Innocentij tertij pontificis maximi Epistolarum libri quatuor, regestorum 13. 14. 15. 16. Ex ms. Bibliothecae Collegij Fuxensis Tolosae. Nunc primum edunt sodales eiusdem Collegij, & Notis illustrat Franciscus Bosquetus Narbonensis ICtus. Cum duplici

발행: 1635년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

Liber IV. Regest XVI.

λ ensi Archiepiscopo, oe Susaganeis eius.

T si Apostolatus ossicium nos uniuersis conitituat debitores, Merga omnes paternum affectum gerere teneamur: Regnum tamen Franciae praerogatiua quadam diligimus caritatis , utpote quod prae caeteris mundi Regnis , Apostolicae Sedis, ac nobis obsequio sum semper extitit, & deuotum. Ideoque ab eodem regno specialiter amouere cupimus scandala uniuersa, quae contra illud diuinae possent maiestatis oculos prouocare. Noueritis autem ad nostram audientiam peruenisse, quod eiusdem regni homines,quasi ex consuetudine generali frequenter ex ira, α interdum animi leuitate, quibusdam utuntur nefandis, & hori ibilibus tur mentis: bc cum veritas doceat per seipsam, non esse iurandum per terram, quia scabellum est pedum Dei, ipsi non solum per diuinos pedes, & manus iuraienon metuunt, velum etiam ipsius Christi,& sanctorum eius sectetiora membra linguas aci 1leg perici utantes,ea non sormidant intonare iurando, quae nos scribendosum i velit, nominare. Cum igitur sacri canones in praesumptores huiusmodi coost v mi g aues poenas, de Episcopos nihilominus, qui tam emen

dare neglς incoisse satis acerrimc arguendos, Fraternitatem vestram monendam

duximus attentius, & hortandam per A post. vobis script. praecipiendo mandantes, quatenus subdi tis vestris, ut ab huiusmodi temeritate desistant, curetis districtuis inhibere: & inhibitionibus comminationes addendo, eorum praesum- p ionem taliter corrigatis, quod diuini nominis Zelus vos tangere videatur, dc eorum temeritas diuinam contra ipsos, dc regnum praefatum non prouocetvltionem. Vos denique fratres Archiepiscope, di Episcopi super vobis ipfs,&c. Datum Lateran. ij. Idus Mariij, Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA IV.

Episeopo Florentis. π Priori Camaldulen. π Magistro A. Tl an. stri Florentis.

V M olim nuntius dilectorum filiorum . . . Praeposti, & Canonia, corum Aretin. in nostra piaesentia constitutus, sententiani quam super electione facta de ipso Praeposito in pastorem Ecclesiae Are - tin. Venerabiles fratres nostri Archiepiscopus Rauennas,& Epi C ' copus Liuien .delegati a nobis prodicto Pr posito promulgarant, postularet auctoritate Sedis Apostolicae confirmari. Magistro R. Procuratore pariis alterius, praeter alia cotra modum electionis ipsius, di proce itum iudicum praedictorum obiecta proponente, ipsum Praepossitum in Ecclesiam Aretin. ingressum simoniacum habuisse,ac tempore quo de ipso suit electio celebiata,excommunicationis fuisse vinculo innodatum, & natalium pati desectum: quia Xx ψ

532쪽

5z4 Inhocentij III. Epistol.

nobi, super ijs non poterat fieri plena fides, vobis dedimus in mandatis, ut tam super processum iudicum, dc electionis modo, quam super obstaculis alijs, quae

partes ducerent proponenda, receptis probationibus eorundem, ipsas sub ve siri, sigillis fideliter nobis transmitteretis inclusis: praefigentes partibus terminum competentem,quo nostro se conspectui praesentarent sententiam recepturae. Adiecimus etiam,quod testes quos Vtraque pars super modo electionis,procellii iudicum, & alijs quae crimina non contingerent, ducerent nominandos, si se gratia, odio, vel timore subtraherent, per censuram Ecclesiasticam appellatatione postposita cogeretis vetitati testimonium perhibere. Partibus itaque in nostra praesentia constitutis, narratione, ac responsione,alii 'ue partium confestasionibus super processu iudicum, & modo electionis auditis, cum velletis, sicut ex litteris vestiis accepimus, ad aliorum inquisitionem procedere, a parte Pr positi fuit obiectum, se non teneri super alijs se respondere, cum haec, sicut dice bat, coram primis iudicibus obiecta fuerint, nec probata: praesertim cum induciae datae ad haec probanda fuissent, & super ijs pars eadem protestata fuerit coram vobis, quod absque sui praeiudicio super articulis alijs responderet: de adie- eit ei non debere obelle, si nuntius eius cum aduersario litteras impetrauit, qui non ad hoc, sed tantum ad impetrandam confirmationem sententiae fuerat destinatus. Quibus pars aduersa respondit, quod cum haec sub iudicibus memoratis, in modum exceptionis dilatoriae fuerint ad iudicium declinandum obiecta,

