Selectae historicorum conciones, et poetarum tum veterum, tum recentiorum selecissima carmina pro humanitatis et rhetoricae studiosis. Pars prima, quae complectitur selectas conciones

발행: 1772년

분량: 290페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

Elegia

DE AMICI INCONSTANTIA.

14 Tu quoque nostrarum quondam fiducia rerum, Qui mihi confugium , qui mihi portus eras; Tu quoque suscepti curam dimittis amici,

Ossiciique pium tam cito ponis onus Sarcina sum, fateor, quam tu tempore duro Depositurus eras, non subeunda fuit . Fluctibus in mediis navem , Palinure, relinquis Ne fuge, neve tua sit minor arte fides.

Nunquid Achilleos inter sera praelia fidi

Deseruit levitas Automedontis equos Quem semel excepit, nunquid Podalirius aegro Promistam medicae non tulit artis opem Turpius ejicitur, quam non admittitur hospes. Quae patuit, dextrae firma sit ara meae. Nil, ois1 me solum , primo tutatus es , at numeMe pariter serva, judiciumque tuum. Si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque Mutarunt subito crimina nostra fidem. Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus adra i Quod cupio, membris exeat ante meis, Quam tua delicto stringantur pectora nostro, Et videar merito vilior esse tibi . Non adeo toti satisurgemur iniquis, Ut mea sit longis mens quoque mota malis. Finge tamen motam, quoties Agamemnone natum

Dixisse in Pyladen verba proterva putas Nec procul a vero est, quod vel pulsarit amicum. Mansit in ossiciis non minus ille suis. Hoc est cum miseris solum commune beatis , Ambobus tribui quod solet obsequium. Ceditur & caecis, di quos praetexta verendos, Uirgaque cum verbis imperiosa Leit. si mihi non parcis 3 fortunae parcere debes Non habet in nobis ullius ira locum. Elige nostrorum minimum de parte laborum:

se a Isto,

152쪽

iso P. Obidia Nasonis. Isto, quo reris, grandius illud erit.

Quam mulia madidae celebrantur arundine scissae a Florid; quam multas Hybla tuetur apes , Quam multae gracili terrena sub horrea serre Limite formicae grana reperta solent, 'r in me cireum stant densorum turba malorum vi. Crede mihi . vero est nostra querela minor αHis qui contentus non est , in litus arenas , In segetem spicas, in mare fundat aquas intempestivos igitur compesce timores, Vela nec in medio desere nostra mari .

s. DE EXILII SUI ACERBITATE.

Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Ister: Facta est Euxini dura ter unda maris . At mihi jam videor patria procul este tot annis , Dardana quot Grajo Τroja sub hoste fuit stare putes, adeo procedunt tempora tarde :- Et peragit lentis passibus annux iter. Nee mihi solstitium quidquam de noctibux auseri:

Eistit angustos nec mihi bruma dies rsei licet in nobis rerum natura novata est, Cumque meis euris omnia longa facit. Nam peragunt solitos communia tempora. motus , Suntque magis vitae tempora dura meae, Quem tenet Euxini mendax cognomine litus , Et Scythici vere terra sinistra freti Innumerae circa gentes fera bella minantur Quae sibi non rapto vivere turpe putant. Nil extra tutum est ι tumulus defenditur aegre Moenibus exiguis, ingenioque loci. Cum minime credas, ut aves . densissimus hostis Advolax , & praedam vix bene visus agit. Saepe intra muros clausis venientia portis Per medias legimus noxia tela vias. Est igitur raras , qui rus colere audeat: isque Hac arat infelix, hac tenet armst manu ἀ

153쪽

III Sub galea pastor junctis pice cantat avenis Proque lupo pavidae bella verentur oves. Vix ope castelli defendimur: de tamen intus , Mi ita facit Grajis barbara turba metum.

Quippe simul nobis habitat discrimine nullo

Barbarus, de terii plus quoque parte tenet. Quos ut non timeas, possis odisse videndo, Pellibus de longa tempora tecta coma.

Hos quoque, qui geniti Grajα creduntur ab urbe. Pro patrio cultu Persica bracca tegit . Exercent illi sociae commercia linguae . Per gestum res , est significanda mihi. Barbarus hic ego sum , quia non intelligor ulli. Et rident stolipi verba Latina Getae. Meque palam de me tuto male saepe loquuntur et Forsitan objiciunt exiliumque mihi .

