De scriptoribus ecclesiasticis liber vnus. Cum adiunctis indicibus vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum 1612. Roberto card. Bellarmino e Societate Iesu auctore. ..

발행: 1613년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

i De Scriptoribus Eec a Neis

opusculnm de voluntate Dei breuissimum est, & nihil habet

Anselmi ingenio dignum. opusculum de commensuratione Crucis , ambigo cuius sit, eum eius non meminerit Edinerus. . Obseruatio quarta.

fixtus Senensis in sua Bibliotheca tribuit sancto Anselmo eoolicationem in Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, Deuteronomium, losue, & Iudices : sed unde hoc habeat, diuinar non possum, cum tanta Opera Minerum latuerint. De Anselm Lauiaunens. Io77. AN selmus Laudimensis scholasticus sancti Anselmi Cantu riensiis aecualis , aut paulo iunior seripsit glossam interii Marem quae Maat cum glossa ordinaria,& Lyram. Eidem vepaulo ante diximus tribuuntur Commentaria an Cantica, dc in Apocalypsim , quae habentur inter opera sancti Anselmi. Dι Per Dido Constantiensi. ro 77.

BErtolos Constantiensis, historicus fidelissimus,& pius,co

tinuauit Chronicum Hermanni contracti usque ad annum ros s. & praeterea scripsit historiam , siue Chronologiam rerum gestarum sui temporis usque ad annum Domini I Ioo.quo tempore putatur etiam obiisse. m Micrologo. IO'.

Murolostus, quem aliqui Ioannem Micrologum nominant, seripsit librum de Ecclesiasticis obseruationibus, qui e tat cum alijs similibus Coloniae, & Romae excusis r vixit autem tempore Cregorij vii. & Anselmi Episcopi Lucensis r nam cap. t .sui operis dicit, Anselmum Lucensem Episcopum obseruaue in Missa celebranda ritum quendam Cregorij vij. di sibi atque alijs obseruandum commendasse. ει cap. Iq. dicit, suo tempore

192쪽

Ab anno Dom. I ooo.ad II oo. 177& epistolas S. Pauli, iste in Iob : quo tempore floruerit non omnino constat; alij enim collocant eos inter annum 8oo. 8c 9oo.

alii post annum millesimum . Scripsit praeterea Olympiodorus Commentarium in Ecclesiastem, quod extat in primo tomo Bibliothecae sanctorum Patrum, editione secunda. Extat in eodem primo tomo cathena quaedam in Epistolam ad Romanos sub nomine I heoduli Presbyteri Caelesiriae. Sed Theodulus ille multo antiquior est ipso Oecumento, qui in hac cathena citatur; imo ista cathena ex Oecumento videtur tota excerpta, & quasi compendium esse cathenae Oecumenii in epistolam ad Romanos. Porro Theodulus presbyter Caelestriae obijt sub Lenone Imperatore, teste Gennadio de viris Illustribus. De Lamberto Scha aburgens. Io77.LAmbertus Schamaburgensis insignis , & verax historicus,

praesertim cum de contentione inter Gregorium VII. Papain,& Henricum tertium imperatorem agit. Scripsit historiam Germanicam, S incipit ab orbe condito usque ad annum Dom. Io77.Sed continuauit Monachus quidam Erphesphordesis,cuius nomen proprium ignoratur,vsque ad annum Dona. a 7 a. De Inguisho Ango. Iz77.

INgulphus Abbas in Anglia vivebat anno Dom. loro. ut ipse testatur in fine historiae suae: sed superuixit usque ad annum

Dom. ii Oo. Scripsit historiam Monasteriorum Angliae, quae amplissima erant, sed attingit multa, quae ad res gestas Regum A gliae pertinent. incipit ab anno Dona.66 . & desinit anno Dom. Io 67. quo Rex V villelmus primus regnare coepit. Extat hic auctor cum alijs, qui de rubus Anglicanis scripserunt. De Mariano Scoto. Io83.