quod etiam pars altera concedebai,contra personam nihilominus ipsius Praepositi ad exeludendum eum a dignitate poterant peremptorie nunc opponi; prae settim cum nuntius partis Praepositi, in litteris impetratis cum aduersario com uenisset, & primo vobis praesentasset easdem, ac vos sorma cogeret litterarum.

Addidit insuper,quod pars Praepositi contestando litem approbasse litteras, &a dilatorijs exceptionibus recessisse liquido videbatur: quod pars aduersa negabat cum super alijs respondendo, ut dictum est, de iure suo circa exceptiones huius. modi fuerit protestata; & sicut dicebat, commissionis litteras approbare pro parte, ac pro parte poterat reprobare. Quia vero super ij diuersi videbantur di uel si sentire, quid vobis sit faciendum postulastis per Sedem A postolicam edo

ceri. Quaeremes nihilominus, an desectus natalium, & excommunicatio iudicari debeant ad crimina pertinere, cum de crimine non fit ij, sed patris agatur in primo, & de poena criminis in secundo,ut sc instrui valeatis,utrum super ijs nominandos testes secundum formam praecedentium litterarum debeatis compellere perhibere testimonium veritati. Quaesiuistis etiam, si ad testimonium debeat Archidiac. supradictus admitti, cum per procuratorem agant idem, & eius socij coram vobis. Nolentes igitur per tales inutiles, & vanos anfractus decisionem causae in gravamen Ecclesiae Aretin. differri, per Apost. vobis script praeeipiendo mandamus, quatenus non obstantibus huiusmodi vanis, di stiuolis o 'easionibus secundum serma vobis datam procedatis in causa:testes in praemissis articulis, illo de simoniaco ingressu dumtaxat excepto, ad perhibendum test monium veritati percensura Ecclesiasticam copellentes; cum & si a criminibus forte descenderint, quoad istud negotium crimina non contingant. Archidi coni vero testimonium, cum pro parte ipsius, εc sociorum eius, non per eum, sed per procuratorem agatur: &in causa Ecclesiarum suarum clerici etiam ad-

533쪽

Liber IV. Reges LXVI. Sas

uersus extraneos admittantur, cur in hac repelli debeat, nisi aliud rationabi jeobulet,non videmus.Tu denique frater Episcope super teipso, &c. Datum Laterani ij. Idus Mariij. Pont. N. Anno sextodecimo.

EPISTOLA V.

schiepiscopo Turdegalen. π Episcopo Agenen. ω Albati Chiriacen.

genen. Dirces. V M gemitus Ecclesiae Auxitan. gementis sub nocte cecitatis sui Archiepiscopi,& plorantis olim ad aures Apostolicas ascendisset,

a multis nobis multotiens inculcatis; eumdem Archiepiscopum monuimus diligenter, ut cum ad Pontificalis curam regiminis se deberet cognoscere minus aptum, suam de aliorum salutem lucris temporalibus anteponens, & compatiens Ecclesiae memoratae,quae sub umbra eius graviter in spiritualibus, de temporalibus erat lapsa,Pontificalem curam spontaneus resignaret. Venerabilibus fratribus nostris ... Archiepiscopo Narbonen.5c bonae memoriae ... Vticen Episcopo, Apostolicae Sedis Legatis nostris dantes litteris in mandatis, ut ipsum ad id inducere procurarent. Sed idem A chiepiscopus citatus pluries ab eisdem, non solum ad ipsos accedere non curauit: verum etiam,sicut nobis innotuit per ipsius litteras Narbonen.cum excommunicatus fuerit ab eisdem, diuina in animae suae periculu celebrare ossicia non

