Commentatio de diureticorum medicamentorum temere adhibitorum noxa in hydrope

발행: 1786년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

cumque e medio tollendum est. Huc etiam pertinet pernecessaria in Hydrope primarUm ViarUm purgatio. Saepe enim hae sordibus ac viscido glutinoso adeo obru tae sunt, ut praestantissima diu retica efficaciam suam exserere nequeant. Quin, Calefaciente sua vi nocebunt ubi impuritatibus corpus scatet, quae commotae febrim accendere posse, qua aegri res longe deteriores redduntur, nemo ignorat. Imo eXperientia seXcentes es docuit, remedia primas vias euacuantia diu reticis viam egregie a perutile. Egregius L EA KE amrmat, se saepius obseruas se, quod non solum vomitoria, sed etiam purgantia prO- mouerint urinae secretionem , postquam diu retica fru

stra adhibita fuissent se).f. XVI.

Neque diu retica semper idonea sunt, quibus aqua collecta expellatur, licet nihil eorum, quae hactenus exposuimus, usum illorum dissuadeat. Sicut enim in acutis mortabis sedulo attendendum est, quam nam viam Natura elegerit ad eliminanda per crisim noxia; ita nec inchronicis temere negligenda sunt medicatricis Naturae molimina.

0 Medicat instruct. pag. 33q.

22쪽

Medicum enim eius ministrum, non dominum esse. tritissimum erat apud veteres artis antistites axioma; licet hodie non de stat, qui venerandos illos Naturae observatores alto supercilio despiciant ac salutaria quaevis illivs molimina vili pendendo, tyrannum potius Naturae, quam eius ministrum agant. Verum redeamus in viam. Sedusa morborum contemplatio experientissimos medicos docuit, Naturam vel in diuturnis morbis moliri sanationem et per varias saepe excretiones morborum caussas exterminare. Sic quoque in Hydrope obseruata est, modo per sponte Obortum urinae fluxum, modo per diarrhoeam aquosam, modo per sudorem, modo persaliuam quod rarius forte accidit), modo per ulcera et excoriationem cutis, modo per alias vias, aquam suapte expulsisse. Plurimum itaque intererit, attente obseruare, quo potissimum vergant salutariae i sta Naturae moli mina, et quamnam illa viam medico praemonstret. Ma- .le enim sudorem exprimere conabitur medicus, si renibus aquam expellere Natura sibi proposuerit; et versa vice incallum, nec sine damno, diuretica exhibebit, si per cutis spiracula humorem dissipare illa saluerit. Neque vero semper di scillimum erit explorare, quo Natura tendat, modo attentissimo studio omnia, quae illa mo-

23쪽

1'litur, speculeris. Sic cutis praeter consuetudinem madida, cum aliqua tumoris imminutione, indicio crit, su'dorem quavis arte promouendum et ab alio quovis Hydragogo abstinendum esse, ne temere turbentur Naturae conamma. Purgantia autem remedia prae ceteris indicabuntur, si alui; diuretica , si urinae suxus vel sponte Oriatur, vel lenioribus pharmacis facile moueatur cum euphoria.

Dum haec scribo, contigit mihi videre virum quinquagenario maiorem, duobus iamretio annis, primumanasarca, deinde et ascite simul laborantem. Nec P ctoris cauum aqua vacuum esse, ex perdissicili, crebra et cum strepitu peracta respiratione, tussi, dissicili in virum' que latus decubitu et percussi thoracis sono suspicari fas erat. Is V Aria diuretica , maxime scillitica sine fructu sumserat. Nam tumor in dies, quamuis sensim, augebatur, nec unquam inde lotium notabiliori copia aeger reddiderat interim aliquam leuaminis speciem ipsi praebii rat radix B Oniae albae, quam amicorum suasu, satis larga dati, nimirum ad integram drachmam, aliquoties

24쪽

degli limera . Praeterea tumor minui, pectusque quadam- tenus liberari videbatur , quoties carne vitulina ouillave vetueretur; Vtraque enim, pro singulari, qua gaudebat, idiosyncrasia, perquam largas, aquolasque alui deicctiones ipsi caussare temper Coni Ue Uerat. . i

immaniter interea tumor cum ventris, tUm eXtremorum creuerat, summaque pectoris oppressione aeger excruciabatur ; donec femora erodi, intense rubere ac livescere , foetidillimumque laticem larga copia plorare coepissent, non sine acutissimo et vix sustinendo dolore. Medicus aduocatus pellima quaevis timebat a gangrena , quam ineuitabilem et iam imminentem pronunciare prae ceteris inducebatur eXecrabili emanantis humo ris foetore. Emanabat autem tanta copia, Ut seX Congia eo impleri quotidie potuissent. Perrexit vero emu vium istud per nouem dies , donec abdomen aqua penitus depletum, pectusque, sani instar, liberum esse videaretur. Et iam quidem deorsum quasi proserpsit excoriatio illa; ita tamen, ut superiora cito consolidarentur et, dum genua liuida humorem plorare pergerent, licet minori copia, nec adeo horrendi foetoris; femora sanis si millima, quamuis flaccida et emaciata Viderentur. Et sic

25쪽

excoliatio perrexit ad metatarsum usque, eadem ratione. Aeger autem ex eo optime valet; bene appetit, concoquit, egerit, dormit; liberrime spirat, tussi exemtus. Interim tamen redire iam coepit ventris tumor, Vt itaque radicalis morbi sanatio haud speranda esse videatur.

f. XVlII. EY haetenus dictis satis superque patere arbitror,

diuretica non temere sena per eligenda esie ad hydropico rum aquas propellendas, nec eadem semper ac ubique praeferenda esse reliquis hydragogis, sed iisdem quando que postponenda, si nempe aliam viam Natura praemonstret. Eadem ergo diureticor Um ratio est, ac reliquorum omnium, quae hactenus ars nouit, pharmacorum, scilicet ut eadem modo optime prosint, modo p. me noceant. Medici igitur, qui rationem sequitur, est, omnia , quae ad morbum gignendum in singulis fecerunt, animo probe perpendere, ac ex omnibUS, CUID Praesentibus, tum praeteritis, serio inter se comparatis, optimam, singulis aptam; medendi methodum eruere; dum empirici, medicorum nomine par Um digni, uno eodemque remedio morbos, qu Gad caussas quamuis diuersos

curant, modo nomine con Ueniant.

26쪽

Paue' adhue proferre mihi proposueram de diure' ticorum delectu. Verum domesticarum rerum ratio, quae in patriam me reuocat prius quam speraueram, invitum cogit, finem labori imponere.

SEARCH

MENU NAVIGATION