De scriptoribus ecclesiasticis liber vnus. Cum adiunctis indicibus vndecim, & breui chronologia ab orbe condito vsque ad annum 1612. Roberto card. Bellarmino e Societate Iesu auctore. ..

발행: 1613년

분량: 328페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

186 De Scriptoribus Ecesessasseis

uis est secundus , & inde huc sine causa translatus: & Drtasse non est sancti Bernardi, cum auctor eius sermonis dicat, se carere virginitate, di ex primo libro, cap. 3. vitae sancti Bernardi probabiliter colligatur, eum virginem fuisse . In eodem ordine inuenitur lib. Sentent. S. Bernardi, de quo libro ambigo,an sit scriptus ab ipso S.Bernardo, an ab aliquo alio, qui collegerit eas sententias ex scriptis, & Sermonibus eiusdem sancti viri: video enim in ijs sententijs quaedam vocabula barbara, ut guerram, pro bello , & res alias leuiores, quam ut d cere videantur sanctum Bernardum : sed nihil definio. Obseruatio secunda. In tertio ordine in quo dubia opera continentur: aliqua sunt, quae inaniseste sancti Bernardi non sunt, sed tamen grauia, de utilia sunt: alia habent suos auctores, qui in tituli, praenotantur talia sunt inepta, & indigna, quae tanto viro attribuantur: alia denique tam proxime accedunt ad spiritum,&stilum sancti Ber- nardi , ut eius scelus iudicari possint. Ac ut dicam de singulis quod sentio. Sermo, seu liber de vita solitaria ad Datres de monte Dei, non

habet stilum, sed habet spiritum sancti Bernardi, & dignissimus

est, qui legatur. Meditationum capita sexdecim similia sunt libro superiori rnon habent stilum , neque eruditionem sancti Bernardi, sed habent pietatem, & deuotionem, & utiliter legi possunt. Tractatus de interiori domo, non est malus, sed ad superiores

duos non pertingit. Tractatus de ordine vitae, siue de doctrina puerorum , similis est superiori. Scala claustralium, siue de modo orandi, non habet stilum

sancti Bernardi, sed alioqui insignis libellus est, & lectu dignus.

Formula vitae, cum annexo QOcumento, & speculum Monachornm , utilissima continent documenta, ac Religiosis viris plane necessaria, quamuis a stilo sancti Bernardi longe absint. Sermones de Natali Domini, qui ordine succedunt, non sunt B. Bernardi, neque eruditi et siquidem in primo sermone auctor laudat Abbatem Clarauellensem , idest, sanctum Bernardum, Iproinde non est ipse sanctus Bernardus sermonis auctor. Idem ipse auctor dicit , nocte Natalis Domini corruisse templum pacis Romae, quod aeternum futurum sperabatur. At nascente Domino nondum templum illud aedificari coeptum erat. denique

stilus turgidus est, sed vocabulis barbaris non caret . .

Idem

202쪽

Ab anno Dom. II oo .ad Iroo. 187Idem de aliis sermonibus,eiusde auctoris iudiciu fieri potest. Inter sermones est unus de Villico iniquitatis, cui praemittitur epistola Bernardi ad Matthaeum Episcopum Albanensem,cui sermo ille transmittitur . & quidem sermo stilum sancti Berna di non habet, sed alioqui eruditam explicationem continet. Itaque vel sanctus Bernardus solitam suam eloquentiam in hoc sermone neglexit, vel alius Bernardus est, qui sermonem istum conscripsit. Liber de eonscientia pius, & utilis est quamuis sancti Bernasedi esse non videatur. Descriptio clarae Vallis non est sancti Bernardi , sed alicuius,

qui eam bene nouerat . 1

Lamentatio B.Virsinis indigna est, quae sancto Bernardo tribuatur, quippe, quae ineptias, & falsa nonnulla continet. Sermo de duobus discipulis euntibus in Emmaus insignis est , sed S. Bernardi stilum non habet. Liber de amore Dei stilum potius sancti Augustini,quam sancti Bernaria habere videtur : qui enim librum illum composuit imitari voluit sanctum Augustinum in libris confessionum cum

Deo colloquentem.

