Commentatio de diureticorum medicamentorum temere adhibitorum noxa in hydrope

발행: 1786년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Interim dissilendum non est, numerosas obseruationes exstire apud auctores, qui de Hydrope scripserunt, eosque fide dignissimos b) quod solis diureticis saepe radicitus senatus sit Hydrops. Verum supra iam positum

est, caussam Hydropis latere posse in excretionum naturalium serosarum morbosa retentione. Hinc fieri omnino potest, quod restituta, diureticorum ope, libera urinae se- et excretione, quae antea cohibita erat, caussa morbi una summoueatur. Sed de hac re intra adhuc pauca proferendaerunt.

f. VI.

' erum enim vero, non modo non sussiciunt Hy dropi curando, sed pessime etiam saepissime nocent di-vretica. Satis enim notum est, quod pleraque diu retica, certe valentiora, soluente sua vi, humores fundant atque dissoluant; hinc prodesse quidem possiant, ubi pro visciditate et tenacitate resorberi in humorum circulantium orbitam nequit hydropicus latex. At nimia humo-j rum tenuitas ad caussas Hydropis merito refertur; re

12쪽

media igitur omnia, quae hanc augent, cane et angue pejus vitanda sunt Hydropicis. Nam si caussa morbi lateat in tenuiori iusto humorum crasi: exulare ista debere, quae illam augent, per se elucet; sin alia subsit: nouam inducendo eo insanabiliorem morbum reddant, in utroque casu igitur oleum igni addant diu retica tem re adhibita, necesse est. Longe autem maior erit eorun-

dem noxa, si incassam data aquas non expellant, id quod non raro acCidere, Optime norunt medentes. Idem fere de diu reticis valere videtur, quod de purgantibus validioribus praeclare assirmat insignis M AD. Ait enim:

' Vbi Jractae vires, nocet vehemens per aluum surgatio ; quo enim plus humoris e corpore elicitur, eo maior ipsius copia breui in cauitates resiuit c . Licet enim magis conspicuum sit purgantium, Certe vehementiorum, detrimentum, siquidem diu retica adeo vehementer corpus non

turbare, supra iam fassi sumus : multum tamen abest ut innoxia sint. g. Vll. Sed alium effectum diuretica praestant, si ab hac, alium si ab alia caussa morbus natus sit. Prodesse

e) Monita et praecepi. med. Cap. 8.

13쪽

Prodesse possunt, ubi haec, at pessime nocebunt, ubi alia obtinet. Praecipuas igitur illas, quas supra recensuimus, sigillatim lustrare iam lubet. Et prirno quidem nascitur Hydrops a nimia solidorum laxitate, quacum plerumque coniuncta est fluidorum morbosa tenuitas. Ecquid itaque aut sperandum 'aut timendum erit a diu reticorum usu in Hydrope ab hac caussa nato 3 Praecedente paragrapho iamiam attigimus, diuretica fere omnia humores attenuare, solida laxare. Quid inde 3 Caussam morbi augendo sperare, fore ut morbus tollatur, minuaturue, absurdum esset. Pronum ergo est colligere, diuretica non modo non sufficere posse Hydropi sanando; si a caussa iam memorata natus sit;

verum nec tum eorundem usum tutum esse, ad aquam

in tumore collectam expellendam. Praestaret sine dubio in eiusmodi casu, alteram methodum sequi, qua nimirum per noua arte facta emi staria aquis exitus paratur.

Est igitur, ubi paracenthesis , quae toties laudata

est a medicis, quoties reiecta, merito praefertur hydragogis. Nisi enim ad incitas iam redaetae vires sint, minus timendum erit ab hac, utpote quae causam morbi certe non auget, quamquam eandem non tollat; quam

14쪽

a diuretieis remediis, quae caussam morbi adaugendo, illum rebelliorem reddant, necesse est Si autem adeo iam exhaustae sint vires, ut aquarum per acum eductionisu tinendae par non censeatur aegrotUS: tum profecto multo minus licebit, diuretica, validioraue hydragoga

tentare.