desistit,praeesse quidem desiderans, non prodesse; cum non modo subditum sbi

populum iuxta pontificale officium non erudiat, quin imo detestabilis vitae, accouersationis exemplo inficiat, & corrumpat, tot circumdatus flagiti js,& opertus, ut si etiam correctioni vellet intendere subditorum, & bona praedicare opera, quae non agit, itis verba sua operibus impugnante, ad eum reuerteretur vacuus sermo eius; cum cuius vita despicitur, etiam praedicatio contemnatur. Et ut de multis,quae obi jciuntur eidem aliqua exprimamus, haereticorum esse dicitur receptator, dc fautor,aleator, & dilapidator notissimus, simoniacus etiam, deperiurus; atque adeo deditus ad carnalium flagitia voluptatum, ut sicut aqua eL fusus, incestuosa quoque commercia non euitet. Luget ergo non solum Ecclesia,verum etiam tota Dioecesis,quin imo tota Prouincia Auxitana, cum ide quaerens in ovibus solummodo lac, & lanam, nec curans gregem sibi creditum papcere, sed seipsum, infirma nequaquam consolidet, vel reducat abiecta, confracta non alliget, & perdita non requirat: sed cum austeritate imperans,dc potentia, factus sit illis odor mortis in mortem, quibus se odorem vitae in vitam de buerat exhibere. Propter quod Capitulum ipsius Ecclesiae nobis humiliter supplicauit, ut eorum miseriae miserentes ad radicem huiusmodi sterilis, immo pestiferae arboris securim tandem apponere, ac in eadem Ecclesia plantare arborem fructiferam dignaremur. Licet autem idem Archiepiscopus in nostra praesentia constitutus nuntium destinauerit, qui quandam inanem appellationem, di aliquas frivolas excusationes proponere conaretura, nec tamen diei, conqueratur Ecclesia, quod usque ad raucedinem saucium clamans non fuerit exaudi.

534쪽

s 26 Innocenti j III. Epistol.

ta, & quaerens non inuenerit consolantem; & nos quibus esse dictum credimus in propheta; Ecce constitui iesuper gemes, in regna, ut euilias, in dispes, aedifices, a que plantes, ossicium nostrum negligere videamur eundem Archiepiscopum cum iu-

per criminibus multis, dc grauibus sit publice infamatus, & habeatur nihilominus de grauidi lapidatione suspectus, ab administratione spiritualium, &temporaliu duximus suspendendum. per Apost. scrip. praecipiendo mandantes,quatenus si legitimus accusator, vel etiam denuntiator apparuerit contra eum inquiratis super praemissis, de alijs quae aduersus eundem proponi coligerit solicite veritatem; & sit eum constiterit aliqua, seu aliquid quod ad depositionem susE-eiat, commisisse, in eum depositionis sententiam sublato appellationis obstaculo proferatis ; & faciatis Ecclesiae lupradictae per ipsius Capituli electionem

canonicam,cum consilio vestro, de persona idonea prouideri. Si vero infla mensem post denuntiationem vestram contra ipsum, nec accusator, nec denunti tor et a apparuerit; cum frequctes clamores, qui ad nos de ipsus actibus ascenderunt, dissimulare ncc debeamus ulterius, nec velimus. Vos eidem purgationem canonicam cum quinta manu vicinorum Episcoporum, qui eius vitam, de

conuersationem nouerint indicatis: eundem nisi secundum formam praedictam infra unius mensis spatium se purgauerit, a iam dicta Ecesesia penitus amouentes. 8c de persona idonea prouideri facientes eidem, iuxta formi superius comprehensam. Taliter autem mandatum Apostolicum exequamini, quὀd telus domus Dei vos comedere comprobetur. Quod si non omnes, dcc. duo vestrum, dic. Vos denique fratres Archiepiscope&Episcope, super vobis,&c. Datum Laterani xij. Kal.Iunij. Pont. N. Anno xvj.

EPISTOLA VI.

VT AD MELIOREM FRvGEM, ET DECEsso Ru M svo RuM EXEMPLA REUERTANTUR.