- . Liber de natura, & dignitate amoris diuini subtilis, & obsti:

rus est,neu cuius sit assirmare possum.

Sermones duo de Passione Domini,quoru prior, incipit, Iesum Nagarenum, & posterior longe prolixior, Ego sum vitis vera , docti sunt, & utiles; sed non videntur sancti Bernardi, si e stilo iudicium fiat. . De Rithmis, hoc solum dicere possum, illum qui incipit, Iesu dulcis memoria, longe praestare caeteris omnibus. Liber de modo bene vivendi, qui scriptus dicitura sancto Bernardo ad sororem suam; utilissima documenta continet; sed neque stilum habet sancti Bernardi, neque ad Qrorem eius scrubi potuit: hic enim liber ad sororem Virginem, & cum Virginibus in monasterio dege atem scribitur, ut per icuum est ex cap. 2 I .Sanctus autem Bernardus Unicam habuit sororem,eam l. primo coniugatam, deinde sanctimonialem. Vide lib. r.vitae sancti Bernardi cap. i.& 6.

Liber de conscientia, de gradibus humilitatis,' sermones do Coena Domini , di caetera usque ad finem secundi tomi , non Q-lum longe distanta stilo sancti Bernardi, sed etiain verisimilo non est de hsdem argumentis toties sanctum Bernardum disse

203쪽

488 D e Scriptoribus Ecclesiameis

De Petro Cluniacensi. II 3 o. PEtrus venerabilis Abbas Cluniacensis sancti Bernardi aequalis fuit,ut epistolae testantur, ultro, citroque Missae . Fuit nobilis Aquitanus, ac primo miles, deinde monachus. Scripsit lubros duos de miraculis sui temporis. Scmpsiit librum, per λrmam epistolae, aduersus errores Petri de Bruis in quo egregie tractat. De baptismo paruulorum... De auctoritate libri Actorum Apostolorum. . . , t

De auctoritate epistola: B.Pauli. p- De auctoritate Ecclesi e .l ι . lo De auctoritate veteris testamenti . i

Iterum de baptismo paruulorum. M . MDe Basilicis, templis, & aris . De veneratione sanctae Crucis .

. De steri sicio Missae, & veritate transubstantiationis. De suffragijs de iunctorum. De laudibus Dei in canticis, & musicis instrumentis Scripsit quoque libros multos epistolarum ad diuerses, quarum nonnullas refert Card. Baronius tomo Ia. Annalium.

Addit Trithemius, eum scripsisse de conuersatione Eremitica . Sed hunc librum non vidi, neque virum extet, scio . . De V ne desancto Victore. II 3 o. HVgo de sancto Victore, natione Saxo, professione Mon chus, dignitate Abbas sancti Victoris, aequalis fuit sancti Bernares,vi ex epistola sancti Bernardi ad hunc ipsum Hugonem constat. Scripsit multa, quae tribus tomis comprehenduntur in editione Veneta, anni I 88. Primi tomi haec sent. De scripturis,& scriptoribus sacris,praenotationes. Annotationes elucidatoriae in Pentateuchum, Iudices, libros Regum, Psalmos aliquot. in Ecclesiastem homiliae I9. Annotationes,eluciduoriae in Threnos,in Ioelem,&Abdiam. Annotationes elucidatoriae allegoriarum in totum testame tum vetus,exceptis Prophetis,& libris sapientialibus. Anaotationes elucidatoriae allegoriarum in quatuor Euang. - .

204쪽

Ab anno Domo oo.ad I 2DO. lI89 Annotationes literales,& quaestiones in epistolas S. Pauli. Annotationes elucidatoriae in Dionysium Areopagitam . Secundi Tomi haec sunt.

Institutiones in decalogum . . . d. v

Expositio in Regulam sancti Augustata. ν i,

De Institutione nouitiorum . . De Claustro animae. MMI De anima libri quatuor. . QDe medicina animae. . De arrha animae. De laude charitatis . De modo orandi III.