Utque fit, in me aliquid, si quid dicentibus illix

Abnuerim quoties annuerimque , putant. Adde, quod injustum rigido jus dicitur ense: Dantur. de in medio vulnera saepe foro.

O duram chesin, quae tam grave sidua habenti

Fila dedit vitae non breviora meae . Quod patriae vultu , vestroque caremus, amici, Quodque hic in Scythi eis finibus esse queror. Itraque poena gravis, merui tamen Urbe carere , Non merui tali sorsitan esse loco. Quid loquor ah demens ipsam quoq; perdere vitam Caesaris ostenso numine dignus aram.

154쪽

as a P. Ουἰέ. Nasonis ,

. EX LIBRO I. DE PONTO.

I. . - AD RUFINUM.

Iane tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutein , Qui miser est, ulli si suus esse potest. Reddita consulae nuper solatia menti γ. Auxilium nostris, spemque tulere malis. Utque Maehaoniis Paeantius artibus heros

Lenito medicam vulnere sensit opem Sic ego mente i jacens, & acerbo saueius ictu, Admonitu coepi fortior esse tuo . . t 'Et iam deficiens sie ad tua verba revixi,. Ut solet infuso vena redire mero. Non tamen exhibuit tanta secundia vires, Ut mea sint dictis pectora sana tuis . Ut multum nostrae demas de gurgite curae 3 Non minus exhausto, quod superabit, erit Tempore ducetur longo fortassἡ cicatria. .

Horrent. admotas vulnera cruda manus.

Non est in medico semper, relevetur. ut aegen Interdum docta plus valet. arte malum. in . Cernis, ut e molli sanguis pulmone remissus Ad stygias certo limine ducat aqua y Adserat ipse dicet sacras Epidaurius herbas sSanabit nulla vulnera cordis ope. . 'Tollere nodosam nescit medietna podagram, Nec formidatis auxiliatur aquis. Cura quoque interdum nulla medicabilis arte Aut ut sit, longa est extenuanda mora, Cum bene firmarunt animum praecepta jacentem Sumtaque sunt nobis pectoris arma tuis Rursus amor patriae , ratione 'alentior omni , Quod tua texuerunt scripta , retexit opus .

sive pium vis hoc , sive hoc muliebre vocari Confiteor misero molle cor esse mihi. Non dubia est Ithaci prudentia et sed tamen optat

155쪽

yumum de patriis posse videre Meis.

Nescio qua natale solum dulcedine captos Ducit, de immernores non sinit esse sui.

Quid melius Roma ρ Schtico quid frigore pejus λ

Huc tamen ex illa barbarus urbe iugit. Cum bene sit clausae cavea Pandione nataeo Nititue in silvas illa redire suas. Adsuetos tauri saltus, adsueta leones Nec seritas illos impedit antra petunt. Tu tamen exilii morsus e pectore nostro Fomentis speras cedere poste tuis. Eifice, vos ipsi ne tam mihi litis amandi, Talibus ut levius sit earuisse malum. At, puto, qua sueram genitus, tellure carenti, in tamen humano contigit ei se loco. Orbis in extremi jaceo desertus arenis: Fert ubi perpetuas obruta terra nives. Non ager hic pomum, non dulces educat uvas: Non salices ripa , robora monte Virent. Neve fietum terra laudes magis: aequora semper Ventorum rabie, solibus orba tument. Quocumque adspicias, campi cultore carentes, Vastaque , quae nemo vindicet, arva jacent. Hostis adest dextra, laevaque a parte timendus , Vicinoque metu terret utrumque latus. Altera Bistonias pars est sensura saristas. Altera Sarmatica spicula misIa manu. I nunc , & Veterum nobis exempla virorum, Qui sorti casum mente tulere, refer. Et grave magnanimi robur mirare Rutili, Non usi reditus conditione dati.

Smyrna virum tenuit , non Pontus & hostiea tellus ;Ρene minus nullo Smyrna petendae loco . Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus - Legit enim sedes, Attica terra, tuas. Arma Neoclides qui Persica contudit armis, Argolica primam sensit in urbe fugam . . Pulsus Aristidea patria Lacedaemona fugit.

