장음표시 사용
151쪽
i3 6 De scriptoribus Ecclesiasticis
Nestorianos libros duos, item responsionem ad epistolam Papae Hormis , in quibus disputat aduersus Nestorianos,& aduersus Faustum Regiensem Semipelagianum . Et quidem Faustum, re Pelagianos egregie refellit, ex libris S. Augustini: at Nestoria nos ita refellit scribens contra Possessorem Episcopum Africanum,ut ad Eutychianos declinare videatur. Certe S. Hormisda Papa Possessorem desendit,& Ioannem cum sitis Monachis acriter insectatus est.)Vide epistolam Possesseris ad Hormisdam, tiresponsionem Hormisdae in ipso opere Ioannis Maxentii. cripsit autem Maxentius contra epistolam Hormisdae negans illam esse Hormisdae, ne videretur contra summuni Pontificem scribere; sed re vera negari non potest,epistolain illam vere esse Horsmidae .
AVitus Alcimus Episeopus Viennensis vir nobilissimus, san
ctissimus,& doctissimus,floruit temporibus Papae Hormi sedae, a quo Vicarius in Gallijs constitutus est,ut constat ex epist Ia Horsmidae ad ipsum . Multa scripsit & versu & sesuta oratione , ut docent Gregorius Turronicus lib. 2. cap. 3 . & A do Viennensis in Chronico. Ego solum legi libros quinque metrice scriptos in Genesim,& Exodum, di librum de castitate ad sororem planE grauissimos, & venustisiimos, qui extant in Bibliotheca sanctorum Patrum edit. a. tomo 8. De metis Seuerino. am
Boetias Seuerimis, vir clarissimus,senator,&Consularis si ruit tempore Theodorici Regis Italiae, nam ad ipsum Boetium extat epistola Regis Theodorici, quae est quadragesima quinta libri primi apud Cassiodorum . Scripsit multa de re philosophie & Theologica; ac ut philosophica omittam, scripsie librum unum de Trinitate ad Symmachum socerum suum. Item librum de unitate Trinitatis. Item librum unum de duabus naturis Christi aduersus E tychetem. Item librum unum de fide ad Ioannem Diaconum .' 'ΤItem de consolatione philosophiae libros quinque pastim ea mine , partim prosa eruditissimos . Obijt capite obtruncato iussu Theodorici Regis amo Dom.7 a I. Papiae.
152쪽
. Ab anno Dom. boo. ad 6oo. . 137 De Dion o Exi uo. 3 2I. DIonysius Exiguus natione Scyta, sed moribus Romanus ,
quemadmodum cognomento Exiguus , sed doctrina sanctitate maximus, vixit tempore Theodorici Regis Italiae, de successirum eius : nam anno 3a7. scripsit cyclum Paschalem, &omissa profana numeratione annorum ab Imperio Diocletiani impii persecutoris, numerare coepit ab Incarnatione Domini Iesu Christi. Scripsit praeterea collectionem sacrorum canonum ex Concilijs Ecclesiae Catholicae: quem postea imitati sunt Martinus Bracarensis,di Cresconius. I
De Victore Episcopo Africano. 33o.
VIctor Epistopus scripsit de ratione fidei Catholicae ad Hu-
nericum Regem Vandalorum circa annum Dona. 3 3O. e tat eius liber in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo quarto editionis secundae. it .
AVrelius Cassiodorus Senator, & Regi Theodorico ab epistolis fuit. Scripsit eo tempore libros iΣ. epistolarum variarum,& chronicum breue ab initio Mundi usque ad tempora Theodorici Regis Italiae , quae simul excusa extafit. Scripsit etiam Iibros ac de rebus gessis Cothorum , cuius operis com pendium feeit Iordanus Episcopus Rauencae,quod compendiiuncum libris epistolarum excussim inuenitur. Deinde mundo vale dicens, & monachus esse s se rebus diuinis addixit, & tum ipsit: De Institutionibus diuinarum lectionum lib. duos. In omnes Psalmos,& in Cantica canticorum Commentaria. . . Historiam tripartitam ex libris Socratis, Theodoreti, & - Σomeni, per Epiphanium Scholasticum in latinam Ensuam com
Atque haec omnia extant. Dicitur praeterea a Trithemio Cansodorus scripsisse in Acta Apostolorum, in epistolas nonicas, di in Apocalypsim Commentaria a praeterea, s mam diuinae scripturae, quam memoriale stripturarum appellauit, quae a extent ignoro .
153쪽
LEontius Bizantinus Monachus paulo ante quintam Syno-ι dum floruisse videtur - Scripsit libros tres contra Neiiorianos, & Eutychianos: necnon contra fraudes Apollinaristarum; & contra Seuerum , quae omnia extant apud Henriculi Camsium tomo A. antiquae lectionis. De S.Victore Capuam. o.