De fructu carnis, & spiritus . . De nuptijs carnalibus, di spiritualibus libri duo. De vanitate mundi libri quatuor. De meditatione libellus . De Arcae mysticae descriptione. De Arca Noe libri quatuor. Sermones centum de varijs argumentis . Sermo de Assumptione B. Mariae. Terti; tomi haec sunt. Didascali libri septens, quorum ultimus de Trinitate disserit et reliqui sex ad artes liberales pertinent. De potestate,& voluntate Dei,libellus . De quadruplici voluntate in Christo,libellus. De sapientia animae Christi, libellus. De unione corporis,& spiritus,libellus. De Verbi Dei efficacia, libellus. .

Apologia de Verbo Incarnato. - M De Verbo Incarnato disputationes tres .

De perpetua Virginitate B. Mariae . Miscellaneorum secundi codicis, libri quinque. De filia Iephte tractatus . Speculum de mysterijs Ecclesiae. De ceremonijs, Sacramentis,& officijs Ecclesiasticis lib. 3. De canone mystici libaminis, libellus. Dialogus de Sacramentis legis naturalis, & scriptae . Summa sententiarum septem tractatibus comprehensa,qu

rum est

Primus de Fide, Spe, & Charitate, de Trinitate, di Incar

205쪽

x o De Scriptoribus Eccles asisti

Secundus de creatione, & statu angelicae. naturae. Tertius de creatione,& statu humanae naturae.

t Quartus de Sacramentis in genere,& praeceptis diuinis. Quintus de Sacramento Baptismi. Sextus de Sacramento Confirmationis, Eutharistiae, Poenitentiae,& Extremae unctionis . . e Septimus de Sacramento coniugii. De Sacramentis Christianae fidei libri duo. Obseruatio. Non pauca sunt in operibus Hugonis, quae non videntur germana eius opera; sed quoniam auctor editionis Venetae suis locis haec annotauit,& mihi non licuit per angustias temporis omnia excutere , remitis lectores ad notas, quae in ipsis operibus extant. Hoc solum addam extare apud Card. Baronium insignem epistolam Hugonis ad Ioannem Archiepiscopum Hispalensem apostatam a fide, tomo Iaa ad annum Dom. II 36.

De iubebardo desancto Victore. I I 3 o. R Ichartas de sancto Victore, natione Scotus,Monachus o

dinis Canonicorum regularium,Hugonis tempore claruit, H in eodem monasterio sancti Victoris sanctissime vixit. Fuit quoque sancti Bernardi amicissimus, ut ex libris ad eum scriptis perspicuum est. Eius opera duobus tomis continentur. Primi tomi opera De exterminatione mali, Npromotione boni tract. I De statu interioris hominis, 3 De eruditione interioris hominis libri 3

Beniamin minor, idest, de prae De Emmanuele libri a

Exceptionum, εDe potestate ligandi, & soluen

De contemplatione plagarum in fine mundi, Iparatione ad contoplatione. De ludiciaria potestate in s- Beniamin maior, idest, de gratia contemplationis libri s Allegori tabernaculi stderis, IDe Trinitate, 6 De tribus appropriatis peris-nis in Trinitate, ad sanctum

Bernardum, IDe Incarnatione Verbi, ad eundem, Inali iudicio, I De spiritu blasphemiae, I De gradibus charitatis, IDe quatuor gradibus violentqcharitatis, Im gemino Pasehate, IIn die Paschae sermo , IDeclaratio dissicultatum Scripturae Sanctae, ad

206쪽

sanctum Bernardum, IQuomodo Spiritus sanctus sit amor Patris, & Filii . et rDe ditarentia peccati mortalis, & venialis, IDe superexcellenti Baptismo Christi, i De missione Spiritus sancti sermo, I De compasatione Christi ad flore,& B.M.ad Virga, rQuomodo Christus ponitur in signum populorum, IDe differentia sacrificii David, di Abrahae, I De disserentia sacrificij Abrahae, & B. Mariae. Iopera tomi secundi. Explanatio difficultatum ex tabernaculo foederis, De templo Salomonis ad literam. De concordia temporum in libros Regum. Explanatio variorum locorum in Psalmis . Explanat:o libri Cantici canticorum. De visione Ezechielis. De templo Eaechielis.