MArianus Scotus Monachus Fuldensis scripsit libros tres

chronicorum ab initio mundi usque ad annum Dona rogi Sed primus liber caret principio: describit historiam uniuersalem aris diligent . Continuauis eius historiam Dodechinus

193쪽

Bruno Carausianorum institutor, Coloniensis, vir doctissi- I. mus habitus est, ut testantur multa encomta sapientiae ipsius apud Surium die sexto Octobris . Vixit tempore Urbani secundi Pontificis, a quo Romam vocatus fuit ex Carluua. Obi jeautem anno DOm. I io I. ex vita eius apud Surium. Scripsit multa, quae extant impressa Parisjs ap id lodocum Ascentium : praecipua esse videntur Commentaria in Psalmos,& Commentaria

in Epistolas S. Pauli .

IVO Carnotensis Episcopus vixit tempore Urbani secundi, aclquem extant epistolae: sed superuixit usque ad annum II a Scriptit volumen decretorum. Scripsit etiam de diuinis,& Ecclesiasticis ossiciis , & praecipuis sestis diebus Germones 'igin unum , qui extant excusi Coloniae eum alijs similibus Immo. Scripsit quoque librum de corpore Domini, quod extat in UI-bliotheca sanctorum Patrum tomo 3. Scripsit denique eputolas multas ad varios, quarum nonnullas refert Card. BaroniuS tomo II.& ia. Annalium .Fertur etiam sub Iuonis nomine Palno mia, seu potius Pannomia: sed ea Pannomia non dicitur IuoniS , quia sit ab Iuone composita , sed quia sit ex decreto, Iuonis io xima ex parte desumpta: est enim Pannomia quasi compendium decreti luonis. & ideo mirum videri non debet , quod libro S multa sint decreta ex Innocentio secundo Papa, & ex historia Sigeberti, qui fuerunt Iume posteriores. De Samuele Maracbiam. Iosto

SAmuel Marochianus ex Iudaeo Christianus scripsit UIiss

mam epistolam, siue libriim de aduentu Messiae, & de iis, quae Iudaei moderni negant,& ob quae in Iudaismo obstinate perisu rant. Scripsit autem, ut ipse testatur, post mille annos ab ultima euersione Ierosolymae sub Tito Imp. idest, post annos mille septuaginta duos a natali Domini. Extat hic liber in tonao q. Bibliotheca sanctorum Patrum, edit. secundae , & etiam scorii Lexcussis inuenitur.

194쪽

Ab anno Doma Ioo.ad Ia . I79Seculum undecimum ab anno IIo o. ad Ieto De Leone Osiensi. IIoI. Eo Marsicanus Episcopus octiensis factus a,Paschali secundo

sub eodem obijt ad initium anni Ilio. Scripsit chronicum Monasteri j Cassinensis a sancto Benedicto usque ad Desiderium Abbatem, qui fuit postea Victor Papa tertius . In quo chronico non pauca attinguntur ad historiam Ecclesiasticam illorum

temporum valde utilia.

Acharias Episcopus Chrisopoleos vixit tempore Paschali

secundi Pontificis ad initium anni Iloi.& scripsit in qua tuor Euangelia quatuor libros Commentariorum . Igebertus Monachus Gemblacensis vixit tempore Gregoriio septimi Pontificis,& obijt tempore Paschalis secundi circa

annum Dona. I I I a. Scripsit chronologiam, quae extat cum alijs

historicorum Germanorum libris ab anno Dona. 38 I. usque ad annum i is r. continuauit Sigebertum Robenus de Monte usque

ad annum Dom. Ia IO.