Vniuersis Albatibus, oe Prioribus Cluniaren. Orae ad Veneralec a ulum conuenientibus. I diligenti meditatione pensabitis, qualiter vita monastica subprimis Ordinis patribus pullulauit,&palmites longe lateque producens ad mortifera circum quaque venena pellenda, flores bonorum operum protulit, & boni nominis effudit odores: peruigili cura studebitis eorum inhaerere vestigijs, per quos in deserto mundi huius plantata est, &sructificauit in pluribus vitis Monasticae honestatis. lj nimirum monastica frugalitate contenti, dc optimum ponentes in pau pertate principium, assecuti sunt in Domino totius lassicientiae complemetum, Ecclesiarum Praelatis accepti, ante Reges, & Praesides vita, de merito gloriosi. Nunc autem quod merentes dicimus, id si non a cunctis in omnibus, a plerisque tamen ex vobis in pluribus dicitur declinatum: in tantum quod contra Vestri ordinis regulam manu nimis auida colligentes, ubi forsitan non sparsistis, dum loculos proprios replere nitimini, bona Ecclesiarum, quae vestro committuntur regimini,vacuatis. Sic ambitioni vacantes,quod in locis quibus praeestis, errenae paupertatis opes quaeritis, non opem impenditis consilij salutaris. Ecce inter alia

535쪽

Ioca vestra praesectiu culpa depressa, Prioratus de Caritate, qui olim in spiritualibus storens, in temporalibus abundabat,tanta corruptela marcescit,& tam ari . da deprimitur paupertate, quod nisi aliorum releuetur auxilio, vix adiicere poterit ut resurgat. Alias etiam sicut accepimus, tam in vobis, quam alijs curae vestrae commissis adeo perniciosi facti estis exemplo, quod antiquis pavibus loco tantum, & habitu, non praerogativa virtutum videmini successisse. sed eo plures contagio corruptionis toficitis, quo pluribus illi,quorum loca tenetis correctionis exempla vitae magisterio exhibebant. Ne vero indigne illorum priuileg js gaudeatis, quorum non seruatis in moribus disciplinam , per Apollolica vobis 'scripta mandamus, quatenus incipientes facere, quod posti tis liberius edocere, in vobis, & subditis haec de ijs smilia corrigatis,tantoque plus lucean t opera vestra bona coram hominibus, ut glorificent Patrem vestru, qui est in coelis quanto magis mala praeterita facti euidentia publicauit: & ubi maior uina praecessit, ibi maioris reparationis solicitudo sequatur: & damnum quod diuulgata malitia intulit, manifestae bonitatis suffragio restauretur. Quia vero idtegrum consueuit esse iudicium, quod plurimorum sententijs confirmatur: & quae prosech. im communem respiciunt, tractari solent melius in communi, annuatim interesse Capitulo Generali omni occasione postposita studeatis, quae ibidem se- cundum Deum ,& Beati Benedicti regulam fuerint instituta firmiter seruaturi: α tam in ijs, quam in alijs dilecto filio . . . Abbati Clunia cen. tanquam deuotis iij patri,& membra conuenientia capiti obedientiam, v reuerentiam debitam

impendentes,circa reformationem Prioratus de Caritate manum auxili j dc comst ij apponatis, tantaque in praemissis diligentia vigiletis, quod nec in vobis pereulpam, nec in subiectis per negligentiam offendentes corrigatis in posterum quod in praeterito commisistis. Vos denique si iij Abbates super vobis ipsis, &c. Datum Laterani,Idib. Marti j, Pont. N. Anno sexto decimo.

EPISTOLA VII.

triarchae Hierosolymitan. Apostolica Sedis Legato.

OLICITUDINEM tuam in Domino commendamus,ed quod circa Terrae Sanctae prosectum adeo solici tu ,& studiosus existis; ut ei tam in spiritualibus , quam temporalibus, te pro viribus exhibeas fructuosum. Accepimus sane per litteras tuas , quod post quam Venerabilis frater noster . . . Episcopus Sidonien . iter arripuit ad Sedem Apostolicam veniendi, Tua... Rege illustri Armeniae multa plerias humilitate verborum litteras recepisti, quibus significabat se pro reuerentia nostra ad consilium, & precum tuarum instantiam, pacem cum Templarijs reformasse, querelis eorum satisfaciens competenter; dc quoniam per excommunicationis sententiam diu fuerat ab Ecclesia separatus, unde se plurimum contristari dicebat , absolutionis benescium humiliter postulabat. Supplicans ni .hilominus, & instanter, ut sicut a nobis receperas in mandatis. . . Comitem Tri