Decisio dubiorum in Apostolo. In Apocalypsim Ioannis libri septem.

Obseruatio. -

Haec omnia opera, uno excepto, quod inscribitur , T xcepti num libri quatuor, videntur mihi docta,& pia, & dignissima ingenio acutissimo Riccardi, neque scio de eis ab ullo esse dubitatum, an sint legitima Riccardi opera. De libris exceptionum nonnihil ambigo, an sint eiusdem auctoris, non quod non sint libri illi eruditione varia pleni, sed quod quaedam contineant,quae non videntur a Riccardo scribi potuisse . Libro primo cap. a . sic loquitur, inuentores Theologiae fuerunt apud Graecos Linus, apud Larinas Varro, & nostris temporibus Ioannes Scottis . At

cur Ioannes Scotus inuentor Theologiae λ cur non magis Moseri aut Athanasius, aut Augustinus, aut soannes Damascenus 3 Deinde non sunt noti Ioannes Scoti nisi duo , unus trecentis annis ante Riccardum, alter centum,& amplius annis post Riccardum:

quis igitur ille est, de quo hic dicitur, Et nostris temporibus Ioannes Scotus Eodem capite dicit hic auctor, inuentorem Rethoricae suisse Demosthenem . Id quod est manifestE falsum: Dem sthenes enim insignis orator fuit, sed ante illum fuerunt alii, ut Isocrates, Pericles,& alii; & cum ipso claruit A schines : & e dem tempore floruit Aristoteles, qui de Rethorica egregie scripsit. In tertio libro cap. . Scribit de Insulis,& Scotiam suam tantum nominat . Et cap. 8.describit ciuitates celebres totius mundi,

207쪽

1 De Scriptoribus Eeeles astris

mundi, & Lutetiam Parisiorum, ubi ipse desebat, ne nominae quidem, ut neque Londinum, neque Cantuariam, neque Edim-hurgum,neque alias Britanniae, vel Scottae Ciuitates . In quarto Iibro numerat Pontifices Hebraeorum, di omittit Aaron , Eleazarum, Phinees, & nonnullos alios inter praecipuos. De Uoilulmo Malmesberiens . IIIo.

V Villelmus, seu Gulielmus Monachus Anglus,dictus Bibliothecarius,& Malmesberiensis, vixit eodem tempore, quo praedicti quatuor scriptores. Scripsit libros quinque de rebus gestis Regum Anglorum, usque ad Henricum primum . item historiae nouellae libros duos. Denique de rebus gestis Pontificum Anglorum libros quatuor.

De Henrico Vtidoniensi. II o. HEnricus Vtidoniensis scripsit historiam Anglicanam libris octo usque ad Stephani Regis obitum, idest, usque ad annum III 3. De Gratiam. II I.

GRatianus Patria Clusinus, professione Monachus sancti Benedicti, claruit tempore Eugenii tertii Pontificis, & Conradi tertij Imperatoris ad annum Dom. ii s. Scripsit Decretum, siue concordiam discordantium canonum : opus valde laboriosum, in quo canones plurimos collegit ex scripturis , ex responsis Pontificum,ex Concilijs,& ex Patribus. Et quamuis multi alij viri docti in hoc genere scriptionis laborauerint, ut Dionysius Exiguus, Isidorus, Cresconius, Brutchardus, Iuo,& si qui alij sunt: ipse tamen solus obtinuit, ut publice in gymnasijs praelegeretur, & multorum doctissimorum virorum Commentarijs illustraretur. Scripsit hoc opus Bononiae in monasterio sancti Felicis ex sententia Trithemij in secundo libro de viris Illustribus Ord. sancti Benedicti, anno Dona. ii 17. vel ut alij Volunt, anno Dom. I I s r. nisi forte Trithemius inchoationem, alij consummationem operis annotauerint.