SAnctus Victor Capuanus Episcopus vir sanctus , & doctus
tempore lustiniani Imp. circa annum Dom. 1 f. scripsit de cyclo Paschalia teste Beda de sex aetatibus, & de ratione temporum cap. 8.Scripsit etiam praefationem in Armoniam Tatiani, qua ex quatuor Euangelijs unum fecit. Sed recte Cardin. Baronius monet, tomo secundo Annalium ad annu Christi i7 . a Victore Capuano erratum esse in nomine et Ammonij enim , non Tatiani ea Armonia est. Vide Bibliothecam sanctorum P trum tomo quarto edit. a.
SAnctus Iustus Orgelitanus Episcopus vixit tempore Iustini ni Imperatoris, scripsit in Cantica canticorum . Extat hoc opus in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo I. edit. secundae . Vide de hoc auctore Isi Iorim de Scriptor. Ecclesiast. cap. I dode viris illustribus, cap. 34. 1 a si Boa zot ita: De Anactam Synaita IANastasius Synesta Episcopus Antiochenus vixit tempore Iustiniani Imp. ut scribit Euagrius lib. . his .c. 39. scripsit multa, sed solum extat . li, idest dux viae eontra Acephalos, impressus Ingossiadij anno I 6o6. & praeterea extant in Bibli theca sanctorum patrum tomo I. edit. a. Anagogicarum con templationum in exameron libri undecim i oc de ncti dogmati
154쪽
De Aratore. 3 1. ARator Subdiaconus. S. R.E. scripsit duos libros carminii quibus Acta Apostolorum complexus est: eos libros Vigo. lio Papae obtulit,& publice eodem Papa annuente recitauit: e tant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo octauo: De Iunitio. I.
IVnilius Episcopus Asticanus, scripsit ad Primasium item Episcopum Asticanum libros duos de partibus diuinae legis, qui
extant in Bibliotheca sanctorum Patrum editionis a. tomo I. Tribuitur etiam Iunilis Commentariolus in prima capita Geneseos : sed ille non est Iuniiij, sed Bedae. citat enim sanctum Gregorium, & habetur inter opera Bedae. I
Rimasius Epistopus Asticanus tempore Vigilii Papae Con
ad stantinopoli suit, cita quinta:Synodus generalis celebrare tur, Ut constat in collatione seeunda eiusde in Synodi: scripsit in epistolas sancti Pauli, de in Apocalypsim non contemnenda Commentaria.
D. Martino Dumiens, alias Braearcnis. 36o.
M Artinus Dumiensis monasterii Abbas, ae deinde Ecclesiae
Braearensis Episcopus : vixit circa annum Domininam prae sitit Concilio secundo Braearensi, quod habitum est Era, 6io. idest, anno Domini 17 a. sed videtur anno sequente obiisse, ut notat Card.Baronius: scripsit collectionem Canonum ex Grς- cis Synodis, qui extantis tamis Conciliorum post secundam Synodum Bracarensem . Scripsit etiam de quatuor virtutum Cardinalium disserentia. & alia, i in extant in tomo quinto B bliothecae sinctorum pinum edit.αa meminit, huius Martini LIsidorus. in catalogo ScriptiEGIescap. a a. & in lib.de viris it stribus cap. 33.
155쪽
De Procopio Gazeo. 36o. P Rocopius Caeteus sophista,cuius meminit Photius in sua Bibliotheca , scripsit in octatheucum Commentaria magis ex aliorum libris,quam ex proprio ingenio: scripsit etiam in isaiam, quae extant excusa Parisi)s, Graece,& Latine. dicitur etiam scri psisse in libros Regum, & Paralipomenon; quae opera virum extent, ignoro: quando vixerit,non certum est: sed posuimus eum post annum quingentesimum, quia nec sanctus Hieronymus,nec Gennadius, neque alii qui scripserunt ante annum quingentesi
Ioannes Climacias Monachus relisiosissimus, scripsit librum triginta graduum, quibus ascenditur ad persectionem, unde ipse nomen Climaςi inuenit. Existimant aliqui recentiores illum floruisse anno Domini 3 o. sed non putamus id esse verum , tum quia nemo veterum hoc dicit, neque ex ipsius libro id co ligi potest; tum quia in eo libro fit mentio sancti Abbatis Sabbae, qui tempore lustiniani Imp. obijt amo Domini 3 3 a. ut refert
Card. Baronius tom. 6. Annalium. Da
sancto Dario Mediolanensi. y 6o. SAnctus Dacius Episcopus Mediolanensis vixit tempore Iustini 1mp. teste sancto Gresorio lib. 3. dialog. cap. . & scripsie Chronicum, in cuius chronici lib. I. cap. ro. tradit Canticum, Te Deum laudamus, compositum fuisse a sanctis Ambrosio, de
LIberatus Archidiaconus Carthaginensis vixit paulo post
quintam Synodum , ut ex e ius Breuiario intelligi potest rstriput enim Breuiarium de causa Nestorii, de Eutychetis: quod Breuiarium extat in a. tomo Conciliorum, & caute Iegendum est : siue enim ab aliquo deprauatum fuerit, siue ipse auctor,non bene assecutus sit historiae veritatem, non pauca in eo videntur esse perperam scripta .