Non magis sperandum erit a diureticorum remediorum usu , si altera Caussarum Hydropem genuerit. Nam non solum caussam istam attingere nequeunt, sed ne aquis quidem expellendis lassicient. Antequam enim renibus expellatur hydropicus latex , in circulantium humorum massam resorbeatur neCesse est. Verum cum in hoc ca su resorbentia vasa venis sanguine turgidis compressa resorbere nequeant: incassum dabis diuretica. Nam sanguinem circulantem quidem aqua sua privabunt, dum renum excretionem copiosiorem reddunt; at tumorem hydropicum non minuent.. E contrario, sanguinem spinsiorem reddendo, obstructiones vasorum iam praesentus, non modo augebunt, sed nouas enicient. Sicut igitur tumor, qui grauidarum pedes occupat, abigi nequit diu- reticis : ita Hydrops ab obstructionibus, scirrhis ac tu-

15쪽

moribus , Vala comprimentibus narus non modo non levabitur iisdem, sed augebitur. I. IX.

Pari fere modo se res . habet, si obstructiones in minoribus vasculis haerentes Hydropi originem dederunt. Quin maior adhuc erit diureticorum noxa, quatenus hic maior iam accusanda est humorum spissitudo, quae augeatur necesse est, si partes aquosae, quibus adhuc gaudet sanguis per diuresin expellantur. Humectandum

potius, incidendum atque attenuandum erit, qUO Obstructa expediantur, transitus arteriosi sanguinis in venas liber restituatur, eoque morbi Caussa tollatur.

Et hic quidem, si unquam, liberior aegris potus

concedendus est. Cum autem parca admodum sit renum excretio in hydropicis, indeque metuendum, ne copiosior potus, in Corpore retentus, immaniter augeat Hydropem: e re erit utique. talia potui addere, quae leni stimulo renum secretionem incitando, assumtas aquas ex Corpore iterum expellant Hinc diuretica leniora adhiberi quidem poterunt; sed minus eo scopo, ut aquae collesiae expellantur ; quam eo, ne quotidie B 1 in-

16쪽

ingesta in corpore retineatur. Cum autem aquae medicatae eiusmodi stimulo gaudeant propter aerem fixum, quem continente hinc iisdem sanatum quandoque Hydropem suisse legimus. f. X. Non attinet multum proferre de noxa diureticorum in Hydrope a ruptura vasorum lymphaticorum nato. Nemo enim facilc erit, qui comperta hac morbi caussa de exhibendis diureticis vel somniabit quidem. g. XI. '

At iam videndum est, quid diuretica praestent, si morbus ortum duxerit ab ea caussa, quam quinto loco supra posuimus; nimirum ab excretionum serosarum praeternaturali retentione. Longe autem aliter se res babet in hoc casu, quam in bactenus allatis. Nam non modo tuto hic adhiberi poterunt diu retica ad aquas collectas per urinae vias eli- lminandas, verum etiam haec obstructos forte renum tu bulos incidente sua ac stimulante vi aperiendo, sanguinemque a superfluis aquosis partibus liberando, caussam

17쪽

morbi tollere , eoque radicitus sanare Hydropem posse, haud absonum est statuere. - Et plerasque forte eorum, quas solus diu reticorum usus ab Hydrope liberauit, tali

modo morbum contraxisse, vero persina ite videtur.

de itaque iniqui videamur diureticorum remedio. t rum censores: ingenue fatemur, dari casus, in quibus ea insigni cum utilitate proprinari postulat ac debent; imo, eosdem reliquis omnibus hydragogis palmam quandoque praeripere ac virique curationis indicationi simul satisfacere ; modo debita in iis exhibendis habeatur cauias ae morbi reliquarumque, de quibus infra adhuc locuturi

sumus, rerum circumstantium ratio.