Porro Sigebertus in sua Chronologia iniquior filii Cregorio

septimo ob studium erga Imperatorem : qua de causa non pauca mentitus est,& praesertim cum narrat obitum ipsius Gregorij . Scripsit praeterea duos libros de viris Illustribus , inter quos se ipse posuit, di opuscula sua diligentissimὸ numerauit. Inter quae opuscula unum inuenitur contra epistolam Gregorii septimi ad Episcopum Metensem, & alterum contra epistolam Paschalis secundi, quae opuscula merito ab Ecclesia cath Iica interdicta fuerunt. Scripsit quoque, ut ipse testatur, librum contra eos, qui calumniantur Missas coniugatorum Presbyterorum . qui liber periisse videtur, & iure : indignus enim erat, qui lucem aspiceret. Neque enim Gregorius septimus in cuius odium liber ille scriptus erat,reprehenderat Missas coniugatorum Presbyterorum , sed Missas concubinariorum Preobyterorum et neque vetuerat De Zacharia Chrisopolitano. I IOI. De Sueberto Hi Horieo. IIo I.

195쪽

rio De Scriptoribus Ecclesiastris

Gregorius, Missas eiusmodi concubinariorum audiri, quod existimaret illas non esse veras Missas; sed quod iudicaret concubinarios indignos esse, qui Missam celebrarent, & qui a fidelibus populis Dequentarentur. Quod autem liber ille Sigeberti inde

sensionem concubinariorum Sacerdotum, scriptus esset contra

cregorii Papae edictum; perspicuum est ex ipsa eius chronologia ad annum Dona. Io 7 . ubi dicit, a Cresorio septimo prohibitos

filisse uxoratos Sacerdotes diuina ossicia celebrare, nouo exemplo , & inconsiderato, &c. Sed in defensionem Cregori; Papae contra calumnias Sigeberti, scripsit sanctus Anselmus in epistola ad Gulielmum Abbatem, quae est numero octaua, ubi sic ait, re Presbyteris, inquit, qui se aperte reproba libidinis conuersatione Deo reprobabiles exhibent,omnino tenendum est,quod Apostolica prouidentia Ecclesiastico , iustoq. rigore constituit. Nempe nullatenus conuenit, ut ibi reuerenter adstent,ubi pertinaciter aperta,& impudenti libidine foetentes Dei,&Sanctorum prohibitionem contemnendo, sacris altaribus deseruiunt, imo non deseruiunt, sed quantum ad ipsos , commaculant: non otio quis ea, quae tractant contemnenda , sed tractantes execrandos cxistimet: ut quae Dei, & Angelorum praesentia non reuerentuΓ, vel hominum detestatione repulsi, sacra contaminare desistant.

ab Urbano secundo creatus vixit usque ad extrema tem pora Innocentis secundi,ut constat ex epistola Innocentia ad ipsum. Scripsit epistolarum libros quinque, opuscula quindecim,& sermones duodecim: quae omnia extant excusa Parisiijs annor 6io. Opera Iacobi firmundi E Societate Iesu . De Etitymio Zigabeno. III 8. EVUmius Zigabenus Monachus vixit tempore Alexit Con-nent Imperatoris , ut ipse testatur initio Panopitae. Scripsit Panopliam aduersus omnes haereses, & parte secundatit. 23.describit errores Basilia auctoris Bogomitum, quem Alexius Imperator comburi iussit in equestri theatro. a, Scripsit etiam Commentaria in omnes Psalmos,& in quatuor Euangelia. Falluntur,qui hunc auctorem floruisse scribunt anno Dom. o.vel II 8 o. forest vero anno III 8. quo Alexius Impe

196쪽

De Ioanne Zonara . III 8.

I Oannes Zonaras Monachus Craecus scripsit libros tres annalium, quibus complexus est historiam uniuersalem ab orbe condito usque ad exitum Alexij Connent Imperatoris Graecorum, qui obij tanno Dom. I II 8.

