos, ac bonum nomen apud posteros consequetur.

24쪽

DVcVM VENETORVM. III X. HIEROGRAPHIA

CUM PATIENTIA. Quis hic dexteras datas de junctas , flammaque fla orantes , ardentis amoris & concordiae

vinculum significare, non inrelligit; quod nec ignis, nec adversi quippiam dissolvere debeat Amoris siquidem nexu, sacramento pactoque confirmato vincti, CUM PATIENTIA quaevis potius ferre, quam ut se divelli patiantur, debent. Sed quid serpens in orbem actus, caudamque ori insertam habens indicat Τ Serpen S,prudentiam; orbis figura, vinculum illud amoris: caput, Reipubl.Ducem, quod caudam, id est, plebem , Reipubl. infimum membrum, ita prudenter continere debet, ne vinculum amoris &concordiae, quod anter optimates A plebem, unius corporis partes, est, rumpatur aut divellatur, significat. Vt enim cum caput caudam, Vel

aliud ejusdem corporis membrum laedit, etiam male habet; quia omnes partes animalis ita harmonice consentiunt, ut nulla affici & laedi, quin omnes patiantur, possit: ita ii, qui Rempublicam regunt , cum plebem opprimunt & exsugunt, tandem & illi, laborante Republica, quasi manibus pedibusque destituti, nullas vires habent, ac

25쪽

HIEROGRAPHIA X. HIEROGRAPHIA. NON MIHI, DOMINE, SED NOMINI

Pius & modestus prosecto hic Dux, qui quas de hostibus reportavit victorias, non sibi, sed Numini asscribi vult, dum ait: NON MIHI, DOMINE, SED NOMINI TUO DA GLORIAM. Pietatis enim est, quicquid stolicitatis,

vel boni in hac vita consequimur, illi accepta ferre, cujus beneficio sumus & vivimus. Modestue etiam est, partae victoriae gloriam, quam victoriar Author D Au s Opt. Max.sibi, non auteri peperiti non nobis, sed Illi asscribere: victoria enim omnis a D Eo est, & Ille dat cui vult. Victoriam autem de hostibus non levem hunc Ducem reportasse, indicat Hercules, qui omnium animalium regem fortissimum leonem comprimir.

XI. HIE

27쪽

XI. HIERO GRAPHIA.

COPIA ME PERDIT. Quemadmodum plerunque contingit arbores, quae copiam se uinium ferunt, vela fructuum onere, vel ab iis qui fluctus decerpunt, disiumpi: Ita tape magni viri eximiis virtutibus, ac animi dotibus praediti, dum nimis studios θ Reipublicae curam gerunt, ac virtutum & studiorum suorum fructus publicae utilitati accommodant memores sententiae; Non nobis, sed patriae nati sumus vires & animi corporis robur ita frangunt, Ut recte quivis dicere possit, C OPIA fructuum me O-rum ME PERDIT. Nam si nullas animi dotes habuissent, quibus patria frui, ac uti pO- tuismet, curis publicis, arduisque negotiis, non fuissent praefecti, sed integri, curisque soluti, beatam c ut inquit Marcus, ) domi vitam egissent. Verum non luget neque dolet Dux Augustissimus, se aliis inserviendo consimi; sed innuit iis, qui putant Reipub. praesides beatos esse, rebusquc suis optime consulere, potius detrimentum pati.

28쪽

DUCUM VENETORVM.

XII. HIEROGRAPHIA.

NASCETUR. Elephas animal vastissimum, omniumq; quadrupedum maximum res magnas designat. Symbolum verb NASCETUR, proli quam in utero gestat, accommodari debet. Indicatur namque hoc Hieroglypto ac Symbolo , res magnas non ita propere esse expediendas, sed exspectata occasione et inquit enim Theognides :σπευῆει, ne nimiS propera. Vt enim elephas, Plinio teste, decenni spacio uterum gerit, tantumque in vita semel, ac pariendi tempus dum veniat, patienter exspectat; ita etiam res magnae quae geruntur, accelerari & praecipitari non debent , sed exspectanda apta rei gere dat occasio, quae tandem, uti elephanti proles, licet diu utero contenta nascetur. Tempus enim Occasionem gignit & parit. XIII. HE.

30쪽

-CUM VENETO RVM. M

FESTI NA LENTE. Convenit haec Hierographia cum proximὸ

praecedenti: Columna enim res graves magnasq; quibus Respubi innititur, ut illa structurae augustioris fulcrum esse solet, designat: Hanc festinanter & lente excrescens circumvolvit Vinea. Festinanter , quia vix stirps aut arbor tam cito ramos producit, ac vinea; lente, tum quod aspicienti motus nullus appareat, tum quod tardius botros ferat, Sc maturet. Prudenter admone tur principes viri, ne cum gravissima negotia ac ex quibus salus Reipubl. dependet tractant, nimis properentiac inconsulte &immeditate quippiam aggrediantur aut statuant: raro enim foelix eventus hujusmodi consilia sequitur. Lente it

que festinandum; Sat cito si sat bene; festin

tio neque cernit , neque cavet peIicula, lenta vero tempus habet , ut noxia observet & evitet.

SEARCH

MENU NAVIGATION