156쪽
V Enantius Fortunatus Episcopus Pictaviensis , floruit doctrina , & sanctitate tempore sustini iunioris , scripsit vitam sancti Hilarij, quae extat apud Surium die i . Ianuarij: scripsit plurima carmina sacra,qus extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 8. edit. a. sed in Ecclesia celebrantur maxime illa de sancta Cruce, Vexilla Regis prodeunt: &, Pange lingua glo
EVagrius Scholasticus seripsit storiam Ecclesiastieam Iibris sex, ab eo tempore in quo desjt SoZomenus usque ad annum duodecimum Mauritij imperatoris, idest, ad annum Do
De sancto Gregorio Turonico . 3 9 6.
.e ' Regorius Turonensis Episcopus soruit imperante Mauri- a tio, & sancto Gregorio Papa aliquanto senior fuit: siquidem anno septimodecimo inchoante Episcopatus Gregorii Turonici,Gregorius Papa creatus esti& anno vicesimo primo completo in Episcopatu tuo Gregorius Turonicus obijt: cui super uixit Gregorius Papa annis octo . Itaque Gregorius Turonicus obiit anno Dom. 196. Gregorius autem Papa anno Dom. 6o . Haec ex Breuiario vitae S.Gregorij Turonici, & ex vita S. Gregorij Papae decerpta sunt.Scripsit sanctus Gregorius Turonicus. De historia Francorum, lib. De gloria Martyrum, -i. De gloria Confessorum , De miraculis sancti Iuliani, . t De miraculis sancti Martini, Epitomem historiae Francorum, Alia praeterea scripsisse dicitur , quae vel non extant, vel certe ad notitiam meam non peruenerunt.
Seculum Septimum ab Anno 6oo. ad 7oo.
De sancto Gregorio Papa . SAnctus Gregorius Papa sanctissimus. & Doctor eximius , demerito magnus appellatus, floruit Iustini,Mauriiij,& Phocae
157쪽
1 et De Seriptoribus Eccles asicis
temporibus, & anno quartodecimo Pontificatus sui, salutistem so . obij t. scriptit . . . 'Moralis expositionis in Iob , lib. 3ουν De cura pastorali partes tres, IDialogorum cum Petro, Expositionis in Cantica, . . IExpositionis in Ezechielem, homil. - . In Euanselia, homil. . . Expositionem in Septem psalmos Poenitentiales. In primum librum Regum, lib. si Epistolarum, libros duodecim ,
Responsiones ad undecim interrogationes Austini Episcopi Anglorum . Dι Hesebio ,stae Inebis. 6o I. HEsychius, siue Uychius Episcopus Hierosolymitanus, tempore S.Gregorij vixit: nam ad eum est epistola o.libri s. ex registro S.Cregorij. Neque alius inuenitur Episcopus Hie rosolymae, qui dicatur Hesychius, vel Isychius ante istum . hiei itur scripsit in Leuiticum libros septem, & exponit versionem S. Hieronymi, quod est argumentum, auctorem hunc esse posteriorem Hieronymo, de Augustino,& alijs veteribus: non enim occepit versio sancti Hieronymi esse in usu Ecclesiarum , esu satis diu post obitum S. Hieronymi. De S. Sophronio Episcopo. 63o. SAnctus Sophronius Episcopus Hierosolymitanus vixit tempore Honoris Papae primi,& Heraclij Imperatoris , & initio haeresis Monothelitarum insignis fuit defensor fidei Catholicae . Extat epistola ipsius ad Sergium Episcopum Constantinopolitanum in sexta Synodo, Act. I i. Extand etiam in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo a .edit. 1. duo sermones eius, unus de n tali Domini, alter de Angelis. Obiit anno Dom 63 . ex Card. Batonio, tomo octavo Annalium.
158쪽
I Oannes Moschus, alias Euiratus,scripsit ad sanctum Sophronium Episcopum Hierosolymitanum librum , qui dicitur Pratum spiritualeratque hinc sertasse factum est, ut ipsi Sophronio, a multis hic liber tribuatur. Extat in tomo septimo Bibliothecae sanctorum Patrum editionis secundae. Et quidem liber est magna ex parte utilis,& citatur in septima Synodo.