Porro hoc opus a mendis purgatum,& suae intepritati restitutum fuit a viris quibusdana eruditissimis auctoritate Gregorij XIII. Pontificis anno salutis II So. obse

208쪽

Obseruatio in Cratianum .' Cratianus id unum habet, quod reprehendi posse videtur . quod non habuit delectum auctorum, ex quibus decreta collegit . annotabo hic aliqua loca per modum exempli. Primo, distinctione xvj .can.Septuaginta, citatur epistola sancti Athanasii Episcopi Alexandrini de canonibus Nicaenis incendio consumptis, ad Marcum Papam. Sed Card. Baronius:tonio 3. Annalium demonstrat, eo tempore Athanasium fuisse exulem in Callijs,& incensionem illam canonum Nicaenorum contigisse diu post obitum Marci Papae, & psum Marcum defunctum iam fuisse, quando scribitur respondisse ad epistolam Athanasiji ut undique nutet fundamentum harum epistolarum, di septuaginta canonum Nicaeni Concilii. Secundo,distinctione 63. can. Adrianus, & can. in Synodo. ponuntur duo canones ex historia Ecclesiastica Sigeberti,quibus assimantur inuestiturae Episcoporum concesse Imperatoribus ab Hadriano primo,& a Leone octauo summis Potificibus:quos ea-nones confictos fuisse a Sigeberto schismatico historico probat multis argumentis Card.Baronius tomo 9. Annalium, ad annum tertium Hadriani primi Pontificis. Neque obstat, quod ijdem,

eanones habentur etiam apud Iuonem in Pannomia lib. 8. cap. I 33.& 336. cum tamen Ilio Sigebertum aetate praecesserit. hoc

inquam non obstat: quoniam Pannomia non dicitur luonis, quia sit ab Iuone composita, sed quia sit ex decreto luonis maxima ex parte decerpta. Quod autem auctor Pannomiae sit re centior Ilione, perspicuum est ex libro octavo, ubi multa sunt decreta Innocentii secundi Pontificis,qui fuit Iuone posterior. Tertio,causa a . quaest. I. can. Haec est fides : tribuitur iste e non sancto Hieronymo in Symbolo ad Damasum. Sed re vera desumptus est ex libello fidei Pelagii haeresiarchae ad Innocentium primum Pontificem . Id satis constat ex sancto Augustino libro de gratia Christi cap. 3O. 31. 3 α.& 33. ubi ponit ipsa verba

huius Symboli, & dicit esse verba libelli, quem de fide sua Pelagius ad innocentium misit. arto,causa I o. quaest. I .can.Quia Sacerdotes.Iste canon sumitur ex epistola sancti Hieronymi ad Damasum, de oblationiabus altaris. Sed ea epistola indigna est, quae sancto Hieronymo tribuatur: nam ipter sancti Spiritus organa numerat auctor hi ius epistolae Eusebium Chronographum, quem sanctus Hieronymus Arianum haereticum passim appellat. Item scribens ad Damasum citat Chrysostomi Commenta-N rium

209쪽

3ς ve Scriptoribus Ecclesiasscis

rium in Matthaeum. At eo tempore, quo Chrysostomus scripsit in Matthaeum, Damasus iam ante multos annos obierat. Obijt enim Damasus anno septimo Theodosii Senioris: Chrysostomus autem anno sequenti ordinatur Presbyter, & incipit concionari ad populum et inter quas homilias sunt etiam illae, quibus explicatur Euanselium sancti Matthaei. Omitto quod stilus huius epistolae impolitus, di barbarus cum sit, nihil habet simile cum stilo sancti Hieronymi. Quinto,causa a a. n. Nec artificioso : citatur sanctus Augustinus in libro de conflictu virtutum, & vitiorum cap. I9. At is Iiber non potest esse S. Augustini, cum in fine eius libri comine detur Regula S. Benedicti, qui filii plus centum annis Augustino

posterior. Sexto, causa 27. can. Nubendi licentiar iterum citatur idem

liber cap. a . qui nullo modo Augustini esse potest. Adde quod plurimis in locis Cratianus citat Chrysostomum pro auctore operis impersecti, de Hieronymum pro Origene .

