Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

praesentatas, in quibus tamen nulla de prioribus mentio habebatur, in ipsa citatione bis suit per eundem Presbyterum spoliatus. Propter quod ad p. aefatos iudices Ratisponen. recurrens eundem fecit Presbyterum excommunicationis vinculo innodari, de ad cautelam a secundis iudicis ad nos per nuntium proprium appellauit tum propter causam praemissam,tum quia exceptiones eius legitimis admittere recusabant. Unde petebat, ut reuocato in irritum, quod per Decan. Patauie n. de suos contudices temere fuerat attentatum,Ratisponen Prς- poliri , oc contudicum eius processum robur faceremus firmitatis habere. Nos igitur per fidele narratione Card. praedicti auditis ijs, de alijs quae suere proposita coram eo, possessionem eiusdem Ecclesiae cum fructibus perceptis adiudicauimusPresbytero memorato, discretioni vestrae per Apost. scrip. nradantes, quatenus in corporalem possessionem ipsius EcclesiK Presbyterum mittatis eudem,&auctoritate nostra defendatis inductum: super fructibus, quod a nobis est sentetialiter dissinitum,facientes per censuram Ecclesiasticam appellatione remota firmiter obseruari. Ceterum quia de damnis, de iniurij, supradictis nobis

non potuit fieri plena fides, per Apossi vobis script. mandamus, quatenus, vocatis qui fuerint euocandi, εc auditis hinc inde propositis,si de ijs legitime vobis constiterit, de damnis satisfieri competenter eidem Presbytero, facientes pro huiusmodi detestandis iniurijs praefato C. si per eum illatae fuerunt, super Ecclesia ipsa perpetuum silentium imponatis. Alioquin eo, sicut dictum est primitus restituto, super proprietate ipsius Ecclesiae audiatis causam, te quod canonicum fuerit sublato appellationis obstaculo decernatis,facientes quod statueritis,dec. Testes autem,&c inod si non omnes, dec. Tu ea frater Archiepiscope, lec. Tu denique frater Archiepiscope super teipso dic. Datum Laterant vij. Idus April.

Pont. N.Anno xvj.

EPISTOLA XXII.

Ali viro Comiti Nivemen. spiritum con ιν suetioris.

V M pro quaestione,quae inter te ex parte una,& dii. fit. Abbatem, de Conuentum Monasteri j VirZiliacen. Dioecesis Eduen. ex altera, super quibusdam procurationibus annuis, damnis, & iniurijs

vertebatur,tui, dc partis alterius procuratores ad nostram prasen-' tiam accessissent, de in ea fuisset aliquandiu coram nobis prudenter , de provide disputatu: tandem ex parte tua relatione tuor u procuratorii accepimus, quod tu volens per omnia coplacere nostro beneplacito voluntatis, paratus eras in hac causa nostris obtemperate mandatis. Nos autem communicato fratrum nostrorum consilio, hoc duximus iniungendum: ut cum tu, de successores tui Comites Ni uernenses in festo Paschali ad Monasterium accessoritis memoratum,nomine procurationis centum librarum usualis monetae,quae pro tempore curret, sitis summa contenti, tantumdem in sesto beatae Mariae Magdalenae procurationis nomine recepturi, si ad Monasterium accesseritis su- ip radictum, ad protectionem eiusdem Monasteri j,secundum quod de iure tenemini, dantes operam effracem. Vt ergo super hoc nulla possit in posteruin via

552쪽

s44 Innocentij III. Epistol .

patere calumniae: tu, oc uxor tua per authenticum instrumentum Abbati, de Conventui eiusdem Monasterij promittatis, vos id firmiter seruaturos: vetitos nihilominus succetates ad huius rei obseruantiam obligantes idi de ad maioremeautelam faciatis hoe per carissimum in Christo filium nostium . . . illustrem Regem Francorum auctoritate regia confit mari. Mandatum nostrum taliter impleturi,quod diuinam, dc Apostolicam gratiam possitis exinde uberius p o- mereri. Damus itaque Venerabili fratri ... Episcopo, de dilect. filio ... Abbati sancti Victoris, de Cancellario Parisien. nostris litteris in iram datis, ut pol t- quam super hoc tu , & uxor tua litteras secundum formam concesseritis supradictam, te iuxta formam Ecclesiae a vinculo excommunicationis absoluant, quo propter idem negotium nostra es auctoritate ligatus. Iniungentes tibi subdebito praestiti iuramenti, ut ad impetrandam super hoc confirmationem Regiam des operam bona fide. Abbatem vero, dc Conuentum praedictos ab omni decrevimus impetitione cessare, omnemque remittere questionem, quae ipsis aduersus te Comitem super damnis, de iniurijs competebat. Decimis de Dornitiaco dumtaxat exceptis, super quibus eis satisfieri volumus , oc manda .mus. Datum Lateran. secund. Idus April. Pontific. noliti anno sextodecimo. Scriptum est super hoc ... Episcopo, Abbati sincti Victoris, in cancellatio Parisi α uerbu competenter mutatis. Quod si non omnes, dcc. Tu stat et Episcope. Tu denique, dcc.