De Leontis. 63O.LEontius tempore Heraclij Imperatoris vixit,& sancti Ioannis Episcopi cognomento Eleemosynarii aequalis sui admirabilem vitam literis mandauit. Obijt sanctus soannes anno xi. Heraclij, qui fuit annus Dona. 6ao. Hic liber testimonium habet a Synodo secunda Nicaena,& verE lectu dignissimus est.
Ionas Anglus, siue Hybernus tempore eiusdem Heraclii scripsit vitam , & xes gestas sancti Columbani ut est apud Bedam lib. s. hist. gentis suae cap. 17. qui ut nouus quidam Apostolus Angliam, Callias, dc italiam mirisce illustrauit. Obij eanno sexto Heraclij, qui erat annus Dona. 6i . Extat haec vita apud Surium die a I. Nouembris. De Antiocho Monacho. 63O. ANtiochus Monachus vixit Heraclij tempore, & centum viginti nouem homilijs quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo secundo edit. 2. deplorauit ingentem illam calamitatem, quae contigit anno quartodecimo Heraclij, cum Hierusalem a Persis capta,& lignum sanctae Crucis in Persidem asportatum suit: quo tempore Christiani plurimi,ad nonaginta millia, Iudaeis vilissimo pretio diuenditi, atque ab eis crudeliter
159쪽
De S. II re Hispalens. ε 3 o. SAnctus Isidorus Hispalensis Episcopus sedere coepit in Epi
scopali sede anno 396. & anno 636. migrauit in caelum, ut
ex Chronicis Hispaniensibus intelligitur: Scripsit multa, quo rum catalogum his verbis texit sanctus Hildephonius in libro de viris illustribus. Scripsit, inquit, opera eximia, & non pauca, idest ;Librum de genere officiorum. Librum prooemiorum. Librum de ortu, vel obitu Patrum . . Librum commentariorum, quem Synonima vocitauit.' Libellos duos ad Florentina cotra nequitias Iud om. Librum de natura rerum ad Sisebutum Principem. Librum disserentiarum. Librum Sententiarum. Librum quaestionum, siue expositionis Sacramentoru. Librum Ethymologiarum,quem non compleuit.
Haec ille. Sed in edit. Parisiensi anni 1 6oi. adduntur isti libri.
De contemptu Mundi. Norma vivendi. Exhortatio ad poenitentiam. Lamentum poenitentiae,versu,& alphabetice editum. Oratio S. Isidori prolixa ad peccata dessenda . Oratio breuior contra insidias Diaboli. Epist. ad Massonu de lapsu,& reparatione Sacerdotis. Chronicum ab initio Mundi usque ad annum quintum Suinthiliani Regis Gothorum. Chronicum Gothorum. Historia Vandalorum. Historia Sueuorum. De Antiocho Rege, & martyrio Machabaeorum. De Scriptoribus Ecclesiasticis . De natiuitate Domini,Passione,Resurrectione,Regii & Iudicio ad Florentinam sororem. De vocatione gentium ad eandem.
Epistola ad Ludistedum de Episcopi, & aliorum clericorum in Ecclesia officio. . . Sententiarum, siue de summo bono libri tres Regula Monachorum.
160쪽
Ab anno Dem. sco. ad 7oo. De conflictu vitiorum, & virtutum. Expositio in Cantica canticorum . Liber de viris illustribus. i iesit in Clossarium ex diuersis,quae nomine vidori Hispalensis
circunferuntur collectum. . t i
Obseruatio. Mirum est,unde tot opera sancti Isidori prodierint, quorum non meminit sanctus Hildephonsus, qui eadem aetate vixit, qua Isidorus ipse. Ideo suspicor, haec non esse ab ipso sancto Isidoro scripta, sed ab aliquo alio superaddita. Certe liber de contem-Ptu mundi,& Norma vivendi decerpta sunt ex libro Sinonimo-riim . Item chronicum decerptum est ex lib. .Ethymologiarum raut sit non inde decerptum est, non est verisimile chronicum bis ab Isidoro scriptum. Porro quae dicuntur in editione Parisiensi Commentaria inis Genesi in , Exodum, M. dicuntur a sancto Hildemonso, quaestiones, siue expositiones Sacramentorum , ex vamjs auctoribus collectae r & qui sunt duo libri ad Florentinam sororem; de n tiuitate Domini, &c. & de vocatione gentium: fortasse sunt duo illi,quorum meminit sanctus Hildemonsus, contra nequitia Iudaeorum . Et qui vocantur in editione Parisiensi de ossicijs Ecclesiasticis, vocantur a sancto Hildephonso,de genere ossiciora.
De sancto Eligio Episcopo. εἄo.
SAnctus Eligius Episcopus Noviomensis, scripsit homilias
sexdecim, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum , tomo a. edit. a. Obijt anno 66n teste Sigeberto in Chronico cuius vita scripta satis diligenter libris duobus a Beato Aud no Rothoniagensi praPosito, cxtat apud Surium die i. Decemb.