장음표시 사용
51쪽
6 HIEROGRAPHIA XXV. HIERO GRAPHIA.
SOLA MIHI REDOLET.Fasciculus florum Hieroglypto exhibitus varias & di versas Resipublicas in hoc orbe constitutas designat: quae etiamsi floreant, ac opulentia, bonis legibus, aliisque ornamentis celebrentur, ac cuivis placeant: Tamen fere semper ea an qua quis natus & educatus est, caeteris gratior,
ac acceptior esse solet.Imprimis autem tum, cum in ea non solum commda Vivendi ratio , verum
etiam praecipuus dignitatis gradus habetur. Id, quia Iacobo Fossario contigit, quid mirum illi
Rempubl. suam tam celebrem, tam bene constitutam, tam antiquam, tam claris viris, omnique disciplinarum genere ornatissimis, refertam, tam augustis palatiis ornatam, ac denique omnium Ierum abundantia tam assuentem prae caeteris,
quas longis paras angis praecellit,redolere & placere : Hune animi sui affectum, hac Hierographia palam omnibus aperire voluit, eaque ratione , se quodammodo gratum patesae suae esse, ostendere. Gratitudinis enim est agnoscere acceptum beneficium, quod rependi non potest.
52쪽
DVcVM VENET ORI M. 43XXVI. HIEROGRAPHIA. ΥDERA CORDIS. Serenissimi istius Principis Symbolum cum
Hieroglypto parum convenire, ac Symbolum vix explicari posse, videtur. Quid enim syderacum leone, & quid cor cum syderibus conveniens habet Θ Cor profecto nullis syderibus, sed
coelum tantum ornatur. Verum prudentisimus
Princeps abdita animi sui non cuivis fortasse patere voluit, sed iis solummodo, qui oculitiori philosophiae se consecrarunt, ac mysticum Hierographiarum sensum consequi Valent. De micro cossini enim syderibus hic agitur, ac analogiam oris mundi cum minore chomine videlicer, qui microco simus vocatur j ostenditur. Vt enim in majori mundo Sol suo calore & spiritu omnia fovet, ac syderibus omnibus lucem Philosophorum omnium sententi tribuit: ita micro cosmi Sol id est cor hominis j caloris omnis,& viralis facultatis fons, ad cerebrum micro cosmi coelum j ae principes facultates intellectum & ratiocinationem, suos radios seu spiritus mittit , ut principum facultatum meliores habitus, id est virtutes quae microcosmi sunt sydera) illustrentur. Quae vero sunt sydera, vel virtutes ὶ Hieroglypton indicat, ac praecipue crux leonis anteriori pede praemonstrata, scopusque aliarum
53쪽
virtutum omnium, vera nempe religio. Nam virtutes, ut constantia, fortitudo, liberalitas ac magnanimitas, Leone Sancti Marci Venetorum patroni designantur. Mystice itaque ostendere Princeps hac Hierographia voluit, veram Christianamque religionem, & virtutes omnes, prίecipue autem animi fortitudinem& constantiam, desideria & lydera cordis sui esse, ac optatam, quam cupit contingere, metam. Augustum mehercule propositum. Vt enim nihil majus religione,qua OEo alligamur: ita nihil optabilius, quam rationem habere, ac modum virtute comparatum, quo ejus connexu &uuione frui liceat.
55쪽
8 HIERO GRAPHIA XXVII. HIERO GRAPHIA.
HVMENTIA SICCIS. Exhibetur hic alboris truncus viridis , cui ignis substratus,& duae situlae aqua plenae appen sae sunt: Quibus haud dubie indicare voluit
Joan. Galeatius, se omnibus in rebus moderatione uti, & temperantiae studere, ac animi affectus omnes, praecipue vero iram & libidinem, quae igni optime comparari possunt, ratione, ut aqua ignis vehementiam temperat, compescere. Qui Od
Certe animi propositum in viro magino & Principe summopere laudandum est, ac ab antiqui S non parum celebratum. Extat apud Livium praeclarum Scipionis Africani exemplum; qui Carthagine capta, virginem captivam elegantissima forma ad se perductam Romanorum hosti& Principi despousatam, Sponso sancte servari, ac restitui cum dote iussit. Qua temperantiae ac munificentiae fama magnae Hispaniae partis studium & favorem sibi conciliavit, ut inde amica Romano populo fuerit. Julius Caesar etiam iram comprimere ac ratione extinguere potuisse scribitur, ut nullius rei illum oblivio citius , quam injuriarum quae irarum fomites esse solent) caperer. Vtilis itaque est omnibus in rebus moderatio.
56쪽
DUCUM VENETORUM. 49XXVIII. HI ERO G RAP HI A.