Scripsit etiam Commentaria in Nomocanonem Photij . De Ruperio nitiens. III s. RVpertus Abbas Tulliensis vixit tempore Paschalis seeundi

Pontificis,& Henrici iv.dicti v. Imperatoris circa annum Domini millesimum centesimum undecimum:hunc enim annum

ipse notat lib. 8. de diuinis ossicijs cap. 4. Scripsit multa opera quorum catalogum ipse ponit in epistola dedicatoria ad Cunonem Episcopum Retisponensem, cui dedicat libros de diuinis ossicij S. Opera eius haec sunt. De diuinis ossicijs, lib. I a res, Io In Iob Commentariolum ab- De victoria Verbi, i abreuiatum , io De gloria & honore filii homi- In Ioannem Euangelistam, nis secundum Euangelium De operibus sanctae Trinita- Matthaei, , 8tis , Aa De glorioso Rege Dauid ex lia In Apocalypsim, i a bris Regum, ii In duodecim prophetas mino- In Cantica Canticorum, r

Obseruatio prima. Libri de officiis diuinis olim carebant nomine auctoris; nam, ut testatur Thomas Valdensis lib. de Sacrament. c. 47. 63. & 93. extabat suo tempore liber, siue opus de diuinis ossicijs, ex quo Io. Vvicies haeresiarca mirifice triumphabat, A Catholicos vexabat, nunc sancti Ambrosij,nunc sancti Isidori, nunc sancti Fulfeniij nomine eum librum venditans. Itaque Catholici diu liri eius auctorem quaerentes sit spicati sunt, auctorem suisse quendam Valramum , ad quem scripsit sanctus Anselmus librum deaaimo : hinc postea Dominicus a Soto, Claudius Sanctius, Gulielmus Alanus Cardinalis,& alij, auctorem erroris de impan tione fecerunt Valramum : Sed reuera opus illud de diuinis officijs a vvicleis citatum, non est Vesrami, qui nihil eiusmodi' . M a usquam

197쪽

a8 a De Scriptoribus Ecclesiastois

usquam scripsisse legitur, sed Ruperti Tuitiensis Abbatis,de quo

nunc agimus : siquidem initium illius operis, quod a Uvicleis citabatur apud Valdensem erat, Ea quae per anni circulum : Schoc ipsum est initium librorum Ruperti de ossicijs diuinis. Deinde omnia, quae citabat Uviclesiis ex auctore de diuinis offici js, inueniuntur ad verbum in lib. a. de officiis diuinis cap. a. & camy. apud Ruperium . Praepterea errores istius libri, inueniuntur etiam in libris Ruperti in Exodum, & in Ioannem, ut plane constet eundem esse auctorein omnium istorum librorum. Denique Αlgerus lib. i. de Sacramento Eucharistiae cap. 6. dicit tempore suo exortam nouam haeresim,& absurdissimam de impanatione. Atqui Rupertus vixit eodem seculo, quo Algerus, & erat Algero paulo Senior: & hic ipse error, quem Algerus notat habetur in secundo lib. cap. r.&cap. 9. de officijs diuinis apud Rupertum. Atque haec videtur esse causa, ut opera Ruperti Tuitiensis alioqui non mala, nec indocta, iacuerint sine luce, & honore in tenebris obliuionis, annis circiter quadringentis: nam nostro primum tempore coeperunt lucem aspicere.

Obseruatio secunda. Error Ruperti in eo situs est, quod existimauit, non conuerti panem in corpus Christi dum conscitur Eucharistia, sed aia

sumi a Verbo Diuino, quemadmodum assumpta est humanitas. Id perspicuum est ex libro sexto in Ioannem,ubi Rupertus dicit, Verbum factum esse hominem , non destruendo, sed assumendo humanitatem: & eodem modo in Eucharistia idem verbum fieri panem non destruendo, sed assumendo panem. &similia habet lib. a. in Exodum cap. io. sed clarissime lib. Σ. de officiis diuinis