EPISTOLA XXIII.

Archiepiscopo, oe ibat aucti Pauli Narbonen. π Priori Aburii flagi

Narbonen. Dirces A stis, i MA in Christo filia illustris Regina Aragoniam dialo minibus Montispessulani plenam iniurijs nobis obtulit questi o-nem, qui sicut asseruit redditus loci eiusdem, Castrorum, de Villarum in districtu Montispessulani exilientium ad eandem Reginam de iure spectantes, eisdem a viro suo ... illustri Rege Aragonum titulo pignoris obligatos, contra iustitiam detinent, Ae ei rei dere contradicunt. Cum ipsa pignoris obligatio, ut pote de re dotali .de iure robur non habuerit firmitatis, quae si aliquem sortita fuisset effectum, tanto tempore ipsa rum rerum redditus perceperunt, quod non solum extenuatum est debitum, velum etiam non mo)itam summam pecuniae restitue se tenentur eidem Castrum nihilominus,quod ibidem habebat, funditus diruerunt, inde lapides, MCaementa in maioris contemptus opprobrium asportantes, M ad iura Dominis manibus suis extensis,Notarium,3c Consules in Montepessulano secerunt,contra voluntatem ipsius: Ae in damnum eius pisces venat faciunt in locis alijs,quim consuetum suetit ab antiquo, nomine Consulum, de non Reginae fici n-resbanna de edicta proponi. Praeterea Castium de L iti , quod multis inhabitabatur hominibus, partim ruina, partim incendio destruxerunt, pluribus ex eiusdem toti hominibus iniet sectis. In ijs autem, &aliis eadem asserebat Re-

553쪽

Liber IV. Regest XVI. s s

gina se damna multorum millium marcarum, & plurium solidorum per illorum iniurias incurrisse: qui ctiam tanquam haec non sufficerent ad Giseniam, de quo iam Castro ipsitu, Regmae carissimum in Christo filium nostrum ... illustrem Regem Aragonum expulerunt; ut siceum aduerius eam tacite prouocarent, te ut inter eos contra iura matrimoni j maioris incentivum discord ae luscia tarent,Regem iurare fecerunt eundem, ut Montempessulanum intra biennium Don intraret. Volentes autem eidem Reginae in suo iure ad c ste, qui lumus omnibus in iustitia debitores, discretioni vestrae per Apost. scrip t. mandamu ,quatenus pallibus conuocatis, Zc auditis hinc in)e propositis, quod iustum fuerit appellatione postposita decet natis, facientes quod decreueritis per censuram Ecclesiasticam firmiter obseruari. Plaefatos etiam homines Montis pessulani per eandem centuram appellatione postposita compellentes, ut super expensis, quas propter haec eadem fecit Regina, ipsi latisfaciant ut tenentur. Interim autem eosdem homines ad soluendam ipsi Reginae medietatem omnium reddi tuum patrimon j eius, & vide subtractis satisfaciant competenter per disti ionem Ecclesiasticam , sicut i istum fuerit, sublato appellationis obstaculo compellatis. Testes autem, Sc. Quὀd si non omnes, dcc. Tu frater Alchiepita cope cum eorum altero, dic. Vos denique frater Archiepiscope,&fili Abbas super vobis ipsis, dcc. Datum Lateran. vj. Idus April. Pont. N. Anno sextodecimo.

EPISTOLA XXIV.

Marianens, oe de Salem Aobatibi Basilio. oe Constantiensis D rceston, oe H. sellerario Basiliensi.