politan. ad faciendum sub examine tuo, Nepoti suo iustitiam de Antiochia, de

536쪽

8 Innocentij III. Epistol.

:- τὰ lesiastica. si opus esset, districtione compelleres: cum idem su i ijs paratus existeret, iub tuo iudicio litigare. Versim cum prae- omilem conuenisses, ut pro tantis malis, tantssque periculis euitandis, et e fi controuersia iuxta madatum, di dispositionem nostram ad iustitiam

se offerret espondit se Antiochiam ab Imperatore Constantinopolitan .tenere, nec sibi videri tutum,aut iustum,ut de ipsa conuentus in alterius,quam eiusdem Domini sui iudicio responderet. Addidit etiam ipsum Imperatorem hanc a nobis indulgentiam impetrasse, ut deinceps Comitem non cogeremus eumdem

de Antiochia sub Ecclesiastico iudice litigare. c d autem superiis tibi e et aetendum, certificari responso sedis Apostolicae postulasti. Ad quae se duximux

respondendum, quὀd cum memoratum Regem Armeniae proster grauissimam rassensam. Quam Deo, dc Ecclesiae Antiochenae asseritur intulisse, mandauerimus te huius mandati susceptionem ex alia causa ligatus non suerit, quoad illam, qua modo tenetur, secundum sormam Ecclesiae beneficium ei absolutionis impendas iniungens eidem quod de iure fuerit iniungendum. Super eo vero, quod a

Comite Tripolitan. Antiochia, & principatu eius petit sibi pronepote suo vi- stitiam exhiberi, per graue delictum quod commisit ibidem, reddidit se ad praesem Lignum, ut ad tempus ci auxilium Ecclesiae denegetur, qui contra eam ad atrocem iniuriam manus praesumptuosas extendit. Illud autem quod praesa tus Coines Tripolitanus nos Imperatori Constantinopolitan. asserit indulsisse, non dubites penitus esta falsum: & quod dicit se non teneri de Antiochia, de principatu eius Ecclesiasticum subire iudiciu reputes omnino friuolu, & mane

UT ABBATEM NERITO N. AD RECiPIENDUM MONACHUM

Episeopo Licten. γ Priori Sancta Mariae Rocca Matura Issi ruontis.

VM ... Abbati Neritonen. nostris dederimus litteris in mandatis, ut A. Monachum suum reciperet, salua ordinis disciplina:

idem mandatum nostrum,S: monitiones Venerabilis fratris no- ibi. . . Castren . Episcopi, 5 aliorum quos monitores deputaueramus eidem,praeteriens aure sui da; id essicere non curauit. Praeterea utens pontificalibus indumentis, ossicium quoquetonti cis non metuit usurpare: Confirmando pueros, Crucem in populo faciendo lo-lemnem, subditos sibi benedicendo Abbates, & minores etiam Ordines Conte rendo, afferens super his se nuper a nobis priuilegium impetrasse, silc ut dilectus filius ... Neritonen. Archidiac. per quem de ijs inquiri mandauimus , perluas nobis litteras plepius intimauit. Ideoque discretioni vest. pcr Apon.acriri. mandamus, quatenus ipsum ut Monachum, salua ordinis disciplina,recipiat antedictum, per censuram Ecclesii asticam appellatione postposta compellentes, auctoritate nostra iniungatis eidem, ut usque ad duos menses nostro se con pectui repraesentet, qua ratione praedicta exerceat ostensurus. Quod si forte iuxta praedictum terminum ad nostram venire praesentiam non curarit,vos ipfum ex tunc

537쪽

ad id per suspensionis sententiam, sublato appellationis obstaculo, compellatis. Tu denique scater Episcope super teipso, occ. Datum Laterani xj. Kal. Aprilis.

Pont. N. Anno sextodecimo.

EPISTOLA IX.

REDIMENDI DECIMAS A MANI Bus LAICOR v ΜFACvLTATEM CONCEDIT.

Capitulo Suessionen.