Cap. z. cum sic ait, Nec duo corpora dicuntur, aut sunt, hoc quod

de Altari,& illud quod acceptum cst de utero Virginis : quia videlicet unum idemq. Verbum, unus ideinq. Deus sursum est in carne, hic in pane: & cap. s. sic, inquit, Verbum Patris carni, de sanguiui, quem de utero Virginis assumpserat, & pani ac vino , quod de altari assumpsit, medium interueniens, unum sacriscium efficit . quod cum in ora fidelium Sacerdos distribuit,p nis & vinum absumitur, & tranfit: partus autem Virginis cum inito sibi Verbo Patris & in caelo, & in hominibus integer pe manet, & inconsumptus et haec ille, ubi cum dicit, permanere in caelo , & in hominibus partum Virginis Vcrbo Patris unitum ἔintelligit, permanere in hominibus per fidem, non re ipsa: si timenim subiungit, Sed in illum in quo fides non est, praeter via

sibiles species panis, di vini nihil de sacrificio peruenit. haec

198쪽

Ab anno DomI Ico. ad Ietoo. I 83 ille . Hunc errorem explicuimus , & refutauimus lib. a. de Sacramento Lucharistiae, cap. a I. & II. . . De Astero Schola Pico. raso.

A Lserus Scholasticus Leodiensis , ac postea Monachus Cluo. macensis soruit circa annum Domini II 3o. Scripsit varia opuscula de gratia, & libero arbitrio, & de Misericorata, de iustitia . Sed praecipuum eius opus est de corpore & sanguine D mini contra Berengarium, quod tribus libris comprehensum valde laudatur a venerabili Petro Cluniacensi,qui initio libri de sacrificio dicit, L stancum scripsisse de Sacramento Eucharistiae, bene, plane, persedes et Guirmundum, melius, plenius, perfectius; Algerum, optimὶ, plenissime, perfectissime . Sed tamen

obseruandum est, hunc Algerum lib. a. cap. I. non recte scripsisi se species Sacramentales non posse corrumpi, vel rodi a muribus, &c. quod etiam notauimus in Guilinundo,a quo id videtur Algerus accepisse . sic etiam cap. 8. perperam citauit Algerus sanctum Augustinum, cum ait, Vnde, ut ait Augustinus, nec caro sine sanguine, nec sanguis sine carne rite communicatur.

Haec enim non sunt Augustini, sed Paschasii in libro de corpore Domini, cap. I . Denique cap. Io. videtur Algerus vello , esse de iure dinino, ut sacrificium Missae celebretur in aχimo: quod non est verum, alioquin Ecclesia non toleraret eos,qui celebrant in fermentato . Haec notare volui, non ut imminuam

gloriam Algeri, qui magno zelo veritatem sua aetate defendit: sed ne lector offendiculum incurrat in legendo opere isto, alio qui valde bono, cum sit commune mortalibus aliquando labi. Extat hoc opus Algeri impressum Loiiani; cum Pascasio, Lan-franco , & Guilinundo, nec non cum ijsdem in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo sexto, edit. secundae.

De Hildeberto Turonens. my. HIldebertus Archiepiscopus Turonensis vixit tempore Ηο- norii secundi Pontificis, ad quem epistolam scripsit. Honorius autem sedere coepit anno Domini iras. Scripsit Sermones, Epistolas, & Carmina sacra, quae extant in Bibliotheca sanctorum Patrum tomo 3. edit. a. ad eum una editat Epistola sancti Bernardi,qua eum hortatur, ut Innocentium secundum, ut verum Pontificem agnoscat, & veneretur.

199쪽

il De Scriptoribus Ecclesia ess

De sancto Berear do. II 3 o. SAnctus Bernardus Abbas Clarauellensis , vir plane Apostolicus , S non minus gloria miraculorum , quam sapientiae splendore illustris , Boxuit maxime tempore Innocenti; secundi Pontifieis anno Dona. Ir3oe sed obijt anno III 3. aetatis suae 63. Scripsit multa opera, sed multa etiam illi tribuuntur, quae eius non sunt. Opera , quae sine dubio sanctum Bernardum habent auctorem illa sunt, quae numerantur a Gofrido eius discipulo,&alumno lib. 3. vitae ipsius cap. vltimo, vitam enim sancti Berna di primus scripsit eo vivente Gulielmus Abbas sancti Theodorici , unico libro comprehensam: deinde adiecit secundum librum Bernardus Abbas bonae Vallis: tres vltimos addidit Gostidus Monachus Clarauallensis .