Restat iam ultima caussarum, nempe impedita resorp 'tio liquidi caua humectantis. Quicquid autem resorptionem promouebit, . id caussae huiC medebitur. At diu re tica non semper esiicere posse, ut humor e X tra Ua atus re sorbeatur , paullo post patebit. Praeterea in statu sano .idetur halitus iste vasis resorbentibus excipi, antequam in laticem condensari possit. Hinc dis scilius humor iste excipietur vasculis, tenuem halitum excipere solitis, ni-

18쪽

fi aliis auxiliis succurreris; .sue frichione sorptionem concitando, siue vaporibus spriritus vini accensi humorem resorptioni aptiorem reddendo. Quibus simulacres o*tionem pr0moueris: tum diureticorUm ope humorem resorptum facillimo nepotio ex corpore expelles. Q uodsi autem resorptionem eis cere non contigerit propter caussas mox attingendas: tunC exspectationi non respondebunt diuretica, sed alio quouis modo humor educendus erit.

Quaecumque autem sit Hydropis caussa, et quantumuis omnia suadere videantur diureticorum usum: ne quidquam tamen eadem adhibebuntur, ubicumque ca-- vum aqua adeo repletum est, ut nimium compressa resorbentia vasa ossicio suo perfungi nequeant. Nam supra iam dictuni est, aquas hydropicas per urinae vias ex corpore expelli non posse, nisii antea resorptae ac in cir- ' cunantium humorum orbitam reductae fuerint. Sin autem hoc ob nimiam resorbentium vasculorum compressionem seri nequeat: essicacissima quaeque diu retica ni hil proficiunt. Sive enim plane nihil aquae expellent, siue humores extra tumorem circulantes aquosis partibus

19쪽

orbando, illum prorsus intactum relinquent. Et in hoc quidem casu iterum hydragogis omnibus longe anteponenda erit punctura. Licet enim humor emisius morbum non sanet: medicinae tamen locum facit. Nani simulac pressione liberentur vascula resorbentia, ut libes

re dilatari ac sorptionis ossicio perfungi possint: tum quod reliquum est stagnantis laticis; facilius educi per renes

poterit. Saepius obseruatum est, post institutam para: centhesin 'urinam sponte per aliquot dies liberrime sues xisse, eoque nonnunquani integre sanatum morbum fuistse. Inde etiam esse videtur, quod diuretica, per satis longum tempus frustra data . eis cissima interdum eua dant, si purgante hydragogo aliqua ante aquae pars per

aluum exturbata, tumorque eo quadam tenus imminutus fuerit.

Idem ferme obtinet, si eXtrauasatUs humor prae ni iamia visciditate neque resorbentium vasorum orificiis ex cipi, neque per renum tubulos transire possit. Nami et tunc incassum propinabuntur diuretica, nisi prius de attenuandis humoribus cogitaueris. Hinc tanti usus sunt in Hydrope medicamenta resoluentia si vel priorem

20쪽

duntaxat indicationem respicias. Hinc quoque sectum esse videtur, quod mercurius dulcis tantam apud celeberrimos medicos audem nactus sit in curatione Hydropis. Vixit hic Goettingae ante plures annos peritissimus medi-CUS , qui felicitate, qua Hydropi inprimis mederi solebat, haud mediocrem apud Goettingenses famam adeptus erat. Is autem mercurium dulcem diu reticis modo iungere, modo praemittere consueuerat; imo adeo libzraliter cum isto pharmaco mercabatur, ut in eius V supergere non dubitaret, donec leuis piyalismus glisceret d).

Non temere itaque exhibenda sunt diu retica, quam-Vis Constet de necessitate et utilitate, aquas collectas per rene S eXpellendi. Saepe enim illa frustra propinantur, non sine insigni aegri detrimento, eximie promtura, ni si iis praemittenda neglicta fui sient. Sive enim, prou ti res postulat, humores viscidi attenuandi; siue nimia aquae copia alio modo minuenda, quo vasa resorbentia libere agere possint; siue demum impedimentum quod-

SEARCH

MENU NAVIGATION