Rasini v M Duoris Apostolici petitiones illae merentur, per quas ius non laeditur alicuius, de alteri subuenitur. Postulasti sancvobis a Sede Apostolica indulgeri licetiam redimendi decimas, quae infra metas parochiarum vestrarum in seudum a laicis detinentur. Nos autem volentes super hoc Ecclesijs, quibus huius. modi debentur decimae prouidere, praeserit eas volumus in redemptione talium decimarum: quod si nolint,vel forte non possint,redimendi eas ad opus illarum Ecclesiarum vobis concedimus facultatem; prouiso nihilominus, ut cGnsueta se tuitia ad quae laici pro decimis illis Eccles ijs tenebantur, etiam post contractum talis venditionis impendant, cum ad eos pretium perueniat earumdem. Nisi sorte tam modico pretio velint esse contenti,quod ob hoc Ecesesiae ab exactione seruitiorum illorum, tamquam pro redemption e maioris in comodi co-mode valeant abstinere.Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere,vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem, dcc usque, incursurum. Datum Laterani xij. Kal. April. Ponti N. Anno sextodecimo.

Lundon. orchie sim , Apostolica Sedis Legato.

E R tuas nobis litteras intimasti, te quemdam filiarium in vinculis detinere, qui Sedis Apostolicae mentiens se legatum,nomine, ac ossicio Episcopi usurpatis, in multis pontificale praesumpsit officium exercere, super quo tibi rescribi desideras nostrae beneplacitum volutatis. Nos igitur solicitudinem tuam in Domino commendantes, fraternitati tuae per Apost script mandamus, quatenus quidquid factum est taliter ab eodem denuntians habendum penitus pro insecto, ipsum, sicut caram Eabes gratiam diuinam, te nostram, perpetuo e Ic eri facias mancipari, pane doloris, dc aqua angustiae sustentandum. De alijs vero, qui sicut asseris staspecti habentur de crimine salsitatis, diligenterinquiras, Ic quos inueneris ense tales, punias appellatione remota, secun tum constitutionem a nobis editam

ad falsariorum malitiam eonfutandam. Tu denique frater Archiepiscope super teipso, dcc. Datum Laterani xij. K ab April. Pont. N. Anno sextodecimo.

538쪽

Innocentij III. Epistol.

EPISTOLA

SENTENTIAM sv PER MODO PRO RATIONIS CONORMAT.

i V M olim causam quae inter te ex parte una; & Clericos Castrit Musculi Veglen. Dioecesis ex altera vertebatur, super eo, quod afferebas dictos Clericos te quotiens ad ipsos accedis extra por tam Castri debere cum processione recipere: ac tam tuis, quam sociorum equis annonam ministrare ni domo, dc ipsos in pascuis custodiret emendaturos sit eorum aliquem quoquo modo Perdi contingeret ; ectibi, ac tuis, si ultra v num diem in quo te debent integre procurare, moram ibi dem duxeris faciendam, usque ad diem quartum panem , dc vinum procurati nis nomine praebituros: afferens nihilominus eosdem tibi sicut laicos, potest tibiis secularibus ad banna teneri, & te a Spaleto usque Venetias, cum illuc ire volueris, proprijs debere sumptibus nauigio deportare. Abbatide Mella, dc ... Plebano Sanctae Mariae Maioris Iadertin. Zc... Archidiac. Ueglen. sub certa sorina duxerimus committendam .ijdem cognitis causae meritis dictos Clerico ad praedicta omnia optuenda tibi sententialiter condemnarunt; quorum se tentia per Venerabilem fratrem nostrum Episcopum, d dilectum illium. . Ar chidiac. Poten. auctoritate nostra postmodum extitit approbata.. Verum ipsis Clericis ad Sedem Apostolicam prouocantibus, ic partium procuratoribus de mum propter hoc in nostra praesentia constitutis; nos auditis, quae suerunt pro possit a per eosde, Venerabilibus fratribus nostris ... Stragurien .ec ... Noue Episcopis,& dilecto filio . . . Abbati S*ncti Damiani ride' in Dioeces dedisse recoliamus in mandatis, ut inquirentes saper totius causae processu in litteris tunc dire ctis ad ipsos plenius comprehenso diligentius veritarem , causam ipsam at praesentiam nostram remitterent sufficienter instructam. , praefigenites partibus te i minum competentein, quo se nostro conspectili praesetita ent sententiam re- cepturae. Cum igitur procuratorcs partia nuper ad nostram praesentiam accensissent, processum iuditu eorumde ab eis te piocuratoribus nobis exhibitu, per dilectu filium nost tu. . . P.tituli sanctae Ceciliae Presbyt Card examinari fecimus diligenter de eode per relatione Cardinalis ipsius plenius intellecto, sententii a praefato Abbate de Melta, de eius coiudicibus pro te lata de fratrisnostrotu consili b duximus eo firmanda. Nulli ergo omnino hos num liceat hiae. pagina no