Opera S.Bemardi indubitata ex Goseido Monacho. Hoinitiae in laudem Virginis pli, et Matris, siue super,Missus est De gratia,& libero arbitrio, rΑngelus, DeiConsideratione ad Euge-De gradibus humilitatis, I nium, FDe diIigendo Deo, I In Cantica,sermones, 26 Apologeticus ad Gulielmum Epistolae ad diuersos , 332 Abbatem, I Vita sancti Malachiae Episcopi De praecepto, de dispelatione, I Hiberniae.

Exhortatorius ad milites tem-

Opera S. Bernardi fecundi ordinis, qua habentur etiam pro indubitatis. De Aduentu Domini serm. 7 De Quadragesima, 7 De Vigilia natalis Domini,.6 De S.Benedicto Abbate, I

De natali Domini, 6 De Annunciatione B.M. 3 De Circuncisione , 3 De Dominica Palmarum , 3

De Epiphania, De seria quarta poenosa, IDe Dominica prima post Epi- De stria quinta in Coena D

phaniam, a mini, IDe Conuersione S.Pauli, a De Pascha, De Purificatione B. Mariae, 3 De octaua Paschae, ΣDe Septuagesima, s. a De Rogationibus, L

200쪽

De Ascensione, De Pentecoste , De S.Ioanne Baptista, De SS.Petro,& Paulo, De David, & Golia, De septem panibus, De sancto Victore, De S.Maria Magdalena,

De Assumptione B.M.V. De verbis,Signum magnum De natiuitate S. Mariae,

De sancto Michaele, De festo omnium Sanctorum, IDe sancto Malachia, IDe verbis Isaiae , sDe sancto Martino , I De sancto Clemente , IIn vigilia sancti Andreae, a In die sancti Andraee , a In obitu Humberti, IIn dedicatione Ecclesiae, 6 In Psalmum 9o. II De diuersis argumentis, 3y De altitudine cordis, εDe Conuersione ad clericos, ISermones parui, 66De donis Spiritus sancti, ISententiae sancti Bernardi. Declamatio in illud, Ecce nos reliquimus omnia.

Ordo tertius operum dubiorum Ad statres de monte Dei. De natura, & dignitate Diuini MeditationeS. De interiori domo.

De ordine vitae.

De scala Claustralium. Formula honestae vitae. Speculum Monachorum . Sermones varij.

Liber de conscientia. Descriptio Clarae vallis. Lamentatio Virginis Mariae . Doctrina sancti Bernardi. Homilia de exeuntibus in E

De amore Dei.

Sermo de Passione Domini. Tractatus de Passione Domini. Rethorica sancti Bernardi. De modo bene vivendi ad sororem suam.

De Conscientia. Sermones de diuersis argumentis, is Super Salue Regina. Epistola ad quendam, qua do-i cetur, quid a nobis requirat

Deus. De oneribus sermones. . I I. obseruatio prima. Inter opera secundi ordinis est sermo de natiuitate B. Mariae, qui non est,ut multi existimant,de natiuitate ex sancta Anna m tre sua in hunc mundum ; sed de natiuitate per dormitionem mortis. , In caelum . . quo modo dicuntur natalitia aliorum omnium Sanctorum. Id ex contextu facita potest uitelligi ,haec enim sunt prima verba,Foecundae Virginis amplectitur caelum praese

tiam, terra memoriam Veneratur,&c. a

In eodem ordine est sermo breuissimus de Beata Virgine post sermonem quintum de Asmiptione, sed ille ex sermonibus pase

SEARCH

MENU NAVIGATION