De Petro Lombardo. II s. 'um

P Etrus Lombardus, Episcopus Parisensis eodem tempore si ruit, quo Gratianus,& sicut iste collegit Canones, & Cano-nistarum quasi magister fuit: sic ille collegit sententias sacro

rum Theologoriim,& Magister sententiarum,& Theologorum Scholasticorum dici meruit. Ferunt Gratianum, & Petrum Lombardum,& Petrum Comestorem germanos statres fuissor sed fundamento caret ea opinio.Certe in patria non conueniunt:, Gratianus enim Ethruscus fuit ex Clusio Ciuitate : Magister Petrus, Lombardus ex Nouaria; Petrus Comessor Gallus ex Tre-cis. Quae scripserit Petrus Lombardus, ex epitaphio sepulchrithius,quod est in Ecclesia S.Marcelli Parisjs, cognosci potest i fici enim ibi legitur, Hic iacet Magister Petrus Lombardus Epist pus Parisiensis, qui composuit librum Sententiarum , Glossas Psalmorum,& Epistolarum. Porro libri Sententiarum, quod est praecipuum opus Magistri

Petri, quatuor sunt.

Primus continet sententias Patrum de Trinitate, de unitato

Seeundus de ereatione Mundi, ac praecipue Angelorum, echominum,& de gratia Dei. Tertius de Incarnatione Verbi,deq. virtutibus,dc viiijs .

210쪽

Ab amo Dom. Doo .ad I 2 o. I9IQuartus de Sacramentis,& nouissimis, idest, Resurrection

Iudicio,&c. obseruatio.

Quamuis Petrus Ombardus Magister appelletur, tamen duseipuli eius, Scholastici doctores, viri acuti, & doctialon omnia probant, quae Magister docuit: notantur enim articuli viginti sex, in quibus Magister reijcitur. in adsitione ad Masistrum

excusa typis. Nec solum opiniones eius aliquando refelluntur: sed etiam non defuerunt, qui eum ad Alexandrum tertium Pomtificem detulerint, haeresis nomine, quod docuisset,Christum is ut hominem non esse aliquid. Quam eius sententiam damnatam fuisse in Concilio quodam Parisiensi, iubente Alexandro Pontifice,testatur Matthaeus Paris in historia Anglicana,in Henrico secundo pag. r31. quae damnatio contigit annis nouendecim post obitum enisdem Petri. Non diu postea accusatus suit a Ioachim Abbate, quod docuisset, unam rummam rem esse Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum . Sed Concilium Lateranense sub Innocentio tertio, Petri Lombardi sententiam approbauit, & co

uariam Ioachimi Abbatis reprobauit. De Ottone Frisigensi. 3143.

OTto Frisigensis Episcopus, insignis nobilitate, pietate, de

doctrina, fuit Henrici quarti imperatoris nepos, Henrici quinti sororius, Conradi Resis frater uterinus, Frideriei primi patruus . initio monachus fuit Cisterciensis, ac paulo post Abbas Morimundensis , deinde Episcopus Frisingensis, tandem in ipso eodem monasterio pie Deo animam reddidit anno Dom. iis p.& quoniam Cilbertum Porretanum aliquando valdE Iaudauerat, in morte reuocauit, si quid in eius laudem dixisset, quod fidei Christianae eontrarium videri posset. Siquidem aliqui articuli in Concilio Episcoporum ab Eugenio tertio Pontifice damnati fuerant sub nomine Gilberti. Vide haec omnia apud Radeuicum, lib. a.de gestis Friderici Imperatoris cap. Ir.

seripsit Otto Frisingeniis libros septem Chroniorum ab Osebe condito usque ad annum Dom. Ii 6. quibus addidit librum octauum de fine mundi, Antichristi persecutione, Resurrectione mortuorum, iudicio finali,& gloria beatorum,ae supplicijs dam

natorum .

i Scripsit praeterea de gestis Friderici primi Imp. libros duos; quibus duos alios addidit Radeuicus Lanonicus Frisingensis. N a De

SEARCH

MENU NAVIGATION