NUMENTIA SICCIS. Similis omnino haec Hierographia praecedenti est. Ob id ab ea ejus interpretatio sumi potest
Vt itaque praecedens moderatione omnibus iarebus opus esse docet, ita haec. Moderatio autem imprimis illis, qui alios regunt, convenit. Qua saepissime etiam contra sancitas leges, quod aequum est , distribiritur, ac observatur: Est enim aequum aliquid justo majus Jc correctivum ipsius, propter circumstantias, quae positum justum immutant. Hinc proverbium: Summum jus summa injuria: dum videlicet nimis stricti Observatur, neque pro eorum, quae incidunt, natura moderatur ac corrigitur: Quid enim si statutum sit, eum, qui noctu gladium gerit, aut scio- peto plumbeas glandes faculatur, capite plecti debere: aequurmae est peregrinum, qui legem ignorat, ac primum orbem ingrediens in legem yeccat, capitis damnari y Nemo sane, nisi mente captus dixerit. Vix enim prudens & aequus, reum venia, ob igriorantiam, cujus causa ipse non fuit, dignum esse, ac id aequitatem postulare, quae legem ita moderatur, neminemque absque culpa puniri vult, censebit.
58쪽
VEL IN ARA. Non puto hanc Hierographiam a Galeaeso Maria fuisse editam, sed ab alio quodam, si vera sint, quae Paradinus refert: Scrib:t enim Galea-cium ita libidini fuisse deditum, ut virgines ac
honestas matronas vi compresIerit, & violarite eaque Tyrannide sibi omnium odium ac praecipue eorum; quos laedebat, ita comparasse, ut
Andreas quidam Lampaganus ab illo graviter
Offensus, in ejus mortem sociis nonnullis sibi ad- junctis conspirarit. Quia vero Principis majestas postquam saepius caedem cum lociis proposuisset, illum a caede facienda terrebat, & prohibebat s ut intrepidus, ac ad facinus perpetrandum
audacior esset , jussisse sibi ad vivum in tabella imaginem Principis depingi, ad quam aliquoties
in die, ac cum luberet, pugionem adigebata Tandem cum frequenti & quotidiano adactu jam sibi audacior videretur, sociis accepti S templum,
ubi Princeps sciebat ingressum fuisse , ac illum colloquii quasi causa per satelites accedens, pu- ione subito interfecille. Haec profecto hi storia, si vera est, satis declarat, neque interfectum Galeatium hac Hierographia usum fuisse, neque etiam interfecti filium vel nepotem. QVjcu que itaque is fuerit,uel indicare ulciscendi cupiditatem voluit, vel in patriam studium, Mutii
Scaevolae exemplo, qui VEL IN ARA hostem C L sium
59쪽
suum I sese obtuli si et occasio, trucidasset. Gloriosium enim est patriae hostem trucidare. Ho-ites patriae fiunt, qui patrias leges, & patriam religionem, exstinguere, delere, x et mutare Volunt. Pro his pugnandum, dum vires valent, dum deficiunt aut ceciderunt, cedendum potius; latius enim est partem patriae, quam nullam superesse.
XXX. HIEROGRAP HI A. BATTI TVTTI SE NON GVASTA.
Imperantis vel considentis est Symbolum , ait enim: Feri omnes, si non destruis. Obelisci sunt lignei quos feriri omnes vult Mysta : Erecti
enim collocantur, ut dejiciantur a ludentibus. Interdum omnes dejici, ut Vincatur ,& numerus dejectorum vincenti propositus compleatur, debent : quod ni fiat & unus tantum supersit, amittitur victoria. Obeliscis autem Mysta inimicos,& in necem, vel detrimentum silum confoederatos, intelligi vult. Quos vel non lacessendos, vel OmneS Opprimendos, utile ine securitatis causiarbitratur. Crudele quidem & parum Christiaue consilium c si hoc modo Symbolum interpretari velimus sed quod in rebus politicis utile &
nece flatium videtur. Paucorum enim inter tu sepe multorum cavetur, ac Reipublicae tranquillitas conservatur. Hujusmodi consilium a Turcarum Imperatoribus observatur, ad Tyrannidem enim euecti, fratres, quosque ad 'regnum
60쪽
DI CUM VENE TORVM. 13jus habere putant, necari omnes, ut superilites,aca nullo lacessiti regnent, jubent. Absque tamen
periculo hujusmodi animi propositum exequi
non licet: Quia multo dies, qui inimicos aut hostes suos delere omnes conatur, non potest, Vel, quod non omnes norit, vel, quod crudelitate illata ostium amicos sibi hostes iaciat, atque hoc modo inimicorum insidiis se exponat, ac in alios constitutam necem in se transferat. Eleganter
periculum hoc si Christiane Symbolum explicare velimus P insinuare Mysta videtur, dum ait;
omnes feriendos, aut rem male geri; non suffici. enim conatus, ut res bene geratur ; QUPasi unus superstes manserit, is aliorum necem ulcisci , hostibusque multum negotii facessere poterit: Omnes itaque dejiciendi aut delendi sucit. Verum quia id dissiculter dc non sine summo periculo fieri potest: , quid aliud inferre licet, quam Symbolum oblique innuere, hostibus parcendum, DLoque soli vindictam relinquendam, Mysta que propositum pium esse. Christianus enim fuit, proinde nihil aeque Christianum piumque Principem magis decet, quam hostes non laedere vel lacessere.