NTER caetera quae contingebant antiquis patribus in figuram, & adi doctrinam nostram Apostolo attestante sunt scripta, Dux Israelitici

populi Moyses in deserto pulchre praesente statum Ecclesiae figurauit,

539쪽

qui cum nequaquam sussiceret uniuersas eiusdem populi discutere quaestiones, ne solus inani conium plus labore deficeret, populo inutilitei expectante, vii os providos, oc Deum timςntes elegit, qui populi querimonias audientes iudicarent tantummodo leuiora; maiora vero eius examini reseruat ei v. Vniuei sorum

etenim conditor, qui omnia simul ab aeterno prouidit,sciens Saciolanctam Romanam Ecclesiam futuram caput omnium fidelium, dc m agili ram, eius passo rem per quem populum suum ad repromissionis terram, ei videlicet in qua Pro pheta suam esse desiderat portionem, per huius mundi solitudinem pioperantem regere disponebat, iam tunc benignius insti uere dignabatur, qlialiter conditionis humanae lex, hominem simul in diuersis locis existere , aut ad loca te motiora transvolare subito non permittit, redimeret tarditatem, tua videlicet

onera dispensando per alios, de quae per seipsum non posset per Legatos suos, vel

delegatos iudices exequendo: ut sic multis vocatis in partem solicitudinas, pencs eum plenitudo consisteret potestatis, dc nequis contra eius potestatem temercaliquid attentaret, per poenam Core, Dathan,& Abiton, qui contra ipsum Moysen, stimulante inuidia calcaneum erexerunt, liquido praemonstrauit,qua damnatione, vel interitu digni forent, qui Romani antistitis iurisdictionem piae sumerent impedire. Haec ii Pictauen. Episcopus diligenti, de debita meditatione pensaret, nec diceret, quod in sua vellet dioecesi Papa esse, nec delegatos a nobis iudices, quominus coinmissa sibi exequerentur negotia ; immo nos verius in eisdem temere impediret. Sed ipse dilecto filio . . . Priori sanctae Radegundis Pictauen. ad ea quae sibi exequenda commisimus, non solum obiecit obstaculum, sed de poenam inflixit, nobis in eo nihilominus iniuriam inserendo. Sicut enim idem Prior lacrymabili nobis exposuit questione; cum dictus Episcopus, qui olim ipsum diligere videatur, tandem graui concepto rancore,ac odio contra eum pro eo, quod commissionibus ad ipsum, dc conludices suos contra eundem Episcopum, de eius Clericos saepius a Sede Apostolica impetratis, mandatum nostrum sicut obedientiae filius exequi procurabat, eum dc suos latentibus

machinationibus, de insidijs diutius oppressisset: demum quoniam idem Prior in causa, quam dilectus filius Magister familiaris noster super Ecclesia de

Araon aduersus eundem habebat Episcopum, post ipsius oeultiplicem contumaciam una cum collegis suis, iuxta formam Apostolici madati processit, manifesto exarsit odio in eumdem , de qui dolorem conceperat, iniquitatem peperit contra ipsum. Cum enim nepos ipsius Episcopi, de Baillivi Castri de Mite- bello terras eiusdem Prioris excoli nullatenus permittentes,quendam colonum

ipsius capere praesumpsissenta Episcopus ad quem castri dominium, id nepotis correctio pertinebat,non solum ipsi satisfactionem super hoc non fecit aliquam exhiberi: verum etiam fatellitibus dicti Castri duos colonos ipsius carceri posta modum mancipantibus, de bladum eius portantibus per violentiam intra Castrum idem Episcopus omnia sub dissimulatione Iransiuit. Non atteden ,quod non caret scrupulo societatis occultae, qui cum possit manifesto facinori nepti gitobulare.Unde seruientes ipsius Episcopi ex huiusmodi dissimulatione auda .eiam a sumentes, uuas etiam antequam ad maturitatem venissent, de ipsius vineis asportauere non paucas: ac demum vindemiarum tempore ci in homines,