CCEDENT invs ad Sedem Apostolicam dilecto filio R. Pimposito Maibacen. 5c Henrico procuratore Marbacensis Ecclesiae,1 Lechum filium R. tituli sancti Stephani in Caelio monte Presby)erum Card. concellimus auditotem. Corana quo pioposuit Praepositus memoratus,quod . um olim de mandato Venerabilis fratris notti l ... Basilie n. Episcopi litte: arum nostraru contra O. maledici um,dere probum, fdus,& verus in teipres coram uniuerso clero, & terrae Nobilibus, Malijs multis astantibus latam i nobis in reprobum supradustum excommunica tionis sententiam constanti mente, ac voce intrepida diuulgaret, Canonici eius ibi occasionem odij mendicante obi eis dilectionis materia poterat abundare, in ipsum unanimiter conspirarunt,&quorumdam laicorum fauore suffulti, eum a Marbacen. Ecclesia iam annis elapsis duobus turpiter eieceivt. Cumque idem Praepositus a rois obtinuerit dari Lure iacensi Abbati, & suis contudicibus nostis litteris in mandatis, ut fratres praedictos per censuram Ecclesiasticana cogerent eidem reuerentiam, & obedientiam debitam exhrbere: necnon ad Uenerabilem fratrem nostrum Meten. Episcopum, tunc, Spire n. nostras litteras

impetrarit,ut quosl bet Imperiales Ecclesiastica districtione compellerer, ne ipsum in aliquo molestarent, ita terim dicti Canonici aduellus eum ad Abbatem

554쪽

346 Innocentij III. Epistol.

Parisien. de suos contudices a Sede Apostolica quasdam litteras impetrarunt. Ijdem vero iudices terminum peremptorium praemitto tes, locum ei allignauere suspectum: & licet tam propter hoc, quam alias causas recusitionis legitime illo tum potuisset iudicium declinare, tamen coram eis in modum exceptionis obiecit ; quod prius deberet restitui, quam aduersariorum petitionibus respondere,clim nec nudus contendere, nec inermem se deberet opponere inimicis; de ne ipsum iudices ad respondendum restitutione non praeuia cogerent, ad Sedem Apostolicam appellauit. Ipsi vero licet tractatum de compolirione prae- iniserint; tandem aduersarijs ipsius Praepositi ab examine Venerabilis fiatris nostri ... Episcopi Basilie n. in quem sub interpositione fidei fuerat a partibus co promissum, ad iudices eosdem reuersis, in ipsum Praepositum absentem, dc non restitutum, lite nullatenus contestata, post appellationem ad nos legitime interpositam depositionis sententiam promulgarunt. Dantes Canonicis de frusto licentiam eligendi alium in pastorem. Vnde petebat idem Praepositus, ut cum ipsa sententia, si sententia dici deberet, contra solitum ordinem iudiciorum fuerit promulgata, denuntiare dignaremur eandem irritam, & inanem, & ipso

plenarie restituto eius aduersarios,periuros,excommunicatos,participantes excommunicatis , dc conspiratores,dc possessiones Ecclesiae contra tenorem confirmationis nostrae minus licitc distrahentes, faceremus per aliquos canonicae subi jci ultioni. Procurator autem Canonicorum proposuit ex aduerso, quod clim Canonici Marbacen . dictum R. super periurio duplici , dissolutione vitae, futtilia subtractione priuilegiorum Ecclesiae, ac dilapidationis vitio, coram di- Abbate Parisie n. te suis contudicibus delegatis a nobis impeterent; ipse demeritis causae diffidens ad exceptiones diuertit inanes, quibusdam causis suspicionis aduertus unum de iudicibus allegatis, in quarum probatione defecit. Iudices autem, ne viderentur mandati Apostolici contemptores, se ad principali,