G s Inter

156쪽

is P. Ουἰdii Nasonis , Inter vas dubium, quae prior esset, erat. Caede puer sari Patroclus Opunta reliquies Hessaliamque; adit, hospes Achillis, humum iaExul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,

Quo duce trabs Colchas sacra cucurrit aquas .

Liquit Agenorides Sidonia maenia Cadmus,

neret ut muros in meliore loco.

Venit ad Adrastum Tydeus .Calydone sugatur ;Et Teucrum Veneri grata recepit humus. Quid referam veteres Romanae gentis ὀ apud quom Exulibus tellus ultima obur erat 'Persequar ut cunctos; nulli datus omiaibus aevis Tani procul a patria est , horridiorve locus Quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti, Qui facit ex dictis non ita multa tuis. Nec tamen insteior, si possint nostra coire Vulnerat praeceptis posse coire tuis. Sed vereor, ne me frustra servare labores Neu juven admota perditus aeger ope. Nec loquor haec , quia sit major prudentist nobis sed sim, quam medico, notior ipse mihi. Ut tamen hoc ita sit, munus tua grande volantas Ad me pervenit, consiliturquo boni.

a. AD MAXIMUM.

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos, Ut se a verba legas, Maxime, Naso rogat is In quibus ingenium desiste requirere nostrum, Nescius exilii ne videare mei. Cernis, ut ignavum eorrumpant otia corpus: Ut capiant vitium, ni moveantur aquae 'Et mihi, si quis erat, dacendi carminis uias, Deficiis estque minor factus inerte situ.

Hic quoq:,qui legitis si quod nihi, Maxime , credis

Scribimus invita, vixque coacta , manu. Non libet in taks animum contendere curas ἀNee venit ad duros Musa voe ta Getas.

157쪽

Ut tamen ipse vides, luctor dedueere versum. Sed non fato mollior ille meo. Cum relego, scripsisse pudet: quia plurima cerno, Me quoque, qui feci, judice digna lini.

Nec tamen emendo: labor hic quam scribere major. Mensque pati durum sustinet aegra nihil. ilicet incipiam lima mordacius uti , Et sub judicium singula verba vocem Torquet enim Fortuna parum, nisi Nilus in Hebrum Confluat de frondes Alpἰbus addat Athos Parcendum est animo miserabile vulnus habenti. Subducant oneri colla perulta boVes. At, puto, fructus adest, justissima caussa laborum, Et sata cum multo foenore reddit ager. Tempus ad hoc nobis repetas licet omnia in nullum Prosuit s atque utinam non nocuisseti in opus. Cur igitur scribam miraris miror εc ipse: Et mecum quaero saepe, quid inde seram. Λn populus vere fanos negat esse poetas. Sumque fides hujus maxima vocis ego' Qui sterili toties eum sim deceptus ab arvo Damnosa persto condere semen humo .

Seilicet est cupidus studiorum quisque suorum

Tempus de adsueta ponere in arte juvat. saucius ejurat pugnam gladiator , ει Idem

Iinmemor antiqui vulneris arma capit.

Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragas undis:

Mox ducit remos, qua modo navit aqua οSic ego constanter studium non utile carpos Et repeto, nollem quas coluisse Deas.

Quid potius siciam r non sum qui segnia ducam

Otia, mors nobis tempus habetur iners. Nee juvat in lucem nimio marcescere vino: Nec tenet incertas alea blanda 'manus.

Cum dedimus somno, quas corpus postulat, horas, Quo ponam vigilans tempora longa modo Noris an oblitus patrii contendere discam Sarmaticos arcus s & trahar arte loci . G 6 Hoe

158쪽

-Is6 P. ΟυIdii Nasenis . Hoc quoque me iludium prohibent adsumere vires: iMensque magis gracili corpore nostra valet. Cum bene quaesieris, quid agam; magis utile nil est

Artibus his, quae nil utilitatis habent. Consequor ex illis casus oblivia nostri. Hanc satis est messem si in ea reddit humus. Gloria vos acuat : vos ut recitata probentur Carmina , Pieriis invigilate choris. Quod venit ex facili satis est . componere nobis: Et nimis intenti caussa laboris adest. Cur ego sollicita pol iam mea carmina c.ra An verear, ne non approbet illa Getes Forsitan audacter iaciam , sed glorior, Iluum Ingenio nullum majus habere meo. Hoc ubi vivendum , satis est si consequor arvo , . Inter inhumanos este poeta Getas. Quo mihi diversum fama eontendere ,n orbem emi Fortuna dedit Roma sit ille locus.. . Hoc mea contenta est infelix Musa theatro

Sic merui; magni se vol uere Dei. Nec reor hine istuc nostris iter esse libelli , , t

Quo Boreas penna deficjentC Venit . . . .