Ze Clerici saepedicti Prioris, quod residuum fuerat colligere incri issct, satellites

540쪽

sya Innocenti j III. Epistol.

dicti Castri extra vineas ei jcientes eosdem, de quendam de Clericis suis verberatum atrociter Veste propria spoliantes, de grauiter vulnerantes alium in sacris ordinibus constitutum, usque ad quingentas seu mas uvarum, quae in vineis re manserant antedictis, pro suae voluntatis arbitrio asportarunt. Cum autem ijs,&alijs grauaminibus dicto Priori, de suis nequiter irrogatis, necdcm satiatus esset animus Episcopi memorati, non auersus furor eius ab ipso: sed adhuc ad eiusdem oppressionem manus eius extenta, seruientes illius paternas domos saepedicti Prioris, quae magni fuisse valoris de pretij memorantur, funditus euerterunt ' trabes, id ligna cetera eorumdem ad munitionem Castri dicti Episcopi deferentes. Prior igitur tantis iniurijs lacessitus,coram eodem Episcopo de se ipso fecit deponi querelam, qui quod in corde gerebat, non valens dissimulare, vel nolens, sibi placere respondit si ei damnum accideret, vel gravamen , dc ut quod ore dicebat, opere demonstraret, in nullo sibi feeit satisfieri de praemissis;

quamquam damnae idem irrogata Priori summam trecentarum marcarum excedere assierantur,praeter ea, quae sui occasione huiusmodi pertulerunt. Denique

adeo insolens effectus esse Episcopus dicitur saepedictus , ut publice praedicans quod in Episcopatu suo esse vult Episcopus, atque Papa: dc afferens quod per iudices delegatos a nobis, quos Papae iudicellos appellat, in sua dioecesi nihil set, Capellanis de Mi rebello praesumpserit inhibere, ne observent sententias, quas delegati a nobis iudices protulerunt de praeceperunt fit miter obseruari. Cuius praesumptionis excessum si quis diligentius curauerit intueri, grauem in eo cognoscet Apost obcae Sed is iniuriam, de eorum nihilominus, qui ei tanquam membra capiti adhaerentes , an Christo essiciuntur unum corpus, aduertere poterit dispendium , 8c offensam. Si enim delegatos a nobis iudices

pro mandatorum executione nostrorum tanto discrimini subiacere contigeri quis commissiones nostras recipere, aut mandata exequi non timebit Z liaci

cumscriptibilissiiquidem, de immensus, etsi coelum impleat atque terram , dc suae diuinitatis virtute penetret via mersa , Spiritus tamen Angelos suos facit, dc ad explenda varia ossicia mittit illos. sic miro ordine ipsorum ministeria, hominumque dispensans, ut a quibus sibi ministrantibus in coelo semper allistitur, ab ijs in terra vita fidelium muniatur. Si ergo nos, quos humana conditio simul in diuelsis locis corporaliter esse non patitur, huiusmodi naturae defectum per Angelos nostros redimere nequiverimus, quomodo iudicium, di iustitiam de alia quae ad Summi Pontificatus ossici uin pertinent, in gentibus longe politis faciemus Non nostram igitur, sed Apostolicae Sedis, immo illius,

qui eandem in terris obtinere voluit principatum , persequentes iniuriam, Npraedicti Prioris, 5: Clericorum ipsius damnis, de grauaminibus quae sustinuerunt non sine nostra iniuria codolentes, in omnes ta Clericos, quam laicos,qui eis praedicta gravamina intulerunt,qusque ad hoc dederunt opeia, auxilio, consilio vel madato,excomunicationis sententia, fratribus nostris nobis a sti fletibus, curauimus ore proprio promulgare. Decernetes ut Clerici, quos eade ligat sentctia cuiuscumq; ordinis, aut dignitatis existant, si post publicatione ipsius prae-supserint celebrare diuina,hoc ipso in perpetuu ab omni ossicio,& beneficio Eccles sint priuati,icta ipsi qua laici, praeterqua in supremς necessitatis articulo,absolutionis beneficiu nequeat obtinere,nisi ad Sede Apost. venerint illud humiliter

SEARCH

MENU NAVIGATION