quaestionis examen exigente iustitia conuerterunt. Nec opus erat, ut eum ad pe titionem restitutionis admitterent, quem dilapidationis obiectu pars altera repellebat: ne daretur ei de in re familiari grassandi facultas. Cum enim de dilapidatione suspectus debeat ab administratione suspendi, memoratus R. euidens dilapidator existens ab ad nilnistrationis petitione leui poterat exceptione r pelli : contra quem ut amoueretur ab ea, daretur actio ad agendum, nec super spoliatione huiusmo si poterat coram ei idem iudicibus litigare, cum ad alios super hoc nostras litteras impetrasset. Praeterea si praepositus idem de spoliatione in modum actionis agebat, Canonicorum quaestio, quae ordine propositionis praecesserat,praecedere terminatione debebat. Quod si spoliatio fuit in mo- du exceptionis obiecta,non propter hoc erat ei restitutio facienda Unde iudices ipsius Praepositi, friuolae appellationis diffugio non obstante, cum esset in litteris nostris appellationis obstaculii interdictum, cognitis causae meritis in eu depositionis sententiam protulerunt. Quapropter dictus procurato stabar,ut sententiam ipsam, pro qua praesumi debebat, donec contrarium probaretur, dignarem ut Apostolico munimine roborare. Nos igitur auditis ijs, de alijspei fidelem narrationem Cardinalis praedicti, quae fuere proposita coram eo, cum non debuerit aduersiis eundem Praepositum spoliatum post appellationem legitimam, mite non contestata procedi maxime occasione litterarum

555쪽

Liber IV. Regest. XVI. 7

quae veritate tacita fuerant impetratae , processum iudicum eorumdem, &quidquid ex eo secutum est, vel ob id, decrevimus irritum, & inane. Ceterum quia se restitui principaliter peti jt Praepositus memoratus, cum constaret ipsum fuisse ab aduersariis spoliatum, nos sententialiter restituentes eumdem, discietioni vestrae per Apost. script. mandamus, quatenus ipsum in corporalem possessionem Marbacen . Praepositurae,sublato appellationis obstaculo, inducatis, &auctoritate nostra defendatis inductum contradictores per censuram Ecclesiasticain appellatione postposita compescentes. Prouiso prudenter, v t si praefatus Praepositus metito fuerit de dilapidatione suspectus, adhibeatis eidem circa cuiaram temporalium duos viros providos, & fideles, sine quorum consilio oc assensu administrationem temporalium nequeat exercere; ne per usum adminis irationis inutilis, bona Marbacen. Ecclesiae dissipentur Deinde super alij quae hinc inde suere proposita, quia de ipsis nobis constare non potuit, vos partibus conuocatis, & auditis quae duxerint proponenda, quod canonicum fuerit appellatione poltposita statuatis. Et si praescripta crimina contra dictum Praepostum legitima probatione patuerint, vos ipsum a regimine Marbacen. Ecclesiae in perpetuum amouentes appellatione remota iaciatis Ecclesiae supradictae de alio viro idoneo in Praepositum per electionem canonicam prouideri. Nullis litteris obstantibus,praeter a Cnsum partium a Sede Apost. impetratis. Quod si nolit omnes, dcc. duo vestrum, &c. Vos denique filij Abbates super vobis ipsis, &c. Datum Laterani viij. Idus April. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA XXV.

LAUDAT REFORMATIONI s PROPOSITUM.

l ILE Tvs filius u Monachus vester,quem in promouendis Ec-: etesiae vestrae negoti js solicitum comperimus, & prudelem, ex pari te vestra proposuit coram nobis: quod in proposito, &desideriol geritis Ecclesiam sanctae Priscae de Monte Aventino ad vestrum

monasterium pertinentem reformare in temporalibus,& spiritualibus ordinare: instituendo Monachos in eadem iuxta B. Benedicti regulam Domino seruituros; dummodo dignitates, & iura quae Monasterio vestro competunt ex eadem vobis, & ipsi Monasterio integra conseruemus. Unde nobis humiliter supplicauit,ut super hoc nostrae voluntatis SeneplGtuin vobis rescribe re dignaremur. Nos igitur propositum vestrum commendantes in Domino, &desiderium fauore beniuolo prosequentes, insinuatione vobis praesentium intimamus, quod cum super eadem Ecclesia nostrum vobis priuilegium concellerimus, gratum nobis, & acceptum existet, si essicaciter intenderitis ad ipsius commodum, & augmentum. Tu denique fili Abbas super teipso ,&c. Datum Late-ran. v. Idus April. Pont. Anno xvj.

556쪽

s48 Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA XXVI.

AD VARIA CAPITA REsCRIBIT.

se icen. Episcopo.