Dividimur coelo; quaeque est procul urbe. Quirini , Adspicit hirsutos comminus Ursa Gevas.

Per tantum terrae, tot aquas Vix credere possim PIndicium studii transiluisse mei. pinge legis quodque est mirabile, finge plasere: Auctorem certe res juvet ista nihil. Quo tibi, si calida positus laudere Syenea Aut ubi Taprobanen Indica cingit aqua Altius ire libet si te distamia longe Pleiadum . laudent signa, quid inde seras e .

sed neque pervenio scriptis: mediocribus illuc ; .Famaque. cum domino fugit ab Urbe suo . . Vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, Nunc quoque de nostra morte tacere reor.

159쪽

EX FASTIS.

i Kalendae Ianuarii. - ἰ

Prospera lux . oritur: linguis animisque faveter. Nunc dicenda, bona sunt bona verba die, Lite vacent aures, insanaqu protinus. absint , Iurgia i dister opus livida turba tuum, Cernis odoratis ut luceat ignibus aether, Et sonet accensis spica Citilla socis Flamma nitore suo templorum verberat aurum v Et tremulum stantina spargit in aede jubar . Vestibus . intactis Τarpeias itur in arces: . Et populus festo concolor ipse suo est . . IJamque novi praeeunt fasces: nova purpura fulge e. Et nova coaspicuum pondera sentie ebar. Colla rudes operum praebent serienda juvenci: Quos aluit campis herba Falisca suis . Iupiten, arce sua eum totum spectet in orbem, Nil nisi Romanum, quod, tueatur, babet. Salve festa dies, meliorque revertere semper. A popul rerum digna . Potente colit. Ianus ρνι a remphra commemorat , ον lcum pratentibus comparat .

Vix ego Saturno quenquam regnante videbam,Cujus non animo dulcia lucra serent. Tempore crevit amor, qui, nune est summus habendi, Vix ultra, quo iam progrediatur, habet. Pluris opes nunc sunt, quam prisci temporis anni Dum Populus pauper, dum nova Roma fuit: Dum casa Martigenam capiebat, parva Quirinum: Et dabat exiguum fluminis ulva torum. Iupiter angusta vix motus stabat in aede:

Inque Jovis dextra fictile sulmen erat. Frondibas ornabam, quae au'c Capitolia gemmi o

160쪽

xues R. Oviai. Nasonis, Piscebatqae suas ipse senator cives. Nec pudor, in stipula placidam cepisse quietem . Et foenum capiti su posuisse, suit. Iura dabat populis posito modo praetor aratro

Et levis arg nti lamina crimen erat. At postquam Fortuna loci caput extulit hujus iEt tetigit summo vertice Roma deos :Creverunt de opes de opum furiosa cupido :Et, cum posideant plurima, plura petunt Quaerere ut absumant, absumpta requirere certant et Atque ipsa vitiis sunt alimenta vices.sie, quibus intumuit iustusa venter ab unda, Quo plus lane potae, plus sitiuntur aquae.. In pretio pretium nunc eth: dat census honores , Census amicitias pauper ubique jacet. '

a. De Vetertim Hominum vivendi raiIone P

Anio Iovem genitum terras h1buisse seruntuτArcades r.de' luna gens prior illa fuit. Vita seris similia nullos agitata per usus. Artis adhue expers, dc rude vulgus erat Pro domibus frondes norarit, pro frugibus herbas: Nectar erat paImis hausta duabus aqua :Nullux anhelabat sub adunco vomere taurus :Nulla sub imperio terra coIentis erat Nullus adhuc erat usus equi: se quisque serebat :Ibat ovis Iana eorpus amicta sua. Sub Ioi e durabant: de corpora nuda gerebant Docta 'graves imbres de tolerare notoso

Victima, quae dextra cecidit victrice , vocatur , Hostibus a domitis hostia nomen habet . Ante, deos homini quod conelliare valeret , Far erae, de puri lucida mica salis. Nondum Pertulerat lacrymatat cortice myrrhas ricta

SEARCH

MENU NAVIGATION