Os TvLAsTi per Sedem Apostolicam edoceri, uti una Sacerdos Ecclesiam habens in via a Dioecesi, & residens in eadem,' domicilium vero, patrimonij ratione, in alia , ibiq; delinquens, ab Episcopo in cuius habet Diceces pati imonium pio delictol ibidem commisso debeat iudicari: praeter tim in causis, quae ossi- cij, seu beneficij priuationem exposcunt. Ad quod breuiter respondemus. inod per Episcopum in cuius deliquit Dioecesi, sententia pi omul- 13ari poterit in eumdem, sed ab Episcopo, in Dioecesi cuius Ecc lesiam Obtiner, erit quoad ipsam Eccletiam huiuimodi executio sententiae facienda. Quaesiuisti pi aeterea, utrum contra quosdam contempta excommunicationis lententia debitas Ecclesijs decimas subii alientes,tibi regiam implorare liceat potestatem, cum ad solutionem ipsarum vix absque sanguinis effusione valeant coarctari. Ad quae tibi duximus res odendum,quod si te de huiusmodi querimoniam simpliciter deponente, Rex cui ad bonorum laudem , di malefactorum vindictam gladius eii commissas , in eosdem rebelles traditam sibi exercuelit potestatem, eorum ei it duri ae imputandum. Coenae teria vero, in quibus excommunicatorum corpora sepeliuntur per suorum violentiam propinquorum ,reconcilianda erunt aspersione aquae solemniter benedictae, sicut in Ecclesitarum dedicationibus consueuit. Procurationes autem quae visitationis ratione debentur , sine manifest , & necessaria causa non exig .s, nisi cum perlonaliter officium visitationis impendis. Tu denique stater Episcope super te ipso,&c. Datum Lateran. iij. Kal Maij. Pont. nostri, Anno sextodecimo.

EPISTOLA XXVII.

UT MANDATARIO APos ToLiCO PRAEBENDAM ASSIGNENT.

POsTOLIC AE Sed is benignitas, quae curam gerit, & solicitudi nem singulorum, suam gratiam specialiter clica illos ampliare teneturaui noscuntur diutius in eius obsequiis laudabiliter in udasse. Dignum est enim, ut ipsius domestici ab eiusdem uberibus repleantur, k sibi eam inueniant assi uentem, quam etiam in benignitatis asiluentia sibi sentiunt exuberantem ignoti. Cu in igitur pro dilecto filio Magistro R. Scriptore nostro , cuius fidelitas, &deuotio in Cancellariae nostraeseruitio est probata, iam tertio vobis scopi erimus, ut eidem quem dudum ad mandatum nostrum nullo sibi beneficio assignato in fiat rem,& Canonicum re cepistis, curaretis tam in domibus,quam in alijs, sciat uni ex vi bs prouidere ac postmodum quibusdam vestium in nostra praesentia constitutis hoc idem iniunxerimus viva voce, graue gerimus, & indignum, quod vos more aspidis surdae aures penitus obturantes, id hactenus essicere non curastis. Volentes igitur

557쪽

adhue, utrum in vobis aliqua obedientiae stintilla remanserit, experiri, Vmuer stati vestiae per Apost. script. mandamus, dc districte praecipimus, quatenus ipsi Magistro, saltem hac vice iuxta praescriptam formam prouidere curetis. Alioquin noueritis nos dilecto filio Magistro Thediso Nuntio nostro per nostras dedisse litteras in praeceptis, ut de bonis Ecclesiae vestrae secundum formam eandem, competentem sibi prouisionem nostra suffultus auctoritate assignet. Contradictores, sit qui fuerint, vel rebelles per censuram Ecclesiasticam, appellati ne postposita compescendo. Tu denique frater Episcope super teipso, e credito

tibi, doc. Datum Laterani. Scriptu estsuper hoc dilectomo Magistro Thedito Nuntio nostro verbis copetenter mutatis.

EPISTOLA XXVIII.

Universis o risii fidelibus per Maguntis. prouinciam confitetulis.

Ur A maior nunc instat neces litas, quam umquam institerit, ut Terrae Sanctae necessitatibus securratur, & de succursu speratur maior, quam Vmquam prouenerit Utilitas, prouentura. Ecce resumpto clamore clamamus ad vos,& pro illo clamamus,qui morien)o voce magna Elamauit in cruce, factus obediens Deo Patriusq; ad mortem Crucis,clamans ut nos ab aeternae mortis eriperet cruciatu. Qui

clamat etiam per seipsum, de diciti, Si quis vuli venire post me, abneget semetipsum, e tollit crucem suam, insequatur me. Ac si diceret manifestius, qui vuli me subsequi ad corona, me quoq; subsequatur ad pugnam, quae nunc ad probationem proponitur uniuersis Poterat enim omnipotens Deus terram illam, si vellet, omnino defendere, ne in manus traderetur hostiles. Posset & illam, si vellet,de manibus hostium ficile liberare,cum nihil possit eius resistere voluntati. Sed cum iam superabundasset iniquitas, refrigescente caritate multorum, ut fideles suos a somno mortis ad vitae studium excitaret, agonem illis proposuit, in quo fidem eorum velut aurum in fornace probaret, occasionem salutis, immo saluationis causam praestando: ut qui fideliter pro ipso certauer int,ab ipta seliciter coroneniater. Et qui ei noluerint in tantae necessitatis articulo debitae seruitutis impendere famulatum , in nouissimo districti examinis die iust im mereantur damnationis sententiam sustinere. O quanta iam prouenit utilitas ex hac causa quam multi conuersi ad penitentiam pro liberatione Tectae Sanctae mancipauerunt saobsequio Crucifixi, & quasi per agonem martyrii coronam gloriae sunt adepti, qui sorte in sitis iniquitatibus perijssent, carnalibus voluptatibus, Ed mundanis illecebris irretitis Vetus est hoc artificium lesu Christi, quod ad suorum salutem fidelium diebus istis dignatus est in nouare. Si enim Rex aliquis temporalis a suis hostibus eiiceretur de re*no, nisi vassalli eius pro eo, non solum res exponerent,

sed personas; nonne cum regnum recuperaret amistum, eos velut infideles danaret, & excogitaret in eos inexcogitata tormenta, quibus perderet male mi lo 3 Sic Rex Regum Dominus Iesus Christus, qui corpus, ic animam, & cetera vobis contulit bona, de ingratitudinis vitio, & infidelitatis crimine vos damnabit , si ei quasi eiecto de regno, quod pretio sui sanguinis comparauit, neglexe

558쪽

sso Innocentij III. Epistol.

ritis subuenire. Selat ergo se culpabi ter durum, & dure culpabilem , quicumque in hoc necessitatis articulo tuum negauerit obsequium Redemptori. Nam M uomodo secundum praeceptum diuinum diligit proximum suum, sicut teipum, qui scit fratres suos fide, ac nomine Christianos, apud perfidos Sarracenox ergastulo diri earceris detineti, ac iugo deprimigrauissimae seruitutis,& ad liberationem eorum essicacem operam non impendit' transgrediendo illius naturalis legis mandatum, quod Dominus in Evangelio declara luti, Quaecumque vultismifaciant vobis homines,in vos facite illis. An forte nescitis , quod apud illos inulta millia Christianorum inseruitute, ac carcere detinentur,qui tormentis innumeris cruciantur 3 Et quidem omnes pene Sarracenorum prouincias usque post

tempora Beati Gregorij Christiani populi possederunt: sed ex tunc quidam perditionis filius Machometus pseudopropheta surrexit , qui per seculares illecebras,dc voluptates carnales multos a veritate seduxit: cuius perfidia, etsi usque ad haec tempora inualuerit, confidimus tamen in Domino,qui iam iacit nobiscum

signum in bonum, quod finis huius bestiae appropinquar,cuius numerus secundum Apocalypsin Ioannis intra sexcenta sexaginta sex clauditur, ex quibus iam penes*xcenti sunt anni completi. Certe praeter priores iniurias grandes, dc graues Redemptori nostro pro nostris offensis a perfidis Sarracenis illatas, nuper in monte Thabor, ubi discipulis suis suturae glorificationis speciem demonstrauit, ijdem perfidi Sarraceni quandam munitionis arcem in confusionem Chi istiani nominis erexerunt, perquam ciuitatem Accon sibi valde vicinam de facili cogitant occupare, ac deinde sine omni contradictionis obstaculo residuum terrae huius inuadere, cum sit vitibus, B: opibus pene penitus destituta. Eia igitur, dilectissimi fili j, dissensiones,&aemulationes fraternas in pacis, de dilectionis sedera commutantes accingimini ad obsequium Crucifixi: non dubitantes pro illo res exponere, ac personas, qui pro vobis animam suam posuit, dc sanguinem suum sedit. Certi pariter, de secuti, quod si vere penitentes fueritis, per hunc temporalem laborem, quasi quodam compendio, ad requiem peruemetis aeternam. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia, 5: Beatorum Apostoloruin

Petri, dc Pauli auctoritate confisi , ex illa quam nobis Deus licet indignis ligandi, atque soluendi contulit potestatem,omnibus qui laborem istum in proprijs

personis subierint, ω expensis, plenam seorum peccaminum, de quibus veraciter fuerint corde contriti, de ore consessi, veniam indulgemus, te in retii buri ne iustorum salutis aeternae pollicemur augmentum. Eis autem qui non in re

senis proprijs illuc accesserint; sed in suis dumtaxat expensis iuxta facultatem, de qualitatem suam viros idoneos destinatini, ε illis smiliter, qui licet in alienis

expensis in proprijs tamen personis accesserint, plenam suorum. concedimus veniam peccatorum. Huius quoque re inissionis volumus, de concedimus esse

participes, iuxta quantitatem subsidii Be deuotionis affectum, omnes qui ad tabuentionem ipsus Terrae de bonis suis congrue ministrabunt. Personas quoque ipsorum, de bona ex quo Crucem assumpserint, sub Beati Petri, de nostra protectione suscipimus. Neenon de sub Archiepiscoporum, te Episcoporum,dcomnium Praelatorum Ecclesiae Dei defensione consistant, statuentes, ut donec de ipsorum obitu, vel reditu certissime cognoscatur, integra maneant, dc quieta

consistant. Quod si quisquam contra praesumpserit per Ecclesiarum Praelatos

559쪽

Liber IV. Regest XVI. ssi

appellatione post polita censura Ecclesiastica compescatur. Si qui vero proficiscentium illuc ad praeliandas usuras iuramento tenemur astricti, creditores eorum per Ecclesiarum Praelatos,ut remittatur eis praestitum iuram ctum, oc ab

usurarum exactione desistant, eadem praecipimus distructione compelli. Quod si quisqua creditorum eos ad solutionem coegerit usurarum, eum ad restitutio neni earum simili cogi animaduexsone mandamus.Iudaeos vero ad remittendas

ipsis usuras per secularem compelli praecipimus potestatem, & donec illas rem serint, ab uniuersis Christi fidelibus, tam in mercimonijs, quam in alijs per e

communicationis sententiam eis omnino communio denegetur. Vt autem Tet

M Sanctae subsidium diuisum in plurimos facilius impendatur,obsecramus omnes, de singulos per Patrem, & Filium, de Spiritum Sanctum, unum, solum, verum, unum ternuin Deum postulantes, vice Christi, pro Christo, ab Archiepiscopis, de Episcopis, Abbatibus, de Prioribus, de tam Cathedralium, quam aliarum Conventuatiunt Ecclesiarum Capitulis,dc Clericis uniuei sis, necnon Ciuitatibus, Villis, & oppidis competentem numerum bellatorum, cum expensis ad triponium necessarijs secundum proprias facultates. Et si ad hoc unum quodlibet non suΓcerit, plura coniungantur in unum; quia pro certo speramus, quod personae non deerunt, si expenta non desint. Postulantes hoc ipsum a Regibus, de Principibus, Comitibus de Baronibus, aliisque Magnatibus, qui sorsitan per seipsos personaliter non accesserint ad obsequium Crucifixi. A Ciuitatibus vero maritimis nauale subsidium postulamus. Et ne alijs onera grain,& importabilia imponere videamur, quae digito nostro mouere nolimus,protestamur veraciter coram Deo,quia quod ab alijs exigimus faciendum, hoc ipsi prompto animo ficiemus. Clericis autem ad hoc negotium necessarijs prouidimus indulgendum, ut omni contradictione cessante, beneficiorum suorum prouentus propter hoc valeant usque ad triennium pignori obligare. Quia veto subsidium Terrae Sanctae multum impediri, vel retardari contingeret, si ante susceptionem Crucis examinari quemlibet oporteret,an esset idone is,&sufficiens ad huiusmodi votum personaliter prosequendum, concedimus, ut regularibus personis exceptis, suscipiant quicumque voluerint signum Crucis; ita quod cum umgens necessitas, aut euidens utilitas postulauerit, votum ipsum de Apostolico possit mandato commutari, aut redimi, vel differri. Et propter eandem causam renustiones, id indulgentias hactenus a nobis concessas procedentibus in Hispaniam contra Mauros, vel contra haereticos in Prouinciam reuocamus: maxi

me cum illis concessae suerint ad tempus quod iam ex toto praeteri jt; de istis ob causam, quae iam ex maiori parte cessauit: utroq; negotio per Dei gratiam adeo prosperato, ut vehementem instantiam non requirat: de si forte requireret, nos ingruenti hecessitati'spicere curaremus. Concedimus tamen, ut huiusmodi remissiones,&indulgentiae apud Prouinciales remaneant, de Hispanos. Caeteri quia cursat ij, de piratae nimis impediunt subsidium Terra Sanctae capiendo, spoliando transeuntes ad illam, de reuertentes ab illa, nos eos, id principales adiutores , M sautores eorum excommunicationis viliculo innodamus, sub interminatione anathematis inhibentes, nequis cum eis scienter communicet in aliquo venditionis, vel emption contractu: bc iniungentes Rectori bos Ciuitatum, di locorum suorum, utem ab hac iniquitate reuocent, dc compescant.

560쪽

ssa Innocentij III. Epistol.

Alioquin, quia nolle perturbare perueisos nihil est aliud, quam fouere: nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare, nos in

personas, de terras eorum seueritatem Ecclesiasticam curabimus exercere; cum tales non minus quam Sarraceni aduersentur nomini Chiistiano. In novamus praeterea excommunicationis sententiam in Lateran. Concilio Promulgatam aduersas eos,qui Sarracenis arma, serrum, oc ignamina deserunt galeam,q usq; in piraticis Sarracenorum nauibus curam gubernationis exercent, eosque rerum suarum priuatione multati, oc capientium seruos, si capti fuerint, fore censemus praecipientes ut per omnes urbes maritimas diebus Dominicis, de sestiuis huiusmodi sententia publice innovetur. Verum cum longe plus de diuina clementia, quam de humana potentia confidere debeamus, oportet nos in tali con- fluctu non tam corporalibus armis, quam spiritualibus dimicare. Ide6que statuimus,& mandamus, ut singulis mensibus semel fiat generalis processio seorsum virorum, ac seorsum, ubi fieri poterit, mulierum, in humilitate mentis, det corporis, cum deuota orationum instantia postulantium, ut misericors Deus auferat hoc a nobis confusionis opprobrium, liberando terram illam, in qua via uersa redemptionis nostrae sacramenta peresit, de manibus paganorum restia tuendo eam ad laudem, te gloriam nominis sui sanisti populo Christiano: Prouiso prudenter, ut semper in ipsa processione verbum salutiferae Crucis cum diligenti exhortatione populo proponatur. Orationi vero ieiunium,& eleemosyna coniun antur, ut ijs quas i alis facilius, de celerius ipsa volet oratio ad piissimas aures Dei, qui nos clementer exaudiat in tempore oportuno. Singulis quoque diebus intra Missarum solemnia poli pacis osculum, cum iam pro peccatis mundi offerenda, vel sumenda est holita salutaris, omnes tam viri, quam mulieres

humiliter prosternantur in terram, δ: a Clericis Psalmus iste, Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, alta voce cantetur, quo cum hoc versu deuote finito; Exurgat Deus, in dispentur immici eius, fugiant a facie eius, qui oderunt eum sacerdos qui celebrat orationem .istam super altare decanici.

DE vs qui admirabili prouidentia cuncta di ponis, te suppbriter exoramus, ut te

ram , quam Unigenitus plius tuus proprio languine consecrauit , de manibus inimicorum crucis eripiens, restituas cultui chrastiano , vota Melium ad eius liberationem instantium misericordi ut dirigendo in viam sal tis aeternae. Per eundem Pomonum n

situm, ta c. IN illis autem Ecclesjs, in quibus conueniet processio generalis, truncus concauus statuatur tribus clauibus consignatus; vna penes sonestum Presbyterum, alia penes deuotum laicum, de tertia penes aliquem Regularem fideliter conservandis, in quo Clerici, de laici, viri, oc mulieres eleemosynas suas ponant in Terrae Sanctae subsidium conuertendas , secundum dispossionem eorum, quibus haec fuerit licitudo commissa. Porro super processu, Miransitu modesto, oc ordinato,congruo loco,oc tempore faciedo nondum opor tet aliquid definire,donec exercitus Domini Cruce signetur: sed tunc pensatis undiq, circunstant ijs, quaecumq; viderimus oportuna,de prudet una viroru consilio statuemus. Ad h*c igitur exequenda dilectosfilios...de Salem.&...quonda doNouocastro

SEARCH

MENU